salvete sodales,
ne alterum Vulpium me exstitisse credideritis! tamen me adiuvate!
causam non video, cur lexica i in "pedicando" longam, u in "irrumando" brevem esse velint. nonne "pedicare"* a podice (> "Po(po)"), "irrumare" a "ruma" ductum est, quod ipsa illa lexica indicare solent. e versibus Catullianis quidem id cognosci non arbitror.
bene valete
ILLE
____________________________-
*lepidissime Michael ab Albrecht interpretatur: "das bürzel stopfen"