Petrus Handke scriptor et translator Austriacus nascitur in oppido Griffen in Carinthia sito.
Anno MMXIX litterarum praemio Nobeliano affectus est. Inter notissimos auctores habetur
lingua Theodisca usos.
Innotuit operibus, quae inscribuntur SPECTATORUM CONTUMELIA et PORTARII METUS ICTUS POENALIS
Anno MCMXCVI controversiam molitus est de bello in Iugoslavia gerendo.
Qui adhuc quaerere potest, ei nihil mali eveniat licet. Homini quaerenti nihil est tragici.
Nulla res pulcherior invenitur in mundo nisi lectio.
Quod inter virum et feminam fit, semper nullum finem habeat alium licet nisi tragicum.
Turpis est ille mathematicus, qui philosophus non reddatur.
Nullae sunt litterae studiosae. Vox in se contradictionem continet.
Sunt homines studiosi, sed non sunt scriptores studiosi.
Ille Reich-Ranicki odoratur omnia, sed, cum litteris gravibus nullus paene est odor,
ei facultas deest litteras magnas odorandi.
Hoc est scriptoris magni: eius consilia ad vitam cottidianam pertinentia recipiuntur.
Nullum verbum, quod de Iugoslavia scripsi, deferri licet, omnino nullum.
Hae sunt litterae.
Mea scientia mihi dat somnia vigilanti, quae aliis ne dormientibus quidem in mentem veniunt.
Ab Homero venio, ab Cervante venio. Nolite disturbare circulos meos!
Ignorantiam iterum atque iterum sentio inopiam; ex qua oritur temerarius impetus resciscendi,
ex quo nulla fit cogitatio subita, cum nulla est res, quacum consentiam.
https://de.wikipedia.org/wiki/Peter_Handke