Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc XXX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 6. Mai 2024, 20:30

Cum longis specubus sit Gallia iuncta Britannis,
a Morinis sub aqua ferrea raeda meat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16966
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MLXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Di 7. Mai 2024, 06:35

Magnus Otho moritur, totus cui paruit orbis.
Hunc oriens regem iure fuisse probat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16966
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCXIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 7. Mai 2024, 08:54

David Hume philosophus, oeconomicus, historicus Caledonius obit Edinburgi.
Qui inter suae terrae fautores erat gravissimos aetatis eruditae ineuntis et
pertinet ad empirismi et sensualismi philosophiam.
Obiit a.d. VIII Kal. Sept. anno MDCCLXXVI in sui natus urbe.
Illum Kantium movisse fertur ad opus componendum, quod inscribitur "De mundi sensibilis atque intelligibilis forma et principiis", quae dissertatio illi KRITIK DER REINEN VERNUNFT praecesserat.
Amicissimus erat illi Adamo Smith, qui innotuit vocis MANUS INVISIBILIS in re oeconomica.

Mens et ingenium summum reverentiam et magnam aestamationem excitant.
Lepos et hilaritas faciunt amorem et animi applicationem.

Num Deus malum prohibere non vult, sed non potest? Ergo impotens est.
Si potest, sed non vult, malevolens est.
Si potest et vult, malus est.

Rerum venustas in anima vivit spectantis.

Beatus est, qui vitam ad animum adaptat suum;
cui quidem praestat, qui animum ad vitam semper adaptare possit.

Ut caelum inveniatur et gehenna, duo hominum genera opus sunt: boni et mali,
sed hominum maxima pars inter vitia et virtutem sitast.

Fontes et principia ultima curiositati et cognoscnendi studio humano omnino occulti sunt.

Nihil est liberius cogitatione humana.

Avaritia industriae stimulus.

Sacerdotes semper et ubique fuerunt libertatis inimici.

Consuetudo res omnes ex parte clara contemplandi plus valet reditu maximo.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11562
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCCXXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 8. Mai 2024, 08:36

Ad Tiberim periit Benedictus papa secundus,
principe qui Romae papa probante fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16966
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 8. Mai 2024, 11:55

Eugenius Henricus Paulus Gaugauin pictor Francogallus obit in insula HIVA OA
in Polynesia Francogallica sita.
In lucem editus est a.d. VII Id. Iul. anno MDCCXLVIII Lutetiae.
Innotuit picturis ex mare Indico oriundis. Et lignum scalptum in artificia convertit.
Viam patefecit expressionismo, postquam opere postimpressionistico ad gregem nomine Nabis et
ad symbolismum habuit aliquid momenti.
Magni erat momenti picturae Europaeae promovendae.

Maxima sunt venustate feminae, si se praebent tales, quales Deus creavit.
Vestifici in iis nihil efficiant licet nisi quod eas corrumpant.

Perpauca novi, tamen haec pauca praefero omniscientiae.

Vera dimidia mihi odio sunt. Totum mihi opusst.
Quod quidem non possum, tamen potiri volo illo.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11562
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 9. Mai 2024, 09:10

Ioannes Christophorus Fridericus Schiller/"Strabo" poeta, philosophus, hisrtoricus medicusque
animam efflat Vimariae.
In lucem editus est a.d. IV Id. Nov. anno MDCCLIX Marbachi.

Simplicitas ex maturitate sequitur.

Qui nihil audet, nihil speret licet.

Natura Deus infinite divisus.

Veritas exstat sapienti, cordi sentienti pulchritudo.

Magnus est, qui horribilia superat, animo elato,
qui, quamquam victus ipse, nihil timet.

Mens est, quae corpus sibi exstruit.

Homines prohiberi non licet, ne cogitent, quod velint.

Homo nihil timens tam potens est quam ille, qui ab omnibus metuatur.

Veniet dies, qui solvet omnia.

Amor amoris pretium.

Quod homo vult, eius est felicitas.

Primo age, tum loquere!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11562
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MXLIX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 10. Mai 2024, 07:54

Ad Tiberis fluctus Agapetus papa creatur,
perfida Romulea cum stupra in urbe regunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16966
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 10. Mai 2024, 09:31

Carolus Barth theologus evangelico-reformatus Helveticus nascitur Basiliae.
Obiit a.d. IV Id. Dec. anno MCMLXVIII ibidem.
Qui ecclesiae pater saeculi vicesimi appellatur et condidit theologiam dialecticam, quae dicitur.

https://de.wikipedia.org/wiki/Karl_Barth

Gaudium animi grati genus est simplicissimum.

Precatio primus et fundamentalis actus est operae theologicae.

Per dolorem, non praeter dolorem ad gaudium pervenitur.

Iesus non dat praecepta, quibus usi ad Deum perveniamus ut ceteri, qui religionem docent.
Qui via est ipse.

Homo, qui aliis non subveniat, homo inhumanus.

Bona valetudo est vis, qua homines reddamur veri.
Homo liber quisque signum spei, solaminis, hortationis, incitamentum multis adhuc non liberis.

Gaudio frui nemo potest nisi qui alios afficit gaudio.

Gaudere est occasiones quaerere ad animum ostendendum gratum.

Dei legibus nos liberos esse iubemur.

In scriptura sacra tantum ipsum inveniemus, quantum quaerimus: magna et divina,
cum magna et divina quaerimus; gravia et historica, cum quaerimus ea;
omnino nihil quidem, cum nihil reperire volumus.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11562
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMXXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 11. Mai 2024, 09:28

Atheniensibus expeditionem in Siciliam inter bellum Peloponnesium praeparantibus
complures Hermae columnae inveniuntur capitibus praecisis.

Imperator Alcibiades inter alios in sceleris commissi suspicionem incidit.
Causa quidem differtur, ne is prohibeatur, ne proficiscatúr continuatum bellum durans.
Quae res omen putatur malum, quod ad belli eventum attinet.

Postea Alcibiades absens capitis damnatur, cui poenae effugit salute fugae in Spartam mandata.
Adhoc sacerdotes admonentur, ut illum exsecrentur, una ex sacerdotibus se recusante,ne hoc faciat.

Imperatore Lysandro auctore et illis tyrannis triginta Athenis institutis consentientibus Alcibiades
in oppidum Melissae fugiens occisus est anno CDIV a.C.n.
Quem annos fere XLV natum eius amatam, Timandra, sepelivisse fertur.

cf:
Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus. 2 Id cum appararetur, priusquam classis exiret, accidit, ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi. Itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est. 3 Hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad privatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi. 4 Hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur. Multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. 5 Qua re fiebat, ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset, ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur. Itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat. 6 Aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur; quod nefas erat more Atheniensium, idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11562
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXCIV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 11. Mai 2024, 18:01

Principe praeclaro facta est noua Roma iubente,
bos ubi amata Ioui dicitur isse mari.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16966
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMXI annos

Beitragvon Zythophilus » So 12. Mai 2024, 08:59

Cognita quae narrat Traiani facta, columnam
principis expositis imposuere foris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16966
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXXIX annos

Beitragvon marcus03 » So 12. Mai 2024, 10:04

Augustus Guilhelmus Schlegel litterarum historicus et criticus, interpretator,
antiquitatis philologus Indologusque obit Bonnae.

In lucem editus est Non. aut a.d.VI Kal. Sept. anno MDCCLXVII Hannoverae.
Ab anno MDCCXCV docuit Ienae, annis tribus post professor extraordinarius.
Qui ad scholam pertinet, quae appellatur ROMANTICA.

Interpretator optime meruit de litteris et Italianis et Hispanicis et Lusitanis.
Ex illius Guilhelmi Shakespeare operibus transtulit XVII in linguam Theodiscam,
quam ob rem ante omnia alia laudibus effertur.

https://de.wikipedia.org/wiki/August_Wilhelm_Schl


Mundum non est systema, sed historia, ex qua quidem leges sequantur liceat.

Animi gaudium sincerum et quietum.

Quod vis primum et quod vis ultimum, semper optimum.

Hominis est genus humanum antecellere.

Quod amatur reddere divinum natura est amantium.

Universum nec explicari nec comprehendi licet. Quod modo contemplari et revelare licet.

Nulla re alia homo fit k´homo nisi amore et amoris conscientia.

Animus humanus mysterium, quod quaerit, non invenit nisi quaerens.

Amor non est nisi insatiabilis. Vivimus et amamus usque ad exitium.

Amoris ignis prorsus insopitus et iam imo sub cinere scintillae fervent.

Vita et gaudium cancellis carens ea sunt amor.

Sciendi cupido fructus serie volendi et studendi, ex qua oritur investigatio, ex qua cognitio et scientia.

Musa quaeque quaerens invenit aliam, et artis poeticae fluctus omnes confluunt in commune mare magnum.

Amoris instar virtus non oritur nisi creatione ex nihilo.

Gaudium pulchrum liberum esse opus est. Cui minime cohibitae sua gravitas magna aufertur et cum ea
sua pulchritudo.

Nemo scit, qui sit, quid sint sui socii, imprimis socius summus, artifex arificum, genius aetatis.

Amore sublato omnia sunt inania, intellegere in amore positumst.

Religioni dare libertatem. Qua accepta illa procreabit novum genus humanum.

Historicus propheta est retrorsus.

Gaudium et venustas non sunt privilegia doctorum, nobilium divitumque, sed sunt
possessiones sacrae generis humani.

Mirum est hominem se ipsum non timere.

Spiritus antiquitatis artis omnis ita plastica est ut spiritus modernus est amoenus.

Sagacitas summi ingeni est usus acutus sagacitatis.

Philosophus modo fieri potes, esse non potes. Ubi primum te esse philosophum putat, is fieri desinis.

Pulchrum est, quod simul venustum est et sublime.

Agere est vita perfrui, immo vita est ipsa.

Graecorum humanitas est eruditio naturae cognoscendae perfecta.

Ima in natura humana latet, ut edere velit, quod diligat.

Modo circum feminam amantem familia fiat licet.

Naturam qui non cognoscit amans, numquam cognoscet illam.

Virtus est ratio, quae in vigorem mutatast.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11562
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc C annos

Beitragvon Zythophilus » So 12. Mai 2024, 10:58

Hoc die matres teneras honorant
filii dantes manibus rosas amatis
nunc rubentes nec metuunt cataces
dicere uersus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16966
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 13. Mai 2024, 17:14

Senta Berger scaenaria Austriaco-Theodisca nascitur Vindobonae. Cui nomen est civile Senta Verhoeven,
quod nomen ducit suo a marito Paulo, qui nuper decessit.
Quae et confecit pelliculas et cantavit canticula popularia et carmina, quae appellantur CHANSON.
Innotuit seriebus televisioni creatis ut illa KIR ROYAL et UNTER VERDACHT, in qua partes egit
investigatricis cuiusdam nomine Dr. Eva Maria Prohacek.

Ornatus novissimus iussum est, quod consilium esse videtur.

Res vere terrifica aetatis mediae est cognitio, ut relicturi simus eam.

Feminae nulla ex causa alia specie esse perpulchra nisi cum viri oculus magis profecerit mente eius.

Nubere telephonando simile est: si numerum falsum inseruisti, cum falso connecteris.

Amoris epistulae omnium pulcherrimae sunt illae, quae susurrantur.

Amor primus promissum, quod alii servabunt.

Viri, qui a feminis maxime desiderentur, non iidem sunt, quibus maxime placeant.

Palpitatio conatus est simul igne capi et ignem exstinguere.

Sex ist die Kunst, Erwartungen zu wecken, die gar nicht geschlafen haben.

Paenitentia est voluptatis tributum ex post solvendum.

In amore error, qui una committitur, interdum error unicus, qui rectus sit.

Amor compositio, in qua morae eiusdem momenti sunt ac musica.

Viri patientia carent omni. Qua de causa clusura tractilis repertast.

Cum femina tenera esse desinit, vir forum commercii petit furtivi.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11562
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCDLXXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 13. Mai 2024, 18:42

Primus in urbe Petri est Agapetus papa creatus.
Redditus undecimo denique mense Deo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16966
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste