Thomas Bernhard: decessit pridie Id. Febr. a. MCMLXXXIX

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Thomas Bernhard: decessit pridie Id. Febr. a. MCMLXXXIX

Beitragvon consus » Do 12. Feb 2009, 22:50

Sero, neque tamen serius quam decet---: Hoc ipso die in memoriam redeamus Thomae Bernhard, celeberrimi scriptoris Austriaci. Nuper eius legi librum postumum, qui inscribitur De Praemiis Meis (id est Meine Preise), idque summo cum gaudio. Saepe temperare mihi a risu non poteram. Sed legite modo ipsi...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Thomas Bernhard: decessit pridie Id. Febr. a. MCMLXXXIX

Beitragvon Tiberis » Fr 13. Feb 2009, 00:34

cum Thomas Bernhard in nonnullis operibus de praemiis suis acceptis scripserit, operae pretium est novissimum quoque eius librum legere.
ceterum his diebus diurnarii Austriaci Bernhardum , quem vivum haud raro contempserunt, summis efferunt laudibus; quod exemplum est consuetudinis Austriacorum, qui poetas suos, cum vivos ut sibi invisos parvi aestiment, post mortem laudare et celebrare solent.
nunc Bernhardus , qui vivus semper ei rei repugnaverit, quasi poeta publicus habetur et possidetur; nil iam refert eum per testamentum interdixisse , ne libri sui in Austria venirent neve fabulae suae in theatris nostris ederentur...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Hennetmaier - Bernhard

Beitragvon consus » Fr 13. Feb 2009, 11:41

Legendum censeo esse et Caroli Ignatii Hennetmaier librum, qui inscribitur Ein Jahr mit Thomas Bernhard*, quo commentarii diurni a. MCMLXXII compositi continentur.
:book:

-----------------------------
* Salisburgi / Vindobonae, MM.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Thomas Bernhard: cloaca sine cultura

Beitragvon Willimox » Di 24. Feb 2009, 17:37

Carissimi amantissimi scriptorum illius clarissimi poetae Austriaci!

Contemptio, insultatio, increpatio, vis comica -
in sententiis adversus Austriacos,
adversus incolas meae urbis (Augusta Vindelicorum).

Nonne haec omnia amori, admirationi, odio, risui?

Conferte.....
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste