Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon durgicola » Mi 30. Jan 2013, 17:34

Matthaeus Cum Thomae Tum Ceteris SPD

Eum diem laetiorem non egi quo gregem Christianorum latine balantium ingressus sum, quam eos, quibus mihi quasi in praesentia, cottidie Vulpium, perversissimum atque, ut sic dixerim, cerritissimum omnium Germanorum, adire licuit. Nimirum! Quem ego tanti facio quanti Minervam ipsam. Sidera tum mihi ferire sublimi vertice videbar. Etenim infitias non eo quin tute, mi Vulpi, reapse Shivae descensio sis, qui cum sapientissimus tum durgissimus esse videaris. Ausim et insuper contendere te non minoris facundiae esse quam si Athenis rhetoricam ab ipso Isocrate didiceris atque ex eius schola, ut ait Cicero, tamquam ex equo Troiano merus princeps exieris. Nemo e cirumstantibus miretur, cur ab istiusmodi dementium claustro nos abesse oportuerit; unanima te miseratione prosequor, quippe cui tam pravis tamque socordibus contigerit hominibus conversari. Scito tamen, amice mi, eo maiore te laude exornatum iri, quo deteriora absurdioraque dicere quam latinissime perdidiceris. Quaenam vero argumenta, ut eorum cerbereus clamor excitaretur, perverse exprompsisti? Flocci esse fabrum illum Iudaeum super aquam siccis pedibus ambulare potuisse existimandum. Proh nefas! Quasi non eaedem apud Iudaeos, quae apud Gentiles, leges Naturae! Quo autem iure eos improbant, qui Indorum deos deasve et eorum deorum descensiones esse credant? Tam nefariae erga Filium Dei impietatis culpam tamen convenienter luas, si rubore pudibundo suffusus genas, invisum Orci limen, ante tempus ingrediaris. Quod di avertant! Ecquid a dilectis oviculis nos ignotum iri putas? Ecquanam vero expiatione nos veniam ab utrisque regibus impetraturos esse speras, nisi summissis coram cohorte latronum genibus? Oportebat autem eos ante nos sua genua flectere pedesque nostros exosculari, quod gregi interessemus litterasque ad eum daremus. Praesertim cum, perpaucis exceptis, neminem non epistulas tum imperitia tum inscitia scatentes, ad gregem dedisse constet! Amentiae est, inquam, eos eici, qui latine expedite scribant! Ne igitur graviter feras nos e gregi tam arroganti eiectos esse, qui multis studium linguae latinae admirationi esse, falso crederemus! Quid de minaci ira Herberti in me nihil sane meritum dicamus? Illi adeo dedecori est spoliati capitis deformitas ut eum nihil nec facere nec deceret dicere, nec eo setius eius verbositas aliquantisper laxatur. Fieri potest ut voluptate veneria omnino fraudatus sit, nam si quid antea virium habuerat id totum perdidit et nunc eius "natura" non alia re magis quam ira accenditur (id quod italice incazzarsi dicitur). Absit ut demisso mihi capite scurra iste tolerandus sit, quem ego instantem dedignatus sum hostem. O nos miserandi de caelorum fastigio in caenum praecipiti casu lapsi! Ceterum gratias tibi habeo, amice, quod vivida ingenii mei acies adeo obtusa non sit quin ridere velim. Vale!
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon consus » Mi 30. Jan 2013, 20:03

Sunt ponderosa verba, quae misit pius
Durgicola nobis. Intuere hanc paginam:


http://latindiscussion.com/forum/latin/o-nos-miseri-e-caelorum-fastigio-praecipiti-casu-lapsi.16678/

Alia quoque Durgicolae opuscula in rete inveniuntur. Nescio cur etiam in nostrum forum se effundant.

:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon durgicola » Mi 30. Jan 2013, 20:25

en! non minoris nominis hic quam illic ero :D
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon durgicola » Mi 30. Jan 2013, 20:28

consus hat geschrieben:Sunt ponderosa verba, quae misit pius
Durgicola nobis. Intuere hanc paginam:


http://latindiscussion.com/forum/latin/o-nos-miseri-e-caelorum-fastigio-praecipiti-casu-lapsi.16678/

Alia quoque Durgicolae opuscula in rete inveniuntur. Nescio cur etiam in nostrum forum se effundant.

:roll:


macte!
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon Tiberis » Do 31. Jan 2013, 01:09

facunde cultor Indicae deae Durgae,
quid ista turgida hic sibi velint verba,
ignoro. num convertere Indicae ad cultum
nostras deae contendis hoc foro mentes ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon durgicola » Do 31. Jan 2013, 13:57

Tiberis hat geschrieben:facunde cultor Indicae deae Durgae,
quid ista turgida hic sibi velint verba,
ignoro. num convertere Indicae ad cultum
nostras deae contendis hoc foro mentes ?


Noli timere ne deam malus Durgam
Colam, quid haec velint sibi rogas verba?
Amator ille Vulpius papillarum
Durgae tumentium excitat mihi risum:
Una iocamur: an licet quoque hic, Inquam?
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 31. Jan 2013, 14:32

Thomas Vulpius, linguarum antiquarum cultor, cum omnibus sodalibus tum Durgicolis s.p.d.

HÄ«c ego versor, ut vobiscum de novis verbis disputem.

At misi ad gregem Latine loquentium multas epistulas insulsissimas, quod miser sum. Amāsiuncula enim mea tantopere aegrotat, ut singulis diebus periculum sit, ne moriatur. E litteris ad gregem insulsis mittendis aliquid solacii mihi afferebatur. Gregis enim sodales omnes nugas serias ducunt, dummodo Latine conscriptae sint. Quam ob rem me eiecerunt ut ioculatorem ineptum, quamquam una lex gregi est, quā sanctum est, ut de omnibus rebus disputari liceret, dummodo disputatio fieret Latine. Quam scilicet regulam semper respexi. Ii tamen catholicissimi sunt neque eis placent asseclae aliarum religionum ut Hinduismi.

Faciant, quae velint! Eo maius mihi nunc otium est versandi in linguā Graecā.

Bene valete!
Thomas vester, novorum verborum compositor
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 31. Jan 2013, 14:47

Tiberis hat geschrieben:facunde cultor Indicae deae Durgae,
quid ista turgida hic sibi velint verba,
ignoro. num convertere Indicae ad cultum
nostras deae contendis hoc foro mentes ?


Berédter Freúnd der índischén Göttín Durgá,
was dú denn wíllst mit díesem Schwáll von Wórten híer,
ich weÃ­ß es nícht. Willst dú zum Kúlt der índischén
Göttín in díesem Fórum únser Dénken dréhn?
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 31. Jan 2013, 14:50

durgicola hat geschrieben:
Tiberis hat geschrieben:facunde cultor Indicae deae Durgae,
quid ista turgida hic sibi velint verba,
ignoro. num convertere Indicae ad cultum
nostras deae contendis hoc foro mentes ?


Noli timere ne deam malus Durgam
Colam, quid haec velint sibi rogas verba?
Amator ille Vulpius papillarum
Durgae tumentium excitat mihi risum:
Una iocamur: an licet quoque hic, Inquam?


Quod ad hoc forum etiam adulescentulis aditus patet, res obscaenae mihi vitandae esse videntur.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon consus » Do 31. Jan 2013, 14:54

ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:...ad gregem Latine loquentium... Gregis enim sodales ... me eiecerunt ..... catholicissimi sunt neque eis placent asseclae aliarum religionum ...
Pro triformis Hecate! Qui 'grex Latine loquentium', optime Vulpi?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 31. Jan 2013, 15:12

consus hat geschrieben:
ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:...ad gregem Latine loquentium... Gregis enim sodales ... me eiecerunt ..... catholicissimi sunt neque eis placent asseclae aliarum religionum ...
Pro triformis Hecate! Qui 'grex Latine loquentium', optime Vulpi?


Is grex linguam Latinam magis Christiane contaminat quam Ciceroniane colit. In fere omnibus artis grammaticae rebus errare licet sodalibus, dummodo mentes eorum sint Christianae. Nexūs hymnorum quidem fistularium, quibus Maria, mater dei, praedicatur, mitti licet, nexūs autem dictorum Indorum mitti fas non est.

http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/gayatri_mantra.html

O di immortales! O quantam intolerantiam!

Bene vale!
Thomas tuus, Hinduista
खड्गिनी शूलिनी घोरा गदिनी चक्रिणी तथा ॥ ८० ॥

Armed with sword, spear, club, discus conch, bow, arrows, slings and mace You are terrible. ॥ 80 ॥

शङ्खिनी चापिनी बाणभुशुण्डीपरिघायुधा ।

सौम्या सौम्यतराशेषसौम्येभ्यस्त्वतिसुन्दरी ॥ ८१ ॥

And at the same time pleasing, You are more pleasing than all the pleasing things and exceedingly beautiful. ॥ 81 ॥

देवीमाहात्म्यम् (Devī Māhātmyam, Glory of the Goddess), Chapter 1
("Gloria deae", caput I)
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 31. Jan 2013, 15:24

Glōria in excelsīs deae!

Dŭrgae sit ūsque glōria!
Montis precēmur fīliam,
quae sōla spēs credentium
et cordium sălūbritās.
Pŏlum gubernat ac rēgit.
Vōtis adōrent mūsicis
hĕram fĭdēles cernui
sōlo melŏsque concrĕpet
Aurēs remŭlcēns Indicum.
(Matthaeus Pettinelli)

Es seí der Dúrga Rúhm fortán!
Der Bérge Tóchter éhren wír,
die eínzig´ Hóffnung Gläúbigér
des Hérzens Wóhl und gúter Mút.
Den Pól regíert und lénket síe.
Mit músisch´ Wúnsch sie béten án
die Hérrin Gläúbigé gebeúgt
zum Bóden, schállt dér índisché
Gesáng, die Óhren streíchelt ér.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 31. Jan 2013, 15:35

Ēn caeli piĕtās! Sīc tē mĭsĕrātur Ŏlympus.
Quam trāxit scĕlĕrāta Vĕnŭs trīstisque libīdo
in poenās scelerum, fallax aegrōtat amīca
et spērat rĕquiem ‑ falsō! Nōn irrĭta vōti
sors fuit, optātō tandem pŏtiēre triumphō:
Exiget īnfēlīx multōs in lūctibus annōs
crūdēlēs superōs, crūdēlia sīdera clāmāns.
Saepe tuīs aderit dŏmibus ‑ sed mortua lārva!
Tum rēs prōcumbent aliōque locō rĕmănēbunt.
Pēgmata claudentur, nullō tangente pătēbunt.
In terrīs longaevus eris, tum mortuus ūnā
cum dŏminā semper rĕsĭdēns in sēde beātā
ōtia longa tĕrēs, tē sémper dīliget illa.
(Matthaeus Pettinelli/Thōmās Vulpius)

Síehe den Hímmel so frómm! Der Olýmp erbármet sich deíner.
Wélcher verrúchte Líebesgenúss und traúrig´ Begíerde
Stráfe der Úntat beschérte ‑ die trǘgerisch´ Búhle sie kränkelt,
hófft auf ergötzliche Rúhe zu Únrecht denn gǘltig des Schíksals
wár der Sprúch und du wírst den erhófften Triúmph jetzt geníeßen.
Únd víele Jáhre wird síe in Traúer verbríngen ‑ die Árme! ‑,
únerbíttliche Götter und graúsame Stérne bejámmernd.
Ín deinem Haúse zeigt síe sich óft als verstórbener Schátten.
Sáchen fállen dann úm und wérden woánders erscheínen.
Schränke tuen sich aúf und wérden sich wíeder verschliéßen.
Híeníeden verweílst du sehr lánge und dánn nach dem Tóde
bíst du für ímmer zusámmen mit íhr im elýsisch´ Gefílde,
wó du wirst seín Äónen, und ímmer wírd sie dích líeben.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo e grege c. l. b. eiecti simus!

Beitragvon durgicola » Do 31. Jan 2013, 17:53

ThomasVulpius hat geschrieben:
consus hat geschrieben:
ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:...ad gregem Latine loquentium... Gregis enim sodales ... me eiecerunt ..... catholicissimi sunt neque eis placent asseclae aliarum religionum ...
Pro triformis Hecate! Qui 'grex Latine loquentium', optime Vulpi?


Is grex linguam Latinam magis Christiane contaminat quam Ciceroniane colit. In fere omnibus artis grammaticae rebus errare licet sodalibus, dummodo mentes eorum sint Christianae. Nexūs hymnorum quidem fistularium, quibus Maria, mater dei, praedicatur, mitti licet, nexūs autem dictorum Indorum mitti fas non est.

http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/gayatri_mantra.html

O di immortales! O quantam intolerantiam!

Bene vale!
Thomas tuus, Hinduista


Destruam et evertam omnia :hammer:

Destroyer, the Hammer philosopher
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste