aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 30. Mai 2010, 22:02

Tiberis scripsit / hat geschrieben:o solutionem quasi in propinquo iacentem...
Nonne nosti, spectatissime mi amice, certis de causis et quibusdam aliis libentissime me quoque versari intra fines imperii Austro-Hungarici? :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 31. Mai 2010, 00:41

etiamnunc mihi molestum est, quod solutionem non inveni, utpote qui amantissimus sim illius "sanguinis taurini Agriensis" sive Égri Bikavér; numquam enim , cum in Hungaria versabar, redibam, quin nonnullas huius excellentissimi vini lagoenas mecum portarem... :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 1. Jun 2010, 10:16

Ecce novum aenigma, quo vos delectetis, amici, quamquam pluit sine intervallo :(

Una eminet columna ex terra haud procul mari.
Scriptor Graecus aedificium deae dedicatum noverat
et inscriptionem a viro praeclaro ibi positam.
Qua ille utebatur in opere scribendo.


Nomen aedificii, scriptoris Graeci et viri praeclari?

Optime valete!
:)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Non sine cunctatione...

Beitragvon consus » Mi 2. Jun 2010, 08:58

Consus Medico suo Domestico s. p. d.
Quamquam stilum non sine cunctatione in manum sumo, tamen re diligenter semel atque iterum retractata haec ausim scribere:
Nomen
(1) aedificii] Liv. 24, 3, 3: Sex milia aberat ab urbe [sc. Crotone] nobile templum, ipsa urbe nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis.
(2) viri praeclari] Hannibal, qui columnam in illo templo positam rebus bello Punico secundo a se gestis inscripserat.
(3) scriptoris Graeci] Qua inscriptione postea usus est Polybius, clarissimus ille Historiarum scriptor.
Vale. IV Non. Iun.
Zuletzt geändert von consus am Sa 5. Jun 2010, 18:08, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 2. Jun 2010, 09:28

Euge :klatsch:, optime solutum , mi Conse doctissime! Hodie inscriptio Hannibalis non iam videri potest, sed unam columnam templi sacri e terra eminentem spectabis:
Bild

Haec legi et vidi imaginem in libro novo de Carthagine [*] scripto.

[*]
Klaus Zimmermann, Karthago - Aufstieg und Fall einer Großmacht (WBG 2010). De inscriptione Hannibalis: Πολύβιος, Ἱστορίαι III, 33

Optime vale! :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Quis? quid? ubi? eqs.

Beitragvon consus » Do 3. Jun 2010, 10:51

Flandria vitalem florens tibi tradidit auram,
Urbsque tibi placuit flumine nota suo.
Corripuit miserum pallens te mors peregrina,
Carmine sed melico clarus in orbe manes.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Do 3. Jun 2010, 13:22

A Belgis genitum primo Lutetia amauit.
Omnibus in terris post celebratus homo est.
Carmina mouerunt distorto prodita uultu.
Condita adhuc animos uoxque melosque mouent.
Huic ne quinque quidem tribuere decennia Parcae
ossaque nunc distans litus humata tegit.

Te, optime Conse, de Iacobo Brelio (Jacques Brel) locutum esse censeo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17056
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 5. Jun 2010, 09:39

Consus Zythophilo suo ceterisque amicis illustrissimis sal.
Versibus tuis politissimis perlectis, optime Zythophile, tuoque errore animadverso tantus me dolor opprimit, ut versus ipse facere non possim. Ita est, mi amice: error te tenet; nego enim Lutetiam Parisiorum urbem esse “flumine notam suo”. Ne longum faciam: rem non solum ad Flandriam, sed etiam ad Austriam vel potius ad urbem Austriacam et Italiam scitote pertinere! Praeterea, ut nomen musici investigare possitis, regredi vos oportet in saecula longe praeterita.
Sit bene vobis! Non. Iun.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 5. Jun 2010, 13:48

Tiberis Conso suo s.d.p.

verbis aenigmatis abs te, mi amice, benigne mutatis haec dicere ausim: puto musicum illum esse Henricum Isaac, qui medio fere saeculo XV. in Flandria natus anno MDXVII Florentiae mortem obiit.
inter permulta eius opera carmen quoque ad Oenipontum pertinens invenitur, quod inscriptum est: Oenipontum, tu mihi es relinquendum.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 6. Jun 2010, 13:24

Consus Tiberi suo s. p. d.
Gratulor tibi, mi amice, de aenigmate iterum abs te optime soluto. Carmen illud mihi maxime scito placere! Cuius modos audienti vehementer mihi commoventur „pectoris ignes“. Quod vero ad ipsum aenigma pertinet, iam timeo, ne versus a me facti obscuriores fuerint…
Vale. VIII Id. Iun.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 12. Jun 2010, 00:53

Tiberis amicis suis s.d.p.

Est via declivis: credas, quodcumque movetur,
seu pila sive rota est, inferiora sequi.
Nec tamen hic ea lex spectata valere videtur:
sursum cuncta meant, prona licet via sit.


ubi ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Sa 12. Jun 2010, 10:06

nonne descripsisti, Tiberis, casam magneticam?
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 12. Jun 2010, 11:01

romane hat geschrieben:nonne descripsisti, Tiberis, casam magneticam?

licet in "casa magnetica" abs te citata similia conspiciantur , optime romane, sed aenigma est de via quadam , quae, ut fieri solet, sub divo facta est. quae ceterum non in Germania invenitur. :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 12. Jun 2010, 18:00

Ave Sphinx Styrica! Oedipus Rhenanus dubitatione distractus te salutat.
Quod ad illam viam declivem pertinet, nihil aliud mihi in mentem venit nisi hoc: Quicumque naturae rerum est peritus, ei notum est conum geminatum per viam declivem sursum ferri.
:? :? :?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 12. Jun 2010, 18:52

Salve optime Tiberis,
Censeo locum quaesitum aenigmatis abs te propositi "Polum magneticum" (Polo Magnético) esse. Qui situs est in insula, quae nostra lingua "Dominikanische Republik" appellatur......Autocinetum, qoud est vehiculum rotale, hoc loco sursum (sive rursus) ferri videtur.

Vale.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste