LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon ThomasVulpius » So 6. Feb 2011, 03:09

Thomas sodalibus s.p.d.

Sunt, qui hunc situm interretialem "Fistulam tuam" vocent.

Quid vobis videtur?

Bene valete et cavete, ne placentae, quae in mensis vestris iaceant, a blattis devorentur! :lol:

Thomas "ioculator" Vulpius
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon Laptop » So 6. Feb 2011, 14:43

Censeo nomina propria non esse in Latinum convertenda, nisi ex lingua Latina orta, aut in ea nota sunt, ut: Augusta Treverorum, Ludovicus, Rhenus. Ideo ne converte verba „Facebook“, „Nestle“, „Adidas“.
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5737
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon ThomasVulpius » So 6. Feb 2011, 15:20

Laptop hat geschrieben:Censeo nomina propria non esse in Latinum convertenda, nisi ex lingua Latina orta, aut in ea nota sunt, ut: Augusta Treverorum, Ludovicus, Rhenus. Ideo ne converte verba „Facebook“, „Nestle“, „Adidas“.


Quid cogitas de "Vulpe igneâ", i.e. "Firefox"?
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon Laptop » So 6. Feb 2011, 16:07

Salve Thomas. Nihilo magis commode mihi videtur quam „Feuerreineke“ aut „renard de feu“. Cur rem sine necessitate difficilem reddere?
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5737
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon Zythophilus » So 6. Feb 2011, 16:17

SALVETE
Diu res inuentae nominibus Latinis uel potius Graecis nominatae sunt. Quorum nominum multa tam usitata sunt, ut uix quisquam de origine eorum cogitet. Dico thermometrum et telephonum. Nostra autem aetate nominibus Anglicis utimur, ut res nouas describamus. Quis nos impediet, quin nomina Latina quaeramus? Vtrum uerba Anglica uertamus an modo formas eorum mutemus?
VALETE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17027
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon ille ego qui » So 6. Feb 2011, 17:43

Christianus amicis suis Latinis sal.

Latine loquentibus nihil hercle incommodius quam nomina indeclinabilia! minus igitur hoc quidem loco sto cum Laptopio quam cum Zythophilo ac Vulpio.
unde mihi perplacet, ut exemplum afferam, dicere - nomine Graeco - prosôpobiblion pro facebook. quod nonne tibi, optime Laptopi, arridet? pro youtube equidem "tubum" sive "tubulum tuum" dicere consuevi, quo magis origo notioque perluceat. neque minus inter ientaculum dulcissima mea cerealia Nestliana appellare dubitem ... ut de vestimentis "Adolphianis" aut "Dasslerianis" non dicam :-D

bene valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6961
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon ille ego qui » So 6. Feb 2011, 18:20

googlen = gugulare! ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6961
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo Latine dicitur "night bar"?

Beitragvon Zythophilus » So 6. Feb 2011, 22:15

"Fornix" mihi uerbum aptum uidetur. Quin talis locus nocte adeatur, dubium non est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17027
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon Tiberis » So 6. Feb 2011, 23:36

ille ego qui hat geschrieben:prosôpobiblion pro facebook.

equidem longe aliter sentio de hac re.
nam censeo youtube aut facebook ut nomina societatum interretialium Latine non reddenda esse. cuius societatum nec nomen Theodiscum exstat nec Francogallicum nec Russum eqs.; quapropter non est causa, cur ea Latine reddamus. caveamus, ne ipsas notas transferendo mutemus! res sane ridicula esset, si - ut exemplo utar - "volkswagen" in Latinum convertere temptaremus. quid? "lufthansa" an "general motors" Latine reddamus ?? :shock: de qua re neminem nisi paucos insanos Latinistas cogitaturum esse persuasum habeo.
nomina notarum nusquam in orbe mutantur aut transferuntur, quod id ipsum naturae earum repugnet.
quid autem est facebook (aut youtube) nisi nota?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo Latine dicitur "night bar"?

Beitragvon consus » So 6. Feb 2011, 23:49

Vox fornicis parum apta mihi videtur esse, mi Zythophile. Nihil enim aliud viri in fornicibus agunt nisi ut fornicentur, id est concumbant cum meretriculis. Quis cellas illas concameratas frequentat solum bibendi causa?
:grins:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon Laptop » Mo 7. Feb 2011, 00:38

neque enim refert nos Romanis antiquis novas res quasi explicare;

Plane tibi assentior, Tiberis. Si vis, ut lectores litteras tuas libero cursu legant percipiantque, conducit, aio, verba commenticia fugere et verba ut „facebook“ vel „YouTube“ integra scribere. Incautum est opinari alios intellegerent, quodcumque tu ipse libere finxisti.
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5737
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon ille ego qui » Mo 7. Feb 2011, 02:07

[[ hic commentarius obsoletus extinguatur! gratias - in antecessum, ut aiunt - ago! ]]
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mo 7. Feb 2011, 10:29, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6961
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo Latine dicitur "You Toube"?

Beitragvon ille ego qui » Mo 7. Feb 2011, 02:07

ex aliqua parte et ego vobis assentior. haec tamen oportet memoria retineamus:
- verba indeclinabilia a Latinitate satis aliena sunt! - et parum commoda!
- itemque notae, quas dicitis, a Latinitate alienae.
- aliter atque compluribus linguis vernaculis (hominum) propria nomina lingua Latina accommodantur (Latinisierung)
- quis Graeci sermonis peritus - aut pauxillisper aut nihil meditatus - non intellegat (parvo cum risu), quid sibi velit "prosopobiblion"? (non certe magis perspicua "interrete", "autocinetum", "mastic(atori)um" ...) haec omnia non intelleguntur nisi explicata aut paullum perpensa!

sed ut dixit Tiberis: minimi hoc est momenti! mihi quidem valde displicent tales voces orationi Latinissimae inspersae! adde ut talia Latine (vel Graece) reddere lepidus quidam ludus mihi videatur. alii aliter sentiant!

molliter cubetis :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6961
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo Latine dicitur "Diskothek"?

Beitragvon Zythophilus » Mo 7. Feb 2011, 19:54

Tiberis hat geschrieben:cum hominibus nostrae aetatis
Tiberim, qui quot annos natus sit, nescio, tales tabernas frequentare solere uidelicet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17027
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo Latine dicitur "Diskothek"?

Beitragvon Tiberis » Mo 7. Feb 2011, 20:27

:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 8 Gäste