Consus Tiberi amico suo litteratissimo s.d.p.
Et mihi de re cogitanti vox
draconarii ante oculos obversabatur, neque tamen ea usus sum; draconarii enim signum militare, id est draconem, ad proelium
portabant neque
sublime rapiebant. Sed fateor, amice: verbis tuis freto mihi nunc placet
Cursor Draconarius, quae verba multo elegantiora videntur quam illud
Cursor aquilone ludens. Cura, ut optime valeas.