Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CIV annos

Beitragvon marcus03 » So 3. Dez 2023, 15:04

Petrus Augustus Renoir pictor Francogallus obit ad oram caeruleam annos LXXVIII natus.
Quem inter pictores impressionismi gravissimos haberi constat.

Pictor, cui est sensus mammarum et podicis, servatus est.


Noli ulli confidere, qui pulchrum feminae sinum conspiciens animo non perturbetur.


Nulla re artifex laude afficiatur oportet nisi picturis eius emendis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CIX annos

Beitragvon Tiberis » Mo 4. Dez 2023, 01:10

Rudolphus Hausner nobilis artifex,
mirabiles qui pinxit imagines,
cum ceteris praestaret arte,
Vindobona editus est in urbe.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11840
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCCXLIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 4. Dez 2023, 12:38

Thomas Hobbes mathematicus et philosophus Britannus obit in oppido Hardwick Hall annos XCI natus.
Innotuit opere, quod LEVIATHAN inscribitur.

In natura humana tres invenimus litigandi causas: primo competetionem, tum sui fiduciae inopiam,
denique gloriae cupiditatem.

Veritas homini magni est momenti nulla ex causa alia nisi quod utilis et necessaria est.

Bellum non solum constat ex proeliis et pugnandi actionibus, sed etiam ex temporis spatio,
quo sat voluntatis suppeditat inter se belligerendi.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 5. Dez 2023, 06:45

Afficitur socius Catilinae morte Cethegus:
Sic pereunt hostes, aurea Roma, tui.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXXXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 5. Dez 2023, 11:21

Wolfgangus Amadeus Mozart musicus et componista aetatis classicae Vindobonensis obit Iuvavi annos XXXV tantum natus.

Meam uxorem beatam reddere volo nec beatus fieri volo ipse ea usus.



Musicae maxime necessarium, durissimum caputque est velocitas.

Qui uni feminae tantum fidus est, crudelis est erga ceteras.

Cum demum nati simus, ut moriamur, me ei amico vero et optimo notum ita feci, ut eius imago nihil mihi horribile adhuc contineat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mi 6. Dez 2023, 13:02

Petrus Handke scriptor et translator Austriacus nascitur in oppido Griffen in Carinthia sito.
Anno MMXIX litterarum praemio Nobeliano affectus est. Inter notissimos auctores habetur
lingua Theodisca usos.
Innotuit operibus, quae inscribuntur SPECTATORUM CONTUMELIA et PORTARII METUS ICTUS POENALIS
Anno MCMXCVI controversiam molitus est de bello in Iugoslavia gerendo.

Qui adhuc quaerere potest, ei nihil mali eveniat licet. Homini quaerenti nihil est tragici.


Nulla res pulcherior invenitur in mundo nisi lectio.


Quod inter virum et feminam fit, semper nullum finem habeat alium licet nisi tragicum.


Turpis est ille mathematicus, qui philosophus non reddatur.


Nullae sunt litterae studiosae. Vox in se contradictionem continet.
Sunt homines studiosi, sed non sunt scriptores studiosi.


Ille Reich-Ranicki odoratur omnia, sed, cum litteris gravibus nullus paene est odor,
ei facultas deest litteras magnas odorandi.


Hoc est scriptoris magni: eius consilia ad vitam cottidianam pertinentia recipiuntur.


Nullum verbum, quod de Iugoslavia scripsi, deferri licet, omnino nullum.
Hae sunt litterae.


Mea scientia mihi dat somnia vigilanti, quae aliis ne dormientibus quidem in mentem veniunt.


Ab Homero venio, ab Cervante venio. Nolite disturbare circulos meos!


Ignorantiam iterum atque iterum sentio inopiam; ex qua oritur temerarius impetus resciscendi,
ex quo nulla fit cogitatio subita, cum nulla est res, quacum consentiam.


https://de.wikipedia.org/wiki/Peter_Handke
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 7. Dez 2023, 08:55

Gabriel Marcel philosophus Francogallus nascitur Lutetiae, qua in urbe obiit a.d. VIII Id. Oct. anno MCMLXXIII. Qui ad existentialismum Christianum pertinet, qui illi Soren Kierkegaard erat proximus saeculo
vicesimo.

Semper mundi particula invenitur, quam meliorem reddere possis: te ipsum

Secundum veritatem vivere est animi habitum non sequi.

Quendam hominem amare est dicere ei: non morieris
((Aimer un être n'est-ce pas lui dire implicitement : "Toi tu ne mourras point ")

Vita problema non est, quod est solvendum, sed mysterium, quod est vivendum.

Animus gratus est animi vigilantia contra destructionis vim.

Hominem quendam qui amat, suam spem semper ponit in illo.



https://de.wikipedia.org/wiki/Gabriel_Marcel
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXXII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 7. Dez 2023, 16:49

Celsius Andreas Arctoa natus in urbe,
frigus ubi populum saepius acre premit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 7. Dez 2023, 17:15

Te, Cicero, gladiis occidit turba nefasta,
ut taceas Marco praecipiente malo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 8. Dez 2023, 08:30

Flacce, te mater genuit poetam,
nec tamen grata metra tum Camena
digna fecisti, puer et future
optime uates.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XLIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 8. Dez 2023, 13:46

Ioannes Winston Ono Lennon musicus, componista, cantor, citharista pacis propugnator Britannus occiditur a insano Marco Davido Chapman Neoeboraci annos XL natus.
In lucem editus est a.d. VII Id. Oct. anno MCMXL Liverpolii.

Pax nihil est, quod tibi desideres. Est, quod facis, quod agis, quod ipse es quodque dono das.

Amor promissum est, amor res est memorialis, quae semel data numquam in oblivionem venit,
numquam evanescere permittitur.


Mortem non metuo, cum eum esse non credam.
Curru altero relicto alterum modo conscendimus.


Omnia tanti momenti sunt, quanti sunt cetera.


Nullus tibi opus est, qui tibi dicit, qui aut quid sis. Es, quod es.


Vita ea est res,quae evenit, dum occupatus es in consiliis aliis capiendis.


Amor est flos,quem crescere sinas opus sit.


Nihil dicimus aliud nisi hoc: paci fac facultatem, ut permaneat.


Quo plus video, eo minus scio certum.


Deus conceptum est, quo dolorem metimur nostrum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 9. Dez 2023, 16:22

Edmundus (ÖDÖN) de Horvath scriptor Hungaricus nascitur Susakae, quod oppidum pars est urbis Rijekae.
Obiit tragice Kal. Iun. anno MCMXXXVIII Lutetia ramo maiore de arbore decidenti occisus.
Innotuit FABULIS EX SILVA VINDOBONENSI ORIUNDIS et opere, quod inscribitur FIDES,AMOR,SPES vel
IUVENTUS DEO CARENS.


Fide, amore,spe sublatis ratione nulla iam exstat vita. Haec omnia sequuntur ex his rebus ipsis.

Revera enim alius sum, sed raro tantum vaco, ut sim ille.

Videbis aetatem quamque suam habere pestilentiam propriam, qua sit digna.
Aetati cuique sua pestilentia.

Olim ex Deo quaesivi, quid me agere vellet.Sed mihi non prodidit,
aliter enim non iam invenirer. Omnino nihil dixit. Me opprimere voluit.

Homo quisque intellegens peiora pro melioribus fieri exspectat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXVII annos

Beitragvon marcus03 » So 10. Dez 2023, 14:06

Alfredus Bernhardus Nobel chemicus et inventor Suescius obit in oppido San Remo/Sancti Romulo.
Natus est a.d.XII Kal. Nov. anno MDCCCXXXIII Holmii.
Cui diplomata CCCLV attributa sunt. Elementum Nobelii nomen ducit ab eo.

Proximus tam est tractandus, quam ab eo tractari volumus.


Si mihi mille res in mentem venirent,quarum una tantum probaretur, contentus essem.


Encyclopedia uti scire quam esse encyclopediam esse praestat.


Materiam aut machinam creare volo tam horribilis et ingentis effectus,quo bella omnino prohibeantur.


Ceterum imprimis censeo heridiates magnas calamitati esse, quae genus humanum
reddant modo hebes et obtusum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mo 11. Dez 2023, 12:26

Ludovicus Hector Berlioz componista et recensor musicae aetatis Romanticae Francogallus
nascitur in oppido La Côte-Saint-André in regione Isariana sito.
Obiit a.d. VII Id. Mart. anno MDCCCLXIA Lutetiae.

Tempus magister magnus esse dicitur. Malum in eo insitum est, quod discipulos occidit suos.

Vera modestia in eo constet oportet, ut non solum de te ipso non loquaris,
sed etiam non efficias, ut alii de te loquantur, nec aliquid agas, te abdas, non vivas.
Nonne ea est res absurdissima?

Sunt quaedam musicae res pulchrae, quae ab omnibus sentiri et videri possint, sed prorsus eius non sint generis, ut efficiant applausum, qui magna exprimatur voce.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11320
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCCLXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 12. Dez 2023, 06:10

Quartus Alexander Romanus papa creatur:
Parthenope papam pontificemque facit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast