aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Do 11. Feb 2010, 19:44

Carissime Conse,
velim aenigmate gratiam tibi habere:
----------
rem ex te quaeram et solum 'ita est' aut 'non' responsum esse potest
atque responsum est possibile!

Sed TU non poteris mihi responsum rectum dare; licet tibi responsum rectum notum sit, sed dare non poteris
Alius fortasse possit, sed non tu!

Quid quaeram?
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 12. Feb 2010, 01:59

O di immortales, optime romane: collegium logicum infinitum, idque concubia nocte... :lol:
Videamus tamen:
"Dic mihi quaeso, optime rerum: Respondebitne confamulus se in manum tenere lagoenam aquae plenam?"
Quaero unum ex famulis neque scio utrum verax ille sit an mendax.
1. Si responsum est “Confamulus se NON tenere respondebit”, sequitur, ut confamulus lagoenam aquae plenam teneat.
1.1 Verax a me forte de confamulo interrogatus si NON respondet, mendacis responsum vult esse illud NON; mendax si NON respondet, re vera affirmat se salubrem tenere lagoenam; sequitur, ut mendax sive confamulus illam teneat lagoenam salubrem.
1.2 Mendax a me forte de confamulo interrogatus si NON respondet, veracis responsum vult esse illud NON; mendax vero mentitur; tenet ergo verax salubrem lagoenam; sequitur, ut verax sive confamulus teneat lagoenam salubrem.
2. Si responsum est “Confamulus ITA esse respondebit: tenere se lagoenam aquae plenam”, sequitur, ut is qui interrogatus est teneat lagoenam salubrem.
2.1 Verax a me forte de confamulo interrogatus si ITA respondet, mendacis responsum vult esse illud ITA; mendax autem si ITA respondet, re vera se negat tenere lagoenam salubrem; sequitur, ut verax sive is qui interrogatus est salubrem teneat lagoenam.
2.2 Mendax a me forte de confamulo interrogatus si ITA respondet, veracis responsum vult esse illud ITA; mendax autem mentitur; re ergo vera verax sive confamulus non tenet salubrem lagoenam; sequitur, ut mendax sive is qui interrogatus est salubrem teneat lagoenam.
Nisi vehementer fallor, amice, rem ita habere se puto...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Fr 12. Feb 2010, 09:31

:-D erat novum aenigma :-D
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 12. Feb 2010, 10:35

Salve, mi optime romane.
Tota his diebus delirante Rhenania me quoque apparet exisse ex potestate mentis :lol: . Quid faciam? Spero indulgentia me abs te tractatum iri.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 12. Feb 2010, 13:46

Aenigmate tuo, mi romane, perlecto perpensoque atque omnium verborum ponderibus diligenter examinatis tamen turbata esse me mente scito :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Fr 12. Feb 2010, 16:15

Hmmmm...

Forsitan :
"Potesne (non mentiens) huic rogatione responsum "non" dare?"
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Fr 12. Feb 2010, 17:45

ita est - gratulor
---
non mea pars fuit omnibus novi aenigmatis offerrendi -

Consus aenigma tua coniectaverat, meum aenigma fuit quasi donum Conso
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 12. Feb 2010, 18:00

Gratias tibi ago, romane, pro aenigmate proposito et tibi, Francogalle, pro feliciter soluto (me praeoccupasti, amice :D ).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Fr 12. Feb 2010, 18:19

Ecce novum aenigma :

Mihi sunt globuli metallini duodecim, ex quibus undecim aurei sunt, unus autem ex alio metallo constat. globuli omnino similes videntur, discrimen tantum in pondere inest, at nescio utrum globulus qui ex auro non constat gravior an levior sit.
Mihi est bilanx qua pondera globulorum comparare possum. Quomodo globulum qui ex auro non constat ab aliis secernere possum, tribus appensionibus tantum ?
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Fr 12. Feb 2010, 19:03

HCl
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17064
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Fr 12. Feb 2010, 19:30

"HCl" latine legitur : legitur "Chloruretum Hydrogenii"...
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

----

Beitragvon consus » So 14. Feb 2010, 21:42

Consus Francogallo s. d. p.
Quicumque interrete pervagatus erit, facile is investigabit, qua ratione illud aenigma solvatur¹. Ea ipsa de causa deterreor, amice illustrissime, quominus Latine reddam, quid docti iam homines, ut rem explicarent, diligenter scripserint². Utcumque se habet res, in illo aenigmate iucundum sane erat ponere cogitationem.
Bene vale et feliciter. XVI Kal. Mart. Ex Rhenania etiamnunc nivibus obruta.

___________________
¹ google “12 Kugeln”.
² http://www.brodo.de/pub/kugelproblem.pdf
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Mo 15. Feb 2010, 00:14

Nesciebam solutionem hujus aenigmatis facile in interrete inveniri posse. Sed demonstratio mathematica qua perterritus es non ad hoc problema pertinet, immo ad problema inveniendi numerum maximum n globulorum ex quibus falsus secerni potest, cum tantum numero M appensionum... (Quod problema multo implicatius videtur...)

Sed bene...
Cum hoc aenigma vobis non placeat, aliquis aliud proponat ?
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 15. Feb 2010, 01:41

Francogallus scripsit / hat geschrieben:...Cum hoc aenigma vobis non placeat, aliquis aliud proponat?
Noli quaeso putare, amice, displicuisse mihi aenigma! Equidem nulla alia de causa prohibebar, quominus ipse rem Latine explicarem, quam quod interrete inspecto (“12 boules”) perfacile rationem solvendi inveneram. Nolui simulare me ipsum esse virum tam ingeniosum logicisque tam eruditum. Quid ergo? Fas esse scito novum abs te aenigma proponi.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon agricola » Mo 15. Feb 2010, 09:36

Interrete nonnumquam incommodo hominibus esse, quod nihil nisi omnia inveniri potest, hoc loco apparet. Sibi cuique quodlibet invenire licet. Sed commoda frequentiora sunt quam incommoda.

Aenigma novum proponere mihi liceat:

-----------------

Quattuor viri in atrio sedent. Medio in atrio murus stat. Unus vir ante murum, ceteri tres viri post murum sedent.

vir I - murus - vir II vir III vir IV

Vir primus solum murum spectare potest, alios viros videre non potest. Vir secundus solum murum spectare potest, sed vir tertius murum ET virum secundum videt, denique viro quarto licet murum ET virum secundum ET virum tertium spectare.

Pilleum vir omnis in capite habet, sed nemo videre potest, quid coloris pillei sit ipsi. Modo vir III colorem pillei viri II cognoscere potest, item vir IV colores pillei viri II ET viri III.

Viri sciunt pilleos duos atros et duos albos esse, sed nesciunt quem pilleum cui viro esse. Nunc vox gravis :lol: ad eos dicit: "Nisi brevi unus ex vobis mihi dixerit, quem colorem pilleus ipsius sit, omnes trucidamini! Sed nolite inter vos loqui!"

Omnes tacent et cogitant (et trepidant :sad: ). At tum: Unus vir magna cum voce vocat: "Mihi est pilleus albus." :klatsch:

------------------

Quis vir finem aenigmatis dedit? Et quo modo scire potuit sibi pilleum album esse?
Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi...
Benutzeravatar
agricola
Praetor
 
Beiträge: 104
Registriert: Di 9. Feb 2010, 21:47

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste