Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Suet.Aug.99 scripsit/ hat geschrieben:Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos percontatus, ecquid iis videretur mi[ni]mum vitae commode transegisse, adiecit et clausulam:
Ἐπεὶ δὲ πάνυ καλῶς πέπαισται, δότε κρότον
Καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε.
SursumDeorsum hat geschrieben:..so auch zu Augustus verlorener Autobiographie de vita sua, von der ich vorher nie was gehört habe.
Suet.Aug.85 scripsit/ hat geschrieben:Multa varii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium velut in auditorio recitavit, sicut "Rescripta Bruto de Catone," quae volumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda; item "Hortationes ad philosophiam," et aliqua "De vita sua," quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. Poetica summatim attigit. Unus liber exstat scriptus ab eo hexametris versibus, cuius et argumentum et titulus est "Sicilia"; exstat alter aeque modicus "Epigrammatum," quae fere tempore balinei meditabatur. Nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, abolevit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit, Aiacem suum in spongeam incubuisse.
Medicus domesticus hat geschrieben:Suet.Aug.85 scripsit/ hat geschrieben:Multa varii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium velut in auditorio recitavit, sicut "Rescripta Bruto de Catone," quae volumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda; item "Hortationes ad philosophiam," et aliqua "De vita sua," quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. Poetica summatim attigit. Unus liber exstat scriptus ab eo hexametris versibus, cuius et argumentum et titulus est "Sicilia"; exstat alter aeque modicus "Epigrammatum," quae fere tempore balinei meditabatur. Nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, abolevit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit, Aiacem suum in spongeam incubuisse.
RM hat geschrieben:In wenigen Tagen ist es so weit!
Suet.Aug.100 (1) scripsit/ hat geschrieben:Obiit in cubiculo eodem, quo pater Octavius, duobus Sextis, Pompeio et Appuleio, cons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis anno, diebus V et XXX minus.
Suet.Aug.100 (4)scripsit/ hat geschrieben:Reliquias legerunt primores equestris ordinis, tunicati et discincti pedibusque nudis, ac Mausoleo condiderunt. Id opus inter Flaminiam viam ripamque Tiberis sexto suo consulatu exstruxerat circumiectasque silvas et ambulationes in usum populi iam tum publicarat.
Zurück zu Neuigkeiten aus dem Altertum
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 38 Gäste