... und ich meine mich zu erinnern, dass er bei seinen lateinischen (vorgelesenen!) anfangsworten schnitzer eingebaut hat
ich hatte doch nicht von "sprechen", sondern von "aussprechen" geredet - und von zeiten, da latein dort noch mehr gesprochen wurde
quod ad examina attinet: iam pridem superavi examina scripta ("schriftlich"), quorum primum et secundum optime, tertium, eheu, pessime cecidit. de oralium autem examinum adhuc superatorum eventu nihil habeo quod querar. et de Cicerone enim et de arte Latine docendi et de archaeologia (de foro Romano <3) examina felicisse cesserunt. nunc autem superest id examen quod maxime omnium metuo - dico de Horatii Persiique
saturis apud professorem severissimum
spero autem fore, ut ex illo timore nunc summa industria nascitura sit, non - ut in me saepissime fit - torpor aliquis atque pigritia.
iam satis privati!