aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 16. Mai 2010, 19:58

Fortibus inflammas animum, Sphinx callida, verbis:
At mea mens - doleo - fixa stupore manet.
Nec tamen abiciam iaculum, Sphinx horrida, victus:
Nam pugnare placet: florida palma vocat.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 17. Mai 2010, 10:35

Consum, tenacem propositi virum,
nec difficultas maxima nec labor
voracitas nec Sphingis atrox
mente quatit solida minacis.



:lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 17. Mai 2010, 10:37

Bene, mi Tiberis! Indice dramatum musicorum inspecto* hoc ausim scribere:
Sergei Sergejewitsch Prokofjew;
Semjon Kotko (op. 81).

Quod opus Moscoviae pr. Kal. Iul. anno MCMXL primum editum esse dicitur.
:-o
_______________________________________
* Oper. Eine illustrierte Darstellung der Oper von 1597 bis zur Gegenwart. Wiesbaden 1981, p. 444.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 17. Mai 2010, 13:39

Sphinx ad desperationem adducta Oedipo aureo invicto immiti eqs. sal.


me miseram Sphingem,quae iterum sim nunc superata!
Laiades iterum vincere me potuit !

nulla abscondita res exstat, doctissime amice,
quam non invenias tempore, Conse, brevi.

:cry:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 18. Mai 2010, 10:07

Tiberis, Sphinx Styrica, scripsit / hat geschrieben:...non invenias tempore, Conse, brevi.
Esse nego tanta dignum me - credite! - laude:
Bis tres hercle dies mens agitata meast!

:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

????

Beitragvon consus » Do 20. Mai 2010, 13:27

Est locus in terris, decorat quem funebre fanum:
Panthei simile est, solis et igne nitet.
Ossa tenet templum sculptoris morte perempti:
Marmoreis signis nos hodieque movet.


Quis? Quid? Ubi?

:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 20. Mai 2010, 20:16

Tiberis Conso suo s.d.p.

iterum interrogata tua ad Antonium Canovam pertinere videntur :-D , qui vivus templum illud designavit, in quo mortui ossa quiescerent (tempio Canoviano, situm in municipio Possagno , in quo sculptor natus erat):
http://de.wikipedia.org/w/index.php?title=Datei:Possagno_Canova-Tempel.png&filetimestamp=20060917094142
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Do 20. Mai 2010, 20:28

SALVETE
Carmine, quo responderem, confecto Tiberim priorem esse uideo.
Delubrum simile nos inuenisse putamus.
Haud procul a Venetis haec sita sacra domus.
Edidit oppidulum sculptorem. Num tenet ossa
idem, qui genuit, candida in aede locus?
Per sua uiuit adhuc simulacra e marmore ducta,
Ingenio iussit uiuere saxa suo.

Dubito quidem, sintne ossa Antonii illo in templo sepulta.
VALETE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17056
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 20. Mai 2010, 20:35

salve, Zythophile!
quod attinet ad ossa sculptoris, haec in pagina Italica Wikipediae leguntur:
Nella nicchia di sinistra si trova la tomba in cui riposano Antonio Canova e il fratellastro mons. Sartori Canova, Vescovo di Mindo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Do 20. Mai 2010, 20:47

Eius apud Venetos uideo cor esse sepultum.
Artificis corpus patria terra tenet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17056
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Gratulor.

Beitragvon consus » Fr 21. Mai 2010, 11:22

Consus spectatissimis amicis suis Austriacis sal.
Et Tiberi gratulor de aenigmate diligenter soluto et Zythophilo de nobili epigrammate. Ita est, ut scribitis: Duo sunt monumenta sepulcralia, quibus Antonius Canova honoratus est. Alterum Venetiis exstructum est in aede sacra S. Mariae Gloriosae quae vocatur dei Frari (simile est illius, quod Vindobonae reperies in ecclesia Augustinorum), alterum Possanii in Templo Canoviano.
Optime valete.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 24. Mai 2010, 23:32

Tiberis amicis suis sal.



murmure ego triplici lucem gratumque saluto
solem percursis montibus et tenebris.
est breve iter reliquum. veteres me nosse poetas
scito atque Iliacam progeniem celebrem.


de quo agitur? :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 25. Mai 2010, 19:09

Arcanis iterum mentes, Sphinx saeva, loquelis
Vexas: Heu! vereor, ne tua verba necent.

:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 25. Mai 2010, 22:37

non hominem quaero. hoc satis auxilii tibi esto! :chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Nescio an...

Beitragvon consus » Mi 26. Mai 2010, 12:27

Oedipus Rhenanus Sphingi Styricae sal.
Manibus quidem tremebundis, sed magno animo fortique hoc ausim scribere:
Aenigma puto pertinere ad speciosissimas illas aquas prope oppidum Interamnam per tres gradus ingentes maximo cum murmure labentes*. Quibus nomen Italicum inditum est Cascate delle Marmore (http://www.youtube.com/watch?v=piFMBeg746o).
Optime vale.
:-D
______________________________
* Cf. Cic. Att. 4, 15, 5. Verg. Aen. 7, 517.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste

cron