salvete,
in ipsa re Latine exprimenda haesito - velim me adiuvetis. barbarum enim quiddam sonare mihi videtur:
possuntne pronomina interrogativa substantivica (in ) numero plurali adhiberi?
sed ad rem:
A) quis veniet ad convivium tuum? <=> qui venient ad convivium tuum?
B) quid hodie didicisti? <=> quae hodie didicisti?
nescioquid enim miri hoc loco pluralis mihi videtur habere. suntne tamen loci - prosaici idemque classici potissimum, sed etiam aliunde prompti -, quibus huiusmodi usus probetur?
bene valete.