aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 30. Dez 2009, 14:51

Ecce illius monumentuli photographema:
http://www.faz.net/m/%7B7F800EF9-00D2-4529-84BD-87C23E5D11D6%7DFile1_4.jpg.
Nonne - primo scilicet aspectu - lavatio pluvia videtur esse?
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 30. Dez 2009, 15:35

lavationi pluviae istud quidem monumentum non est dissimile. sed acu discum ferrugineum radente tantus stridor auditur, ut quam celerrime hunc locum fugere cupias. quod artifex , ut ipse dixit, non sine consilio fecit: "cum alii musici pro operibus suis ", inquit, "disco aureo honorati sint, ego illi Ioanni Piefke pro modis eius bellicis discum ferrugineum tribuo." :lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 3. Jan 2010, 21:31

Tiberis amicis suis s.d.p.

de origine nominis oppidi cuiusdam haec fere narrantur: cum hostes tam diu oppidum obsiderent, ut iam cives fame perirent, domina arcis suem saginare constituit, quam , cum satis esset conferta, de muro deici iussit. hostes oppugnando fessi, cum suem validam conspicerent, plures eius generis in arce superesse arbitrati hastis abiectis domos redierunt. ex quibus unus campanis oppugnatione finita sonantibus dixisse fertur: "audite! domina _____ sonat."

nomen dominae?
nomen oppidi ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » So 3. Jan 2010, 22:00

Carcaso (vulgo Carcassonne) nomen est oppidi; "Madame Carcas sonne" dixit ille hostis, "domina Carcas sonat".
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 3. Jan 2010, 22:17

optime solutum, mea Apo, et brevissimo quidem tempore. quid plura? ex animo tibi gratulor. :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 4. Jan 2010, 18:29

Consus Tiberi Apollonioque sal.
Eadem fere narrantur Terlani in pago quodam Tirolensi. Invenietis ibi arcem, quae nomen accepit a grype (Theodisce Greifenstein): Res ergo minime insolita!
Valete.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Di 5. Jan 2010, 17:07

Apollonios sodalibus s.d.p.

quæsitum est opus scriptoris vicesimi ævi.

quisquis sponte se ipsum excæcat contra proximum, causam interserens se benigne agere, sæpius nihil facit nisi speculum frangere ne se ipsum adspiceat in eo. nam infirmitas naturæ nostræ poscit nos imprimis in alio detegere proprias miserias nostras. cave ne iubeas te capturam esse aliqua benevolentia inepta cordem molliente inficienteque mentem.
filia mea, homines probi se interrogant quo prosimus, et re vera ignoscendi sunt interrogantes. credimus eos apportare - gratia severitatis nostræ - argumentum multa sine difficultate omittenda esse quæ illi putant necessitates.

quis scriptor?
quod opus?
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Mi 6. Jan 2010, 10:47

addendum.
opus quæsitum versio scænica est alii scriptoris (vel potius scriptricis) operis. scriptor quæsitus natus est magna in urbe quæ luminum appellatur.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Querela...

Beitragvon consus » Sa 9. Jan 2010, 18:34

Cimmeriis cinctum tenebris aenigma videtur:
Quis vestrum poterit res aperire sagax?

:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 9. Jan 2010, 21:36

nescio quod sit opus, scriptor quoque nescio quis sit.
o rem difficilem! quis feret auxilium?
Zuletzt geändert von Tiberis am So 10. Jan 2010, 14:53, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » So 10. Jan 2010, 12:24

Apo Conso Tiberioque s.d.p.

ecce novum indicem: opus agitur de mulierum congregatione in tempore conversionis.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 10. Jan 2010, 21:09

Verbis quid lateat tuis, opacumst:
Dempta spe dare terga nos videbis.

:(
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Di 12. Jan 2010, 14:21

te, o Conse, desperare non videam!

titulus operis ad nomen congregationis mulierum refert. rerum novae tempus terroris describit fabula. praenomen scriptoris est idem illius sancti qui draconem necavit.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 13. Jan 2010, 12:02

quæsitum est opus scriptoris vicesimi ævi.

opus quæsitum versio scænica est alii scriptoris (vel potius scriptricis) operis. scriptor quæsitus natus est magna in urbe quæ luminum appellatur.

praenomen scriptoris est idem illius sancti qui draconem necavit.


o Apolloni, Apolloni!
fateor equidem me plane nescire, quid ista verba sibi velint.
ergo de duobus scriptoribus - vel potius de scriptore et scriptrice :? - agitur, quorum alter (A) saeculo vicesimo iis verbis, quae abs te Latine reddita sunt, opus alterius (B) retractavit ?
si ita, nonne scriptor A, qui nobis quaerendus est, in magna illa urbe - quam Lutetiam Parisiorum esse suspicor - natus est ? et praenomen "Georgius", nonne ad scriptorem A pertinet ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Mi 13. Jan 2010, 12:14

Tiberis hat geschrieben:si ita, nonne scriptor A, qui nobis quaerendus est, in magna illa urbe - quam Lutetiam Parisiorum esse suspicor - natus est ? et praenomen "Georgius", nonne ad scriptorem A pertinet ?

omnia quae dixisti, mi Tiberis, vera sunt.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 18 Gäste