aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 18. Mär 2010, 16:37

Consus Tiberi suo s. d. p.
Nonne Tiberis et alios fluvios diligit? - - - matercula aquosa: Hoc ipso vocabulo materculae memoriam mihi renovasti vocis матушка (matuschka), quo nomine Russi pie colunt Volgam. Flectit iter prope urbem Kasan. Cuius in insigni urbano basiliscus exhibetur ater, qui corona se aurea alisque rutilis ornatum esse gaudet.
Utcumque se habet res, amice, iniecta mihi spes est quaedam.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 18. Mär 2010, 17:26

Volga, Volga, mat' rodnaya,
Volga, ruskaya ryeka...


Ita est,mi Conse: flumina mihi pergrata sunt .quid mirum? :D
iterum solutionem brevissimo tempore invenisti. gratulor !! :klatsch:
eheu, timeo, ne non iam inveniam, quod abs te non solvatur.. :(
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Addendum.

Beitragvon consus » Do 18. Mär 2010, 17:36

Noli quaeso, mi amice, oblivisci Francisci Lehár...:
Es steht ein Soldat am Wolgastrand,
Hält Wache für sein Vaterland.
In dunkler Nacht allein und fern,

...
:sad: :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 19. Mär 2010, 22:29

Amicis spectatissimis sal.

In clarissimo museo urbis Europaeae haec exhibetur statua,
quae CC fere ante annis ab artifice ingenioso
ex puro sculpta est marmore:

Est locus in terris: statua est ibi marmore facta
Virginis aetheriae: pectora veste carent.
Nectare vas plenum tenet alte dextera tollens;
Porrigit at pateram laeva benigna manus.

Quae virgo aetheria?
Quo in museo?
Quis artifex?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 20. Mär 2010, 01:14

Tiberis Conso suo s.d.p.

tuum quoque aenigma quodammodo ad Russiam pertinere videtur :-D .
nam in museo nobilissimo Petropolitano, cui nomen Eremitage, illa virgo aetheria (Hebe) exhibetur , quae ab Antonio Canova marmore sculpta est.
http://www.flickr.com/photos/thisisbossi/3055500308/
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 20. Mär 2010, 15:52

A Canova* sculpta est haec diva venusta iuventae:
Petropolis pulchra virgine gaudet ea.

:klatsch:
Gratulor, mi amice. Incredibili enim celeritate, mi Tiberis, Hebes statuam investigasti. Nonne virgo leviter quasi suspensa videtur ingredi?

_________________________________
* Italice: Cánova [< cănăbă(m); Zingarelli] :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 23. Mär 2010, 00:32

salvete, amici !

est locus in terris: :D celeberrimum in urbe cafeum
multa frequentat ibi turba loquax hominum.

vir petasatus adest , mirus conviva tacensque:
immotus numquam deserit ille locum.


nomen viri petasati ?
nomen cafei ?
qua in urbe ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Mär 2010, 11:22

SALVE, Tiberis!
Fabula si uera est, Ithacensis condidit heros
moenia, quae quaeris, sed dubitanda mihi est.
Ille sua lingua "Persona" poeta uocatur,
cuius aena loquax terga taberna uidet.
Hanc notam, latices quae nigros praeparat, aedem
nominat a mundo uirgo oriunda nouo.

Olisibona
Fernando Pessoa
Café „A Brasileira“
http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/c/c5/Lisboa-Pessoa-A_Brasileira-1.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17047
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 23. Mär 2010, 13:24

Tiberis Zythophilo suo s.d.p.

enodata taberna elegis urbs virque politis.
plura ego quid dicam? gratulor ex animo.


:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Mär 2010, 22:24

SALVETE
Ecce nouum aenigma proponimus:
Austria quae quondam regnabat, moenia magna,
Vindobonaeque, hospes, conspicis illa memor.
His insigne leo sitaque arx in monte dederunt:
Haec deleta iacet. Nomen et ille dedit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17047
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 23. Mär 2010, 23:42

Nisi fallor, mi Zythophile, urbem puto sitam esse in Galicia; cui nomen est Leopolis / Leoberga / Lemberga. Appellatur etiam Vindobona Orientis.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Mär 2010, 12:51

Optime! Quid plura?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17047
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Ecce novum...

Beitragvon consus » Mi 31. Mär 2010, 13:51

Consus amicis suis pariter omnibus sal.
Quis vestrum hanc inscriptionem explanabit?

O__ QVID__ TVA__ TE
BE___BIS___BIA___VIT
___RA___RA___RA___
___ES___ET____IN__
RAM____RAM___RAM
_______I_____I____

Laetissimum vobis precor paschale tempus.

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Do 1. Apr 2010, 12:58

unum _ describitne unam litteram
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 1. Apr 2010, 14:21

Cave putes, romane, lineolis litteras significari!!!! Lineolae eo consilio a me insertae sunt, ut aptum spatium interesset inter litteras. Praeterea notum puto vobis esse illud Voltarii: Venez sous p ... :idea:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste