Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 3. Dez 2023, 12:13

Venturum Dominum primus mox nuntiat ignis.
Ostendet Dominum quartus adesse flagrans.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 3. Dez 2023, 20:48

Quae niue operta iacent, coguntur rura silere;
consistent nimio flumina cana gelu.
Iam petiit uolucrum regiones turba calentes
nec gelida in orno garrula cantat auis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 4. Dez 2023, 07:11

Nocte nigra coepit mensis lux quarta Decembris
et solita acris hiems frigora dura feret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 5. Dez 2023, 06:43

Annus uti uoluit, Nonae coepere Decembres:
Hac pueri metuent daemona nocte malum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 6. Dez 2023, 07:14

Mensis sexta tibi, bone Sancte, sacrata, Decembris,
lux est, qua pueris gaudia ferre soles.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 7. Dez 2023, 13:09

In terram mensis lux septima missa Decembris
et sol conspicitur cuncta tepore fouens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 8. Dez 2023, 08:35

Quae sine peccato mater concepta futura es,
hac, Maria alma, tibi laus sit honorque die.
Haec octaua dies mensis fert festa Decembris,
sicut nos uoluit credere papa Pius.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 9. Dez 2023, 06:43

Mensis nona dies iniit demissa Decembris
uigintique dies hic habet annus iens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 9. Dez 2023, 10:02

Vrbs petitur nobis, ubi aquas tria flumina miscent
et, dum iuncta coit, perfluit unda triplex.
Magna licet placidam lauet urbem copia aquarum,
nos unda minime tinguimus ora leui,
nam scimus fieri laticem a coctoribus acrem,
potus in ora fluens ut Cerealis eat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 10. Dez 2023, 16:17

Non reditura dies mensis decima orta Decembris,
dum pede ueloci mensis et annus eunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 11. Dez 2023, 00:46

En, lacus in mediis mirissimus Alpibus extat,
in qua stat gelida silua uetus sub aqua.

https://youtu.be/B56j7edhJ0o
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 11. Dez 2023, 07:37

Canens undecimus dies Decembris
coepit mensis et it carens calore.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 12. Dez 2023, 06:12

Extremi lux est anni decima altera mensis
et, quasi uer mulcens coeperit, aura tepet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 13. Dez 2023, 07:21

Hoc Idus anno cedunt abeunte Decembres
nec gelida cruciat nos niue mitis hiems.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 14. Dez 2023, 03:49

Denique post Idus iniit lux prima Decembres
nec nix Vindobonae prata uiasque tegit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16763
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste