primo aspectu de Prometheo rupi alligato cogitavi.. nonne versui, ut integer sit, haec verba inseri oportet: ecce vigil, satus Iapeti de stirpe, Prometheus sed fateor me incertissimum esse..
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Iapetionides !!! - Excellentissime nomina indagasti, optime Tiberis. Laeto gaudium testor plausu . Disticha illa composuit Hermannus Weller, poeta Germanus (Carmina Latina, secunda editio aucta, Tubingae MCMXLVI, p. 113). Iubeo bene te valere.
O di immortales! Tot enim tamque clara, mi Tiberis, in orbe terrarum sunt monasteria rupibus adhaerentia, ut de aenigmate solvendo paene desperem; sed nescio quomodo rem ad Bulgariam puto pertinere…
In hoc solvendo aenigmate me diu fateor aestuasse, optime amice. Quid ergo? Scripsisti fluvium in illa regione esse ingentem gelidum cyaneum... Quem ego puto esse fluvium qui vocatur glacialem cyaneum, qui haud procul ab oppido Sinensi Datong citato cursu volvit undas. Ibi esse legi etiam Buddhisticum Templum quod dicitur Pensile; rupibus enim rectis praeruptisque quasi infixum videtur esse. Nunc spero...
frustra quidem speras, mi optime Conse! tamen te oro, ne hastam immature abicias. quod attinet ad illum templum Sinense, monasterium (pristinum scilicet!) quaesitum in Europa inveniri memento, cf. hoc quamquam coluere continenti. deinde id quoque cogita flumen illud gelidum ex ipsis montis faucibus (!) profluere... (quod prope monasterium fit..)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Salve Tiberis, Spero me hoc aenigma difficile soluturum esse. Est monasterium in Bosnia situm, quod "Derwischkloster" appellatur. Ibi flumen ingens prope monasterium profluit nomine "Buna-Quelle".
Consus Tiberi suo sal.pl.d. Vehementer doleo, quod verbis "fluminis ... cyanei" perpensis plane neglexi illud "hoc continenti" . Praeterea meminisse me oportebat in animo te semper habere regiones imperii Austro-Hungarici . Iubeo bene te valere.
Res quaesita est sita in urbe Europaea, quam vos certe novistis. Inscriptio Latina inveniri potest supra introitum sive portam. Quae inscriptio vobis monstrat amoenitatem et dignitatem pristinam loci. Locum quaesitum hodie custodit Neptunus et IUSTITIA vicina potest videre eum. Tres quaestiones: Nomen loci? Nomen urbis? Quae inscriptio?
Consus Medico Domestico amico suo Bavario s. d. p. A Iove aequoreo divinaque Iustitia feliciter adiutus hoc ausim scribere: Nonne agitur de prisco Horto Botanico R. Academiae Monacensis? Cuius porta non solum columnis Doricis, sed etiam hac ornata est inscriptione: FLORVM DAEDALAE TELLVRIS GENTES DISSITAE MAXIMILIANI IOS. R. NVMINE CONSOCIATAE MDCCCXII.* Iubeo bene te valere. IV Kal. Mart. ________________________________ *http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/2/2b/Alter_Botanischer_Garten_Muenchen_Eingangsportal-1.jpg
Recte invenisti solutionem aenigmatis! Hortus Botanicus Monachiensis[*]priscus sive antiquus media in urbe situs mihi bene notus est. (medicinae studiosus Monachii eram et saepe ambulabam in illo horto.)