aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 13. Jan 2010, 20:12

salve, Apolloni!

auxiliis abs te datis assidue gugulando haec inveni (incertissimum me esse fateor): Gertrudis de Fort, scriptrix Germanica, fabulam novellam composuit, quae inscripta est "ultima, quae securi percussa est" (die letzte am schafott);
quam fabulam secutus Georgius Bernanos, qui anno MDCCCLXXXVIII Lutetiae natus est, opus scaenicum scripsit , cui nomen " dialogi Carmelitarum" sive " timor gratiosus" (die begnadete angst); qui dialogi postea in formam pelliculae redacti sunt.

:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Fr 15. Jan 2010, 13:39

Tiberis sagacissime, iterum aenigma solvisti! :klatsch:

http://de.wikipedia.org/wiki/Georges_Bernanos
Dialogues des Carmélites
II,1
Qui s'aveugle volontairement sur le prochain, sous prétexte de charité, ne fait souvent rien autre chose que de briser le miroir afin de ne pas se voir dedans. Car l'infirmité de notre nature veut que ce soit d'abord en autrui que nous découvrions nos propres misères. Prenez garde de vous laisser gagner par je ne sais quelle bienveillance niaise qui amollit le cœur et fausse l'esprit.
Ma fille, les bonnes gens se demandent à quoi nous servons, et après tout ils sont bien excusables de se le demander. Nous croyons leur apporter, grâce à nos austérités, la preuve qu'on peut parfaitement se passer de bien des choses qu'ils jugent indispensables.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 19. Jan 2010, 01:16

Tiberis amicis suis sal.

hoc aenigma est de fama aedis sacrae in Styria inferiore :) exstructae...

Comes quidam Styriacus in itinere Romano in vincula coniectus vovit , si e carcere liberatus esset, Sanctae Mariae aedem splendidam se exstructurum.
Paulo post redemptus contendit, ut vota sua solveret.
Aede sacra feliciter exstructa tamen comes opere non fuit contentus, quod nimis fuscum sibi videretur. ergo architectum parietes arenatione lucidiores reddere iussit. Sed architectus , cum recusaret, quominus id faceret, quod opus suum arenatione corrumperetur, comiti dixit arenatum in materia tofina non haesurum.
Comes iratus artificem obstinate recusantem in carcere includere iussit. At ibi Virgo Sancta ei apparuit eumque hortata est, ut in sententia sua perseveraret: neque arenatum umquam parietibus adhaesurum neque umquam gladium pectus artificis perfossurum.
quibus verbis auditis comes vehementer iratus nihilo minus architectum occidere conatus est, sed ictus in irritum cecidit gladio in pariete fracto. Tunc quidam comiti narravere sibi, cum arenationem temptavissent, Virginem Sanctam apparuisse monentem, ut ab opere desisterent, quia nollet aedem sibi sacram vestem tam lucidam induere. Dixerunt laborem suum irritum fuisse, quod arenatum parietibus non haesisset.
his verbis commotus comes ab architecto petivit, ut sibi ignosceret; deinde pedibus nudis aedem illam sacram petivit, ut veniam facinoris impetraret.


nomen aedis sacrae?
nomen comitis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Maria Svetina

Beitragvon consus » Di 19. Jan 2010, 12:06

Consus Tiberi suo sal.
Aenigma puto pertinere ad comitem quendam Fridericum de Cillio, quo auctore Maria Svetina exstructa esse dicitur.
Cf. http://www.sagen.at/texte/sagen/oesterreich/steiermark/sann/mariasvetina.html
Perendie in Austriam proficiscar, neque vero in illam regionem…
Bene vale et feliciter.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 19. Jan 2010, 13:07

optime salutum, mi Conse! :-D

miror, quod illam aedem sacram plane ignotam tam brevi tempore indagasti!
utcumque - si forte in itinere tuo Austriaco Styriam quoque peragres, te in domo mea semper hospitaliter acceptum iri scito! :)

bene vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 19. Jan 2010, 17:06

Consus amicis suis semper et ubique ipse salutem.
Ecce novum mihi aenigma proponendum videtur esse, priusquam me in Alpes conferam:

In sigillo, quo celeberrima Alma Mater etiamnunc ad obsignandas litteras utitur, quinque theodisca inscripta sunt verba, quorum origo ab opere scriptoris Germani saeculo quinto decimo nati - o rem mirificam! - tracta esse dicitur.

Quae Alma Mater? - Quae verba? - Qui scriptor Germanus?

:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Ecce aenigma paullulum mutatum...

Beitragvon consus » Mo 25. Jan 2010, 11:53

Consus amicis carissimis sal.
Ex Austria feliciter in planitiem cisrhenanam reversus aenigma video nondum solutum esse. Iam timeo, ne obscurius sit quam ut solvi possit. Ne ergo huius vos taedeat rei, tria addo verba litteris rutilis scripta:

In sigillo, quo celeberrima Alma Mater Americana etiamnunc ad obsignandas litteras utitur, quinque theodisca inscripta sunt verba, quorum origo ab opere Latino audacissimi scriptoris Germani saeculo quinto decimo nati tracta esse dicitur.

Quae Alma Mater Americana? - Quae verba Theodisca? - Qui scriptor audacissimus :idea: ?

Valete. VIII Kal. Feb.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 25. Jan 2010, 12:30

Salve conse, qui es reversus ex montibus! (Ego maneo altis in montibus Bavariensibus :wink: )

Puto esse solutionem aenigmatis tui hoc sigillum:
Bild
Nomen scriptoris est Ulrich von Hutten.
Optime vale :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 25. Jan 2010, 13:00

Tiberis Conso suo feliciter reduci s.d.p.

non mirum est, quod in sigillis universitatum Germanarum perscrutandis nihil profeci . numquam enim credidi verba tua ad universitatem quandam Americanam spectare..
sed te adiuvante aenigma facile solvere potui: in sigillo universitatis Stanfordensis haec verba Ulrici de Hutten legimus: DIE LUFT DER FREIHEIT WEHT; quae verba ab Invectivis eius, quas scripserat in Ulricum ducem de Wuerttemberg, tracta esse dicuntur.

optime vale!

(dum haec scribo, ecce Medicus noster eandem solutionem iam praebuit... :sad: )
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 25. Jan 2010, 13:11

Consus Medico Domestico et Tiberi amicis suis s.d.p.
Ita est ut scribitis: gratulor. Utrumque vestrum suo ipsius labore rem enodasse pro certo habeo :klatsch: . Ulrichus Huttenus in tertia invectiva: videtis illam spirare libertatis auram.
Bene valete.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 26. Jan 2010, 16:24

Salvete amici!
Propono novum aenigma imagine expressum. Re quaesita Romani utebantur in otio suo. Censeo vos solutionem mox inventuros....
Qua de re agitur?
Bild
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 27. Jan 2010, 23:14

Equidem, optime Medice, quamquam dubitatione quasi aestuo, tamen rem puto esse tesseram ex ebore factam digitosque sex fere longam: forsitan tessera sit hospitalis vel nummularia...:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Do 28. Jan 2010, 09:42

Medicus Conso suo s.d.p.

Quod ad tesseram attinet, tibi gratulor :) . Censeo difficile esse inventu, qualis sit tessera. Tibi dico hanc tesseram lusoriam Pompeianam esse. Qua utebantur Pompeiani, ut ludos spectare possent. Nostra lingua illae tesserae "Eintrittsmarken" appellantur.

Optime vale :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 28. Jan 2010, 10:34

Consus Medico suo Domestico s. d. p.
Bene, optime amice: tessera lusoria. Equidem puto, nisi sphintriae illae rotundae imagunculisque amatoriis ornatae mihi ante oculos obversatae essent, et huius tesserarum oblongarum generis mentionem me fuisse facturum. :lol:
Bene vale et feliciter. V Kal. Feb. Ex Rhenania inferiore adhuc gelu rigente.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Ecce aenigma ad artem musicam pertinens...

Beitragvon consus » Sa 30. Jan 2010, 13:29

Consus amicis suis carissimis sal.
Itinere nuper in Austriam facto propinqui nostri ut regionis amoenae salinisque quondam inclutae periti ad lacum placidum celsisque circumdatum montibus nos sunt prosecuti. Lapide ibi quodam memoriali conspecto carmen coepi condere (ignoscite quaeso :lol: ):

Est lacus Austriacus, cingit quem semita circum;
Rupibus Alpinis omnia saepta vides.
Conspicis atque viri monumentum nobile clari,
Alpes qui cecinit musicus arte potens.


Oro vos ut ad haec mihi interrogata respondeatis:

Qui lacus? Quis in illa Austriae regione ad Alpes impulsus est canendas?

Valete. III Kal. Feb.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste