Medicus Bavaricus Tiberi Austriaco salutem dicit plurimam!
Versibus tuis lectis puto me solutionem aenigmatis investigasse. Est aedes sacra in Styria sita, quae "Stadtpfarrkirche Graz" nominatur. Qua in ecclesia inveniri potest fenestra vitrea: Hac in imagine non solum tortores Iesu videmus, sed etiam duos viros crudelissimos orbis terrarum: "Hitler" et "Mussolini".....[*]
ergo tu, mi Medice , brevissimo tempore invenisti,quod me ipsum, qui diutissime in ea urbe vixissem, adhuc latebat. gratulor! quam iucundissimum tibi exopto iter montanum !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Aquam et columnas fractas ibi vides temporibus nostris. Temporibus antiquis aedificium cyclicum erat refugium viri cuiusdam et locus tranquillitatis. Si audiveris nomen aedificii, memor eris viri, qui libenter itinera faciebat.
Imperator Caesar Traianus Hadrianus Augustus, Pontifex maximus, Tribuniciae potestatis XXII, Imperator III, Consul III, Pater patriae. Villa quae dicitur Hadriana