aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 9. Mär 2010, 23:45

Medicus Conso suo s.d.p.

Est vocabulum, quo duae res nominantur ....miliarium.... Non solum est lapis, sed etiam instrumentum plumbeum in balneis villarum situm ad aquam calefaciendam.
Estne solutio aenigmatis tui? :?

Bonam noctem!
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 11. Mär 2010, 12:08

Consus Medico suo Domestico sal. pl. d.
Iterum bene aenigma solvisti: Gratulor.
Georges et Lewis&Short duas exhibent voces, quae sola primae syllabae inter se differunt quantitate:
(1) mīliarium columella est in via erecta, qua milia passuum significantur;
(2) mĭliarium Graeci θερμαντῆρα appellabant. Quod vocabulum Latinum a mĭlio ductum esse dicitur.
Contra autem OLD (s. v. mīliarium), quod uno solo lemmate duas illas complectitur voces: vas enim illud columellae simile esse. OLD Forcellinium secutum videtur esse.
Iubeo bene te valere.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Fr 12. Mär 2010, 16:32

Salvete amici libenter aenigmata solventes!

Promunturium saxosum, quod excurrit in mare, videtis, qui vos vivitis aetate Augusti. Vir argento copiosus, amicus imperatoris , vos invitavit et vos modo facitis? Gaudetis theatro hortoque, ambulatis in horto et laetamini maris prospectu. Etiam portus parvus est pars loci quaesiti, quem vos,aenigmatores, nunc inveniatis.

Nomen loci?
Nomen viri?
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 12. Mär 2010, 22:04

Medicus domesticus scripsit / hat geschrieben:... Vir argento copiosus...
O di immortales...
Nonne argentarii erant Ahenobarbi, optime Medice? Qua de causa locum illum puto esse Montem Argentarium (id est Italice Monte Argentario), virum autem Domitium quendam Ahenobarbum.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Fr 12. Mär 2010, 22:23

Doleo, qoud erras, conse...etiam Publius Ovidius Naso virum quaesitum novit. (Fasti)
Seneca commemorat virum copiosum et crudelem (De ira), qui erat amicus imperatoris Augusti :idea:
:chefren:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Pausilypum...

Beitragvon consus » Sa 13. Mär 2010, 17:32

Medicus domesticus scripsit / hat geschrieben: ...Seneca commemorat virum copiosum et crudelem …
Consus Medico suo Domestico s. d. p.
His ipsis verbis clementer additis memoriam statim mihi renovasti Vedii Pollionis, quem virum sane crudelem fuisse Seneca narrat in tertio de Ira (dial. 5, 40, 2sqq.). Nomen ergo loci: Pausilypum, nomen viri: Vedius Pollio.
Iubeo bene te valere. III Id. Mart.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 13. Mär 2010, 18:17

Medicus Conso suo s.d.p.

Solutiones duarum quaestionum recte invenisti! :-D
Temporibus nostris ruinae villae Vedii Pollionis et ruinae theatri videri possunt:
http://www.pompeiisites.org/Mediagaller ... ilmato=273
Hic videtis imaginem loci a Conso inventi aetate Augusti [spectate paginam 3]:
http://www.theiss.de/pdf/978-3-8062-2149-7.pdf

Vale :chefren:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 16. Mär 2010, 13:20

Amicis illustrissimis sal.

Est locus in terris: castellum viderat olim,
Sidera sed tangit nunc ibi pila teres.
Haud procul exstructum poteris quoque cernere castrum:
Castalidum est sedes haec nova sacra choro.


Quis locus?
Qua in urbe?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 17. Mär 2010, 17:41

heu, nisi qua me iuveris errantem ratione ,
deerit omnis spes consiliumque mihi..

:cry:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 17. Mär 2010, 18:06

Bene, mi Tiberis! Urbi illi et adultero famoso idem scito esse nomen. :idea:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Mi 17. Mär 2010, 18:11

si noctu nummeri magni videntur, scio urbem locumque
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 17. Mär 2010, 19:34

consus hat geschrieben:Urbi illi et adultero famoso idem scito esse nomen. :idea:

tanto auxilio non opus erat, mi Conse. :D sed urbe cognita scilicet expeditius reliqua inveniuntur.
puto ergo pristinum castrum id esse, quod Francogallice "Bastille" appellatur. haud procul columna quaedam eminet in altum, quae oppugnationi huius castri monumento est. sedes nova Castalidum est theatrum musicum Opéra Bastille appellatum, quod illo die, quo CC annis ante illa oppugnatio facta erat, anno MCMLXXXIX sollemniter inauguratum est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Mi 17. Mär 2010, 20:39

Equidem valde gaudeo, mi optime amice, quod quasi a dearum illo iudice famoso adiutus res obscuras feliciter explicasti; sed quod ad columnam attinet, paullulum erras; est enim Columna quae vocatur Mensis Iulii (Francogallice: Colonne de Juillet). Quo monumemto seditiosi honorantur homines, qui anno MDCCCXXX mense Iulio amisere vitam*.
Lutetia Parisiorum! Urbs est, ad quam Rhenaniae nos incolae Thalye usi et facillime et celerrime pervenire possumus… :-D
________________________________________________
* http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/c/c5/July_Column_at_Place_de_la_Bastille_-_July_2006.jpg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 18. Mär 2010, 00:01

heu, nimis neglegentem me fuisse apparet, ut qui mense Iulio lecto statim de rebus anno MDCCLXXXIX gestis cogitaverim ! :oops:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 18. Mär 2010, 12:12

salvete, amici!

quaeritur urbs quaedam in Europa sita...

alis qua rutilis hostes prohibet basiliscus,
tu, matercula, iter flectis, aquosa, tuum.


:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste