Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 13. Mai 2024, 09:03

Bild

Quod scribis, care Marce, quod est nihil ad rem! Haec enim sunt Ciceronis verba, quae in oratione de domo sua habuit. Illa verba Ciceronis ad imperatorem Augustum rettuli. Haec imago per se ipsa loquitur. Omnia, quae in hoc foro, quod nugae inscribitur, scripsi, ut sodales in foro delectentur. Desine igitur, quaeso, ecclesiam in hoc foro semper reprehendere. Hoc forum, quod est titulus nugae, locus disputandi non est. Omnes sodales sciunt, quid de ecclesia Catholica sentias. Scribe, quaeso, sententiam tuam in alio loco huius fori. Ut pax inter sodales in foro nostro sit! Vale, mi amice!
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2039
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Mo 13. Mai 2024, 10:18

mystica hat geschrieben:Desine igitur, quaeso, ecclesiam in hoc foro semper reprehendere

Nonne summo iure reprehendo, femina archicatholica, apologetissima, praeiudicata?

mystica hat geschrieben: Scribe, quaeso, sententiam tuam in alio loco huius fori

Scribo, quod mihi esse scribendum censeo ad alios certioeres faciendos de rebus,
de quibus ecclesiae potius taceant timentes, ne etiam plus fidei perdant.
Non ignoras, quantum damni illae effecerint non solum in corporibus humanis, sed multo plus damni
in animis fidelium sibi nimis credentibus.

Tempus esse censeo, ut ecclesiis omne fere ius adimatur iudicandi de hominibus.
In dies nova patefiunt flagitia et res, quas hominibus magis noceant quam usui sint.
Et his diebus timor adhibetur et multum pressus ad homines cogendos, ut credant, quod aut falsum aut
refutatum aut stultum aut periculosum sit.

Tu mihi etiam nunc veritatem agnoscere velle videris ecclesias id neglegere, quo
homines revera indigeant et de amore caritateque multum loqui verbis usas pulchras,
blandas et caereminias agere, quas nemo fere iam intellegat quaeque inanes esse videntur.

Istum Carolum Wallner virum duco periculosum, qui cottidie cum Deo ipso colloqui videatur
imprimis id studens, ut se praebeat omniscientem et veritatem possidentem omnem.
Cave illos, qui magna voce utantur, minentur, ... et postremo pecuniam exigere velint
simulantes haeb omnia opus esse ad salutem aeternam assequendam.

Venia peto tuam, sed tacere vix possum.
Nemo supra Deum est, minime ecclesia catholica, quae historia progrediente
euangalium Christi iterum atque iterum perverse prodiderit et ex nuntio bono
nuntium fecerit malum, horribilem, inhumanissimum.
Non dubito, quin ista ecclesia et his diebus Iesum e medio tolleret, si fieri posset.
Nam nimis est implicata potentia, pecunia, privilegiis, quibus numquam carere parata esset.

Ergo nullam praetermitto occasionem monendi, ne ecclesiis nimis credatur.
Cuius auctoritas iamdudum amissa est et restitui non iam potest.
Qua de causa, ut supra iam dixi, alias terras petere coepit Europa amissa.
Scio te a me dissentire argementis usa, quae non intellegere possim nec velim.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11579
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 13. Mai 2024, 18:33

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2039
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Di 14. Mai 2024, 08:15

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11579
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Di 14. Mai 2024, 11:00

Haud scivi te has res esse nugas sentire. :hairy:
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2039
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 15. Mai 2024, 07:52

Quae lauat Aenus iens, aditurus moenia et Alpes,
quae dabit haec regio, pocula grata cano:
Nobis in latices Tirolensis Cella bibendos
mutauit recoquens hordea tosta et aquam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16974
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mi 15. Mai 2024, 18:01

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2039
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Fr 17. Mai 2024, 13:14

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2039
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Fr 17. Mai 2024, 13:30

Quomodo ille amor sentiatur licet?
Qualis est amor hominis iamdiu mortui, qui ipse numquam nusquamque adest nisi per animum vel in animo eorum, qui tam agant, quam Jesus ageret, si adesset?
Quid haec sententia sibi "in concreto" vult?
Da nobis exempla!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11579
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Fr 17. Mai 2024, 13:46

utrumque vestrum, spectatissimi sodales, oro et obsecror, ut tales nuntios, quos nugis alienos esse nemo negabit, in foro reliquarum disputationum continuetis !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Fr 17. Mai 2024, 16:05

Recte monuisti, optime Tiberis! Quam ob causam forum novum, quod est de vita monastica, aperiam. Vale quam optime, mi amice doctissime! ;-)
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2039
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Fr 17. Mai 2024, 16:37

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2039
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Fr 17. Mai 2024, 17:35

Si tibi sat sit pecuniae ad talem locum sustentandum.
Quotusquisque quidem tantum fortunarum possidet?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11579
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon ClaudiaK » Fr 17. Mai 2024, 17:48

marcus03 hat geschrieben:Si tibi sat sit pecuniae ad talem locum sustentandum.

Nonne est quaedam charta muralis locum amoenum fingens? :D
Si mihi satis pecuniae esset,ut istum locum frequentare possem, non philosopharer, sed vita sensibilis ibi perfruerer. 8)
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 485
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 19. Mai 2024, 12:22

Coniugiumque tuum collaudat porta triumphi
commemoratque tuum stans, Leopolde, patrem.

https://www.discover-innsbruck.at/wp-co ... -Kopie.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16974
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste