Christianus sodalibus suis s.
professor quidam Berolinensis his diebus pronuntiavit, quod Sallustium praeter omnes archaismis uti vellemus, hanc esse famam neque quicquam multo amplius (si duris verbis utimur). id enim ex codicibus minime manifestum esse. quod autem nos Ciceronem "classicum" esse putemes, ex Ciceronis libris, cum in lucem ederentur, eos "archaismos", qui in codicibus Ciceronianis satis saepe invenirentur, potius deleri, in Sallusti autem libros potius etiam inseri solere.
nescio ego, quam recte dixerit ... profectone tam caeci credulique sumus?
valete.