aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 8. Mai 2010, 12:50

Equidem, mi optime Tiberis, paene desperans nescio qua de causa convertor ad Caroli Levi librum, qui inscribitur Cristo si è fermato a Eboli. Sequitur, ut ire pergam ad Mateolanorum civitatem, cui nomen Italicum Matera. Quo loco vel potius in Mateolae saxis et Pasolini pelliculam¹ fecit et Mel Gibson². Quod verbo vidimus adductus ausim scribere.
:?

______________________
¹ Evangelium secundum Matthaeum.
² Passio Christi.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 8. Mai 2010, 17:04

Tiberis Conso invicto s.d.p.

heu me Sphingem miserrimam, quae verbis usa sim ambiguis et obscuris scilicet sperans te hoc modo de solutione desperaturum :twisted: . sed spes mea vana fuit. tamen iam pridem praemium tibi, optime Conse, dari oportuit pro tot aenigmatis excellentissime solutis! ergo hac occasione data non solum nomine meo, sed etiam nomine ceterorum aenigmatophilorum praemium OEDIPODIS AUREI tibi bene merenti tribuo ! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

? - ? - ?

Beitragvon consus » So 9. Mai 2010, 10:53

Amicis suis.
Quod opus arte factum?

Est lapis immanis liquida suspensus in aethra.
Culmine fert celso castra superba suo.
Nubibus in niveis moles pendere videtur
Et spatio longo spumea Tethys abest.


:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 9. Mai 2010, 23:40

Tiberis Conso suo s.d.p.

verbis tuis perpensis mihi in mentem venerunt monasteria illa Graeca, quibus nomen "meteora", id est "suspensa in aethra"; a quibus Tethys scilicet longo spatio abest: mare enim pristinum, in quo illi lapides quondam nascebantur, iam pridem recessit...
tamen nescio, quod monasterium (aut saxum) tibi ante oculos versetur. sed suspicor hoc esse:
http://www.google.com/imgres?imgurl=http://lh5.ggpht.com/_ovnplzjLYIY/Sbk_YN6vMxI/AAAAAAAACvQ/Bu5Krlp_tuw/1155731323.jpg&imgrefurl=http://picasaweb.google.com/lh/photo/DaOfLAwrec5qBN_A8W1qGg&usg=__nfL-FakSUJ_PoxTclyy3nITSCfw=&h=768&w=1024&sz=125&hl=de&start=152&um=1&itbs=1&tbnid=Qf0f04kYZwCxJM:&tbnh=113&tbnw=150&prev=/images%3Fq%3Dmeteora%2Bkl%25C3%25B6ster%26start%3D144%26um%3D1%26hl%3Dde%26sa%3DN%26rls%3Dcom.microsoft:*:IE-SearchBox%26rlz%3D1I7MEDA%26ndsp%3D18%26tbs%3Disch:1

:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 10. Mai 2010, 09:54

Consus Tiberi suo s.pl.d.
Stupeo quidem admiratione photographematis; video enim saxum, quod ex parte illius ponderis saxei, quod distichis descripsi, simile videtur esse. Sed - pro dolor - monasterium in rupis vertice est positum, non castra, et quod maioris est momenti: rupes illa photographata nonne cum terra coniuncta est? Num tota in liquida pendet aethra? Equidem, mi amice, fateor ambigua esse verba “Quod opus arte factum?” - Oportebat scribi
Quae tabula eximia arte picta?
Optime vale.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Mo 10. Mai 2010, 11:27

fortasse est mons Koronos :roll:
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 10. Mai 2010, 12:50

Tiberis Conso suo iterum s.d.p.

equidem, cum primo non de tabula picta cogitavissem, denuo quaerendo tabulam a Renato Magritte anno MCMLIX. pictam repperi, in qua ille lapis immanis, in cuius culmine castellum situm est, supra mare pendere videtur..
http://www.kunst-fuer-alle.de/deutsch/kunst/kuenstler/kunstdruck/rene-magritte/60/1/5629/le-chateau,-1959
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 11. Mai 2010, 10:42

"Oedipus aureus" Sphingi Stiricae sal. pl. d.
Accipe quaeso gratulationem versibus involutam!

Sphinx nunc Oedipodem caecum percussit acerba,
Et prostratus humi - pro dolor - ille gemit.



:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 11. Mai 2010, 19:54

Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 11. Mai 2010, 22:30

"quid Magritte nesciverit" - tabula picta mehercle facetissima ! :lol:

sed Oedipodi novum imminet aenigma. :twisted:

ecce dramatis musici argumentum:

Pax est facta, sed arma non silebant.
invito patre nuptiae parantur:
sponso filiolam suam daturum
se speraverat ille ditiori.
heu, prodit generum hostibus futurum.
qui tamen sociorum ad arma fugit.
mox exercitus hostium recedit,
poenas proditionis ille solvit.


nomen dramatis musici?
nomen eius, qui modos fecit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Mi 12. Mai 2010, 10:58

ni fallor, de opere agitur Haendelis, titulo Arminio.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

???????????

Beitragvon consus » Mi 12. Mai 2010, 15:21

Montibus Austriacis residet Sphinx horrida celsis
Pectus et Oedipodis nunc trepidare videt.

:shock:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 12. Mai 2010, 15:57

Montibus Austriacis residet Sphinx horrida celsis
Pectus et Oedipodis nunc trepidare videt.

:D
memento , mi optime amice, ut Oedipo aureo honoratum hoc praemio dignum te praestare oportere ! :evil:
sed volo me esse clementem: drama musicum, quod oro vos quaeratis,eo tempore primum editum est, cum iterum arma non siluerunt...

:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 12. Mai 2010, 16:00

Apollonios hat geschrieben:ni fallor, de opere agitur Haendelis, titulo Arminio.

falleris, mea Apo, quod doleo. ceterum respice, quaeso, quid de hac re Conso nostro responderim!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Mai 2010, 23:28

adeste Oedipodes quot estis omnes,
mente atque ingenio solutionem
vestro aenigmatis huius invenite ,
turpiter nisi forte vultis hastas
vestras abicere, ut labore nullo
impares superasse glorietur
Sphinx. contendite,cogitate, amici !
:pc:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot], Majestic-12 [Bot] und 6 Gäste