Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCXXV annos

Beitragvon marcus03 » So 4. Jun 2023, 10:36

Giacomo Girolamo Casanova iurisconsultus, scriptor, poeta, interpres, chemicus, alchemistam mathematicus,historicus, legatus, aleator, massonus, speculator Venetianus obit in regia in
Bohemia sita.
Natus est a.d. IV Non. Iun.anno MDCCXXV Venetiae.


Qui dormit, non peccat - qui ante peccaverit, melius dormiet.

Per vitam omnem acerba coactus sum feminas, quas amavi, mendiaciis fallendi necessitate .
Ratio cordi inimicissima.

O Deus omnipotens et vos mortis testes meae, philosophus vixi Christianus moriens!

In mundo esse iucundissimum! Audere tantum opusst vitam agere suam et propriam.

Philosophus est ille, qui nulla caret voluptate.

Vita sit beata an misera, unicus est thesaurus, quem possidet homo. Quam qui non amat,
digna non est illa.

Qui nihil perfecit, de quo scriberetur, saltem scribat aliquid, quod dignum est lectu.

Cum femina nata esset, quam animo ardenti desideraveram, Deus lacrimabat, qui stellam
suarum pulcherrimam amisisset.

Beatissimus omnium non est libidinossimus, sed ille, qui summam scit optare voluptatem.

Res omnium optimas casui debemus.

A feminis imperitis multa discamus licet.

Illi sunt cavendi, qui unum librum tantum legerunt.

Tres partea quinque omnium, quibus perfructus sum, in eo constitit, ut feminas redderem beatas.

Homo liber est, sed non est nisi se liberum esse credens.

Amor veterator est deorum maximus; contradicere esse videtur id, quod est illius.

Quo plus potentiae fato concedimus, eo magis privamur illa potentia ipsa,,
quam Deus dedit ei, cum nos affecit ratione.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 6. Jun 2023, 14:50

Carolus Gustavus Jung medicus et psychologus Helveticus obit in Turici regione.
Natus est a.d. VII Kal. Aug. anno MDCCCLXXV Kesswilae. Auctor putatur psychologiae,
quae appellatur analytica.

Cogitare difficilest. Qua de causa plerique iudicant.


Quod nobis displicet in aliis, eo perducimur ad meliorem cognitionis nostri.


Quod non acceptamus, mutare non possumus.


Vulnera aliorum nemo sanare potest nisi qui ipse affectus est illis.


Ubi amor imperat, ibi nullum est potentiae studium.


Via mea non est nostra, ergo vos docere non possum.
Via nobis inest, non inest in deis, doctrinis legibusque.


Et vita beatissima quadam tenebrarum portione carens cogitetur non licet.


Beatitudo momentum amitteret, si tristitia sibi non esset adversaria.


Si quidam pravus instrumentis utitur rectis, instrumentorum effectus est pravus.




https://de.wikipedia.org/wiki/Carl_Gustav_Jung
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XLIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 7. Jun 2023, 09:13

Henricus Valentinus Miller scriptor et pictor Americanus obit in Urbe Angelorum.
In lucem editus est a.d. VII Kal. Ian. anno MDCCCXCI Neoeboraci.
Ab Frederico Nietzsche et Oswaldo Spengler et humani generis praeceptoribus magnis
commmotus cogitatis psychoanalogicis usus opera composuit sua.
Idem ex operibus auctorum D.H. Lawrence, Dostojewski, Knut Hamsun, Sherwood Anderson, Louis-Ferdinand Céline hausit. Ad hoc inter praecursores numeratur aetatis, quae appellatur NOVA AETAS.

Possessio sunt omnes res illae, quibus possidimur.

Vita nux est, quae inter duo pulvinos molles frangi non possit.

Surra nos docet, quomodo nobis rideamus ipsis. Qui risus ex lacrimis natus est.

Animi fenestrae innumerae esse dicuntur. Animi oculis paradisus invenitur.

Si ergo paradiso vestro vitia sunt, plus aperite fenestrarum!

Futuitio una est causa ex novem reincarnationis. Ceterae octo nullius sunt momenti.

Virtus summa est rerum illarum, quas prigritia, ignavia aut stultitia adducti non perfecimus.

Cum vescendi obliviscimur, nos vivere scimus.

Sciemus, quid sit vita aeterna, cum caedes committere desierimus.

Omnes,qui feminas pellicere student, graves sciunt feminarum oculi prius aperiendi sunt, quam coniveant.

Ubi sunt officia coniugalia, ibi sunt voluptates extra coniugium sitae.

Bellum quodque clades mentis humanae.

Nemo nostrum umquam sat amoris dono dedit, nedum amorem omnem, quem praestare possit.

Vita est illud, quod nobis accidit, cum quid aliud nobis proposuerimus.


https://de.wikipedia.org/wiki/Henry_Miller
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXVII annos

Beitragvon medicus » Do 8. Jun 2023, 12:25

Iulius Maggi Helveticus condimentum invenit, cui nomen est ab eo.
Matres familias, numquam serius est emendare! Guttae nonnullae magicae sorbitionem aut ius insulsum quodlibet servare possunt.
Zuletzt geändert von medicus am Do 8. Jun 2023, 14:51, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc MCCCXCI annos

Beitragvon marcus03 » Do 8. Jun 2023, 14:20

Mohammed vel Muhammad religionis auctor et propheta obit Medinae.
Natus est inter annum DLXX et DLXXIII Meccae nomine
Abū l-Qāsim Muhammad b. ʿAbdallāh b. ʿAbd al-Muttalib b. Hāschim b. ʿAbd Manāf al-Quraschī.
Quem se Dei nuntium sibi persuasum esse constat.
Illi, qui ei successerunt Kalifi, qui dicuntur, imperium Arabicum extenderunt ad Persiam,
Syriam, Palaestinam Aegyptumque. Dux erat gregis et religiosae et socialis.
Si mons ad prophetam non accedit, propheta ad montem debet accedere.

Aviditas plus atque plus parendi genus perdit humanum.

Consilia capientibus fato ridet.

Discipuli atramentum sanctius martyris sanguine.

Credisne te amare, qui te creavit? Primo dilige proximum tuum!

Principum omnium optimus est ille, qui sapientem petit.
Omnium discipulorum pessimus est ille,qui petit principem.

Qui misericordia caret, non inveniet misericordiam.

Bona cogitata pars sunt Dei colendi.

Feminas tenere tractate! Ex costa creata est.
Costa maxime curvata, costa est suprema. Quam si rectam reddere temptas, frangitur.
Si autem eam relinques curvatam, formam retinebit suam. Feminas tenere tractate vestras!

Omnes huius mundi liberi una in fide nati sunt. Parentes demum eos in tenebras ducunt spei inanis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc X annos

Beitragvon marcus03 » Fr 9. Jun 2023, 19:34

Walter Jens philologus, litterarum criticus, scriptor, interpretator Theodiscus obit Tubingae.
Natus est a.d. VIII Kal. Mart. anno MCMXXIII Hammoniae.
Ab anno MCMLXIII ad annum MCMLXXXVIII artem docuit rhetoricam Tubingae.
Annos VIII praefuit Artium Academiae Berolinensi et multos annos PEN-Centro Germanico.

Illi, qui in periculo est, ne se in praeceps det, damnum necopinatum usui esse potest.


Qui maximi erant momenti in mundo vere mutando, semper adverso amne naverunt.


De mentis habitu dubito eorum, qui scriptores fieri volunt liberi.


Qui legere potest, solitarius numquam est.


Ut gymnasium humanisticum magis magisque dilabatur, tamen eo careamus non licet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCCCXXXIII annos

Beitragvon medicus » Sa 10. Jun 2023, 02:18

Fridericus I, propter colorem rubrum barbae "Barbarossa" Italice appellatus, Latine Aënobarbus, in aquis fluminis Saleph submersus est causa ignota.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc MMCCCXLV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 10. Jun 2023, 10:14

Alexander Magnus imperator gravissimus et rex Macedonum, filius Philippi II,
obit Babylonae XXXII annos tantum natus.
In lucem editus est a.d. XIII Kal. Aug. anno CCCLVI a. C. n. Pellae.
Regnavit XX annos.

Nulli iam inveniuntur mundi, quos expugnaverim.

Alexander nisi essem, Diogenes esse vellem.

Me de me mala dici pati, qui bonum fecerim, hoc regis est.

Ut terra duos non habeat licet soles, ita Asia habeat duos reges non licet.

O te iuvenem felicem, cuius virtus ab Homero praedicetur.

Pater meus orbem iam expugnabit omnem nec mihi relinquet,quod expugnem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 12. Jun 2023, 05:32

Romae celsa tibi, Traiane, sacrata columna est,
per lapides sculptos quae tua gesta refert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 12. Jun 2023, 12:01

Anne Frank puella Theodisca et Iudaica nascitur Francoforti ad Moenum siti.
Ab anno MCMXLII in Batavia se occultans quadam in domu id, quod vidit et cogitavit, litteris
mandavit, quo libello a patre edito innotuit bello confecto.
Quae mense Februario aut Marte anni MCMXLV occisa est ab Nazistis indagata.
In campo hominibus segregandis nomine Bergen-Belsen ad supplicium tracta est.
Figura est symbolica contra inhumanitatem et populorum necem istius temporis horribilis.
Exi ad agros, naturam solemque, exi temptaturus felicitatem in te ipso iterum invenire!
Cogita omnia pulchra, quae in te ipso et circum te crescunt, et es beatus!

Non cogito res adversas, sed illam pulchritudinem omnem, quae etiamnunc superest.

Homines liberi numquam comprehendere possunt, quanti momenti libri sint iis,
qui inclusi tenentur.

Adhuc nemo in paupertatem incidit dando.

Beatus alios reddit beatos. Cui est animus fortis et fides, numquam in calamitatem praecipitatur.

O quod miraculum! Nemo manere debet, priusquam incipiat mundum reddere meliorem.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 13. Jun 2023, 11:12

Martinus Mordechai Buber Austriaco-Iudaicus religionum philosophus obit Hierosolymarum.
Natus est a.d. VI Id. Feb. anno MDCCCLXXVIII Vindobonae.
Innotuit philosophia, quae nominatur dialogica, et scriptis de Chassidismo.
De quo nomisma quoddam ducit nomen:
https://de.wikipedia.org/wiki/Buber-Rosenzweig-Medaille


Eventus prosper inter nomina Dei non est.

Facile factu non est cum Deum sequi eius uti velocitate temptantem.

In hominis culpa magna non sunt peccata, quae committit - temptatio potens est
et illius robur parvum.
In eo maxime peccat, ut, etsi omni tempore mentem mutari liceat, non mutet eam.

Deus hominem alloquitur per animalia resque, quae ei mittit vivo.

Malum toto animo fieri non licet; nihil nisi bonum fieri licet animo toto
.
Homini, qui se non dicit ipsum, omnes traduntur claves.

Homo, cuius die quoque saltem una hora non est, non est homo.

Controversiae omnes inter me et alterum ex eo sunt oriundae, ut non dicam, quod dico
nec faciam, quod dixi.

Homo fis is, qui es, per alterum

Homini cuique aditus est ad Deum, sed alius cuique.

Scientia parta scies,quod tibi deest.

In Homine quoque aliquid est pretiosi, quod situm non est in alio.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXVII annos

Beitragvon Tiberis » Di 13. Jun 2023, 12:31

Est submersus aquis infelix rex Ludovicus.
Mortis adusque hodie causa suprema latet.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc XCV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 14. Jun 2023, 11:39

Ernesto „Che“ Guevara medicus, rerum novarum cupidus, scriptor nascitur in Argentinia.
Obiit a.d.VII Id. Oct. anno MCMLXVII in Bolivia.

Ut flores desecent omnes, tamen ver iniens sistere non possunt.

Si sat coffeae non suppeditat omnibus, coffea tribuitur nulli.

Qui mundum mutare vult, perspicat opus est eum. Qui liberator esse vult, sociis indiget.

Terra, in qua maior hominum pars nec legere nec scribere potest, facilis est deceptu.

Te mutari sinens mundum potes mutare.

Certi simus non licet nos quiddam possidere, pro quo vivere operae pretium est, nisi
parati sumus ad moriendum eius causa.

Fortes esse debemus teneritatem non amittentes.

Rerum eversio malum non est, quod de arbore decidit maturum.
Id nobis studendum est, ut decidat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCV annos

Beitragvon marcus03 » Do 15. Jun 2023, 17:29

Irenaeus Eibl-Eibesfeldt zoologus, evolutionis biologus, habitus investigator,
disciplinae ethologiae humanae conditor Austriacus nascitur Vindobonae.
Obiit a.d. IV Non.Iun. anno MMXVII in oppido apud Monachium sito, in cuius lacus olim
Ludovicus II rex cum medico perit.
Cum illo Conrado Lorenz aliisque mores inquirit humanos et animalium.
Nostrum studium potestatis et auctoritatis eventu incitatur prospero. Qua de causa propensum est
ad modum excedendum.

Rebus certitudine carentibus omnia alia efficiuntur nisi caritas.

Ad certamina natura sumus destinati.

Cogitandi libertas in facultate posita est sensus a cogitatione disiungendi i.e. in actione introrsum
et in imaginationis vim translata.

Canis mammale est unicum, quod revera una cum nobis vivere licet, non solum in vicinitate nostra.



https://de.wikipedia.org/wiki/Iren%C3%A ... Eibesfeldt
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 16. Jun 2023, 10:17

Stan Laurel comicus, scaenarum dispositor, pellicularum confector Britannus nascitur
Arthur Stanley Jefferson in oppido Ulverston in Cumbria sito.
Obiit a.d.VII Kal. Mart. Sanctae Monicae.
Innotuit cum collega comico Oliver Hardy, qui Crassus et Stultus gloriam sibi peperunt
Coniuncti CVII pelliculas confecerunt. Anno MCMLXI praemio, quod Oscarius h.c. nominatur,
affectus est.

Nolite ex me quaerere, qua ex causa homines risu capiantur. Secretum est omnium maximum.

Somiavi me vigilare. Expergefactus sum cognoscendi tantum causa me dormire.

Si quis, cum efferer, lacrimas profundat, cum eo numquam colloquar.

Nihil scio nisi quomodo efficiam, ut homines rideant.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste