"Achterbahn"
---------------
Annalibus Forchemiensibus ("Annafest" in oppidulo "Forchheim" celebratum)
adductus* mecum ipse quaerebam (ut ait Tullius noster!) quomodo "Achterbahn" Latine redderetur. quod cum ex Valahfrido Stroh per epistolium electronicum quaesivissem, ille respondit sibi placere vocem 'currus octupli' (alibi vocem inveni curriculi retroflexi).
vobis igitur, sodales doctissimi, quid videatur resciscere velim (ut ait si non Arpinas, at certe Tremoniensis noster)
nomen a Valahfrido propositum vobis probatur?
* "anlässlich"
---------------
quod quamquam ad filum exercitationum stilisticarum aptius videtur, tamen hic quaeram: quomodo bene Latine dicitur: "anlässlich des annafests". placetne ratio a me supra adhibita?
bene valete - atque respondete!