aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Ecce novum aenigma...

Beitragvon consus » Di 16. Feb 2010, 17:23

Consus amicis suis sal.

In libro quodam[a], qui saeculo tertio decimo compositus est, haec leguntur verba, quae orthographia scilicet mutata nonnullisque deletis verbis oratione usus obliqua proponere vobis ausim:

Imperatorem [b] murum civitatis [c] et aedificia delevisse et oneribus umeros civium crudeliter oneravisse; et [d] corpora, quae in civitatem nostram [b] anno CCCXIIII beatus Eustorgius ab urbe [e] miraculose transvexisset, [f], Alemanniae civitatem, per eiusdem civitatis archiepiscopum detracta fuisse.

[a] Quo in libro?
[b] Quis imperator?
[c] Quae civitas?
[d] Quorum corpora?
[e] Qua ab urbe?
[f] Quod nomen illi est Alemanniae civitati?

:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Di 16. Feb 2010, 17:31

consus hat geschrieben:
Francogallus hat geschrieben:...Et "Kamelle" sunt bellaria (dulcia esculenta) quae soletis edere hodie in die Carnelevarii, nonne?
Ita est, amice. Hoc addere velim, priusquam prohibear feria IV Cinerum :lol: : Francogall. caramel, Theod. Karamell < canna mellis (per dissimilationem, ut opinor, cf. *medidies > meridies). Agrippinenses autem sua ipsius utuntur lingua: Kamelle (plur.), id est Karamellen (per haplologiam, ut mihi videtur).
Bene vale.


Nosmet in die carnelevarii scriblitas sartaginis (Pfahnkuchen) edere solemus, quas crispas nuncupamus (crêpes).
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: aenigmata

Beitragvon agricola » Di 16. Feb 2010, 20:22

[a] de magnalibus Mediolani
[b] Barbarossa (?)
[c] Mediolanum
[d] corpora trium Magorum
[e] Constantinopolis
[f] Colonia

Rectene feci?
Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi...
Benutzeravatar
agricola
Praetor
 
Beiträge: 104
Registriert: Di 9. Feb 2010, 21:47

Bonvesin da la Riva...

Beitragvon consus » Di 16. Feb 2010, 21:05

Perfecte solutum, amice: Gratulor :klatsch: .
Cf. http://www.classicitaliani.it/duecento/Bonvesin04.pdf, cap. V § VII.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 23. Feb 2010, 00:30

Amicis carissimis sal., ne quis ab aenigmatis desuefiat...

Est locus in terris, ubi sanctam conspicis aedem,
Cum regeret Ioseph, quam statuere pii.
Haec legis in porta perscripta perennia verba:
Haec quoque lingua iuvat; nam pietate nitet:

Evangelische Kirche A. C. Errichtet unter Josef II. im Jahre 1782. Neu erbaut unter Franz I. in den Jahren 1813-1816. Mit einem Thurme verbunden unter Franz Josef I. im Jahre 1857. Verschönert mit vier Glocken und einer Uhr versehen. Der Herr schütze diese Kirche und segne Alle, die in derselben sich einfinden.

Quis vestrum rem explicabit?

:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 23. Feb 2010, 09:49

Medicus Conso suo salutem dicit plurimam!

Puto me ecclesiam in Austria sitam invenisse, quae fortasse est solutio aenigmatis tui. Nostra lingua illa ecclesia "Toleranzkirche (evangelische Kirche) Bad Goisern" appellatur.

Vale!
[Ex montibus Bavariensibus adhuc nivibus obrutis :) ]
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 23. Feb 2010, 11:52

Consus Medico suo Domestico s. d. p.
Res ita se habet, ut abs te, optime amice, feliciter explicatur. Quid ergo mirum, si nihil aliud nisi „Gratulor“ scribo? - - - Anno MDCCLXXXI imperator Josephus II Lutheranos Catholicis est quidem passus aequari, neque vero permisit, ut aedes eorum sacrae turribus campanisque instruerentur. Quae autem ornamenta, cum Franciscus Josephus I teneret sceptra, licebat adiungi. Nota mihi in Austria Superiore imprimis est aedes Lutherana, quae exstructa est in municipio Bad Goisern.
Iubeo te bene valere. VII Kal. Mart. Ex Rhenania nivibus geluque liberata.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 23. Feb 2010, 13:55

Salve iterum, conse!
Oppidum "Bad Goisern" mihi bene notum est, quia ille locus amoenus parvo spatio distat a patria mea. (88 km) :)

Vale!
(dicit medicus montanus Bavariensis :chefren: )
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 23. Feb 2010, 16:08

Salvete aenigmatores ! :smile:
Ecce novum aenigma:

In patria mea invenies casam montanam in septemtrionalibus rupibus abscisis montis praeclari sitam .
Una pars casae sita est in Bavaria, altera in Austria. Si nomen casae montanae audies, memor eris oribatae (cf. ὀριβάτης) Austriaci. Etiam limitem Austriacum – Bavariensem invenies in culmine montis.

Tres quaestiones:
Nomen montis ?
Nomen oribatae ?
Nomen casae montanae ?
Zuletzt geändert von Medicus domesticus am Di 23. Feb 2010, 17:42, insgesamt 1-mal geändert.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 23. Feb 2010, 16:48

salve Medice, amice montium ! :D

nomen casae montanae abs te quaesitae est "casa Purtschelleri" (Purtschellerhaus, 1692m); quae casa in monte situm est, cui nomen "Hoher Göll", uno ex culminibus in Alpibus Berchtesgadenensibus; nomen casae a Ludovico Purtscheller oribata trahitur.

http://www.purtschellerhaus.eu/

vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 23. Feb 2010, 17:00

Salve Tiberis, oribates Austriace optime ! :D
Celeriter solvisti aenigma meum!
Nunc scio te amicum montium Berchtesgadiensium esse :lol:

Optime vale!
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 23. Feb 2010, 23:17

salvete !

in oppido Austriaco quodam celeberrimo hic invenitur titulus:

FRANCISCUS IOSEPHUS I ATQUE ELISABETH
DIE DESPONSATIONIS XIX. AUGUSTI
EX ISCHL VISITAVERUNT
PIE SALUTATI GRATULATIONIBUS
EPISCOPI LINCENSIS

nomen oppidi ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 24. Feb 2010, 11:43

Salve, mi Tiberis.
Nonne agitur de municipio Hallstatt? Quem locum amoenissimum Franciscus Iosephus et Elisabeth ipso die sponsalium animi causa curru adiere vecti, idque "magna comitante caterva". :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 24. Feb 2010, 12:39

ita est, mi Conse. quid plura? iterum , ut abs te fieri solet, aenigma perfectissime solvisti. reliquum est, ut tibi gratuler. :klatsch:
nunc iterum tuae sunt partes. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 24. Feb 2010, 15:36

Amicis suis sal.
Poeta quidam anno MCMXXXIV hos Latinos condidit versus:
[…]
Iam prope finis erat noctis, stellaeque cadentes
Rupibus excelsis lumina rara dabant.
Et levis Eois ventus surgebat ab oris
Aspirans gelidis flamina sacra iugis.
Ecce vigil, satus - u u - de stirpe, u - -
Obluctans aegre membra ligata movet
Et sua per dubias iactat lamenta tenebras,
Ut curas aliqua suppliciumque levet.
[…]
Duo fabularia desunt nomina. Quod nomen inserendum putatis pro - u u -, quod pro u - - ?
:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste

cron