Illam imaginem sic interpretor, cum unus ex viris tribus monachus non esse videatur.
Qua de causa monasterium petat nisi cum monachis colloquendi causa?
Si silere vellet, et domi remaneret.
Sunt multi privati, qui his diebus monasteria petunt silendi et colloquendi gratia, praesertim si
in difficutate versentur aut consilio indigeant.
Quidam pater Rupertus Lay seminaria agere solitus est ad firmarum magnarum praefectos adiuvandos,
et ea ratione, ut firmas suas melius et humanius gubernent, non solum ut lucra augeant.
Scio quendam monachum nomine Anselmus Pransus virum esse oeconomiae peritiorem, qui pecuniam
monasterii et in sortibus collocet ad reditus maximandos et pecuniam in temporis spatium longius collocandam, cum constet sortes plus reditus reddere solere quam pecuniam in versuris collocatam
e.g. publicis.
Longum quidemst alias proferre causas, quarum certe sint multo plus, quibus enumerandis et explicandis
multum opus esset temporis.
De eo quidem, quod ore humano exprimitur, quidem difficile est disputatu.
Proferre tantum volui, quod mihi statim in mentem venerat illam imaginem contemplanti.
Certe non ignoras monasteria semper student, ut reditus sibi pariant novos et alios ad
victum et aedificia sustentanda.
Sunt, qui dicant ecclesiam et monasteria eodem modo pecuniam sectarir ac diabolum animam miseram,
cum sciant cibum moribus bonis antecedere, ut est proverbium Theodiscum: Ohne Moos (auch im Kloster)
nix los!
Si vaces, illud KTV spectes, in quo perpetuo de largionibus agitur ultra mortem promisso adiecto
largitores bonum efficere mortuos.
Vox cuiusdam doctricis Claudiae Kaminiski, olim medicae, iucunda et dulcis adhibetur ad homines movendos, ut quam plurimum largiantur animae salute promittenda vel saltem levanda.
Cave istos, qui religione usi pecuniam quaerere non desinant, et suam vitam luxuriosam solvendi causa.
Visita illud monasterium Crucis Sanctae et videbis conclavia praeclara et plena picturarum perpulchrarum
et apparatus modernissimos.
Ibi quoque aqua laudibus effertur et simul vinum bibi videtur.
Pecunia nullius esse videtur momenti. Qui animae suae saluti timent, solvunt nescientes,
quantum luxuriae pecunia eorum dono data comparetur.
Isti monasterio nihil esse videtur, quod nimis bonum et carum sit.
Largimimi, largimini, et animae vestrae via recta in caelum insilient!
Nonne imprimis ecclesiae et aliae institutiones religiosae maxime dubitare solent proferre, quod ex pecunia fiat acquisita, nec rationem reddere volunt de pecunia erogata?
Aliud flagitium financiale sequitur alium nullo vere sciente, quam divites sint ecclesiae,
quae his diebus magis magis praebendis et privilegiis summo iure timere coeperunt,
cum plures atque plures fideles de iis institutionibus dubitent et de eo, quod agunt in Dei nomine.
Istos abusus praetermittam.
Veniam peto, qui talia iterum proferam, sed mihi palus esse videtur, in qua haeret religio Christianam,
de cuius statu iam ante anno LV quidam Iosephus Ratzinger dixerat ecclesiam multo modestiorem
reddi et ad ecclesiam paupertatis reverti debere omni luxuria carentem.
Fortasse ecclesia Francogalla exemplo fuerit, quorum epicopi multo minus mereant pecuniae
collegis Theodiscis, Austriacis aliisque.
Proverbium est: Post pecuniam latet diabolus.
cf: Iesus a diabolo in locis desertis in tentationem ductus