aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 15. Feb 2010, 12:18

Consus Agricolae sal.
Hoc aenigma fateor mihi esse notum. Quid igitur?
Et vir I et vir II cum nihil aliud videant nisi murum, obmutescunt. Vir IV cum et murum videat et virum II et virum III, loco positus est oportunissimo. Duae inter se distant causae, A et B.
(A) Vir IV si pilleos colore inter se differentes conspexit, silentium sibi tenendum esse intellegit; latet enim eum color pillei, quo ipsius caput tegitur. Vir III cum virum IV constanter tacere animadverterit, pro certo habet illum ante se videre duos pilleos colore inter se differentes. Vir III ergo si ante se pilleum album conspexit, suum ipsius pilleum atrum esse colligit. Qua de causa exclamat sibi ipsi pilleum esse atrum. Si autem viro II pilleum atrum esse conspexit, suum ipsius pilleum album esse intellegit. Qua de causa exclamat: “Mihi ipsi pilleus est albus.”
(B) Vir IV si duos eiusdem coloris conspexit pilleos, continuo intellegit, quo colore suus ipsius sit pilleus. Duobus albis visis exclamat sibi ipsi esse pilleum atrum, duobus autem conspectis atris: “Mihi ipsi est pilleus albus.”
Bene vale. XV Kal. Mart. Ex Rhenania hoc ipso die Lunae a mente destituta.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Mo 15. Feb 2010, 12:45

Salvete. Casus B quem evocavit consus impossibile est, quia nisi omnino stultus est, vir quartus subito augurari potuisset qui color sit color sui pilei. Et aenigma non dixisset imprimis omnes tacere...

Casus A mihi verisimilior apparet, sed displicet mihi quod nullo usui erat vir primus in aenigmate solvendo...
Ceterum, postquam vir tertius colorem sui pilei nuntiavit, vir secundus quoque subito colorem sui pilei augurari poterat, et aenigma nihil de hoc dicit...

Nonne exstat solutio ubi lumen momentum habet ? Dixisti enim rem in "atrio" evenire...
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 15. Feb 2010, 13:43

Francogallus scripsit / hat geschrieben:... Casus B quem evocavit consus impossibile est, quia nisi omnino stultus est, vir quartus subito augurari potuisset ...
Dissentio tecum, amice. Nonne scripsi "Vir IV ... continuo [id est statim sive ilico] intellegit..."? Praeterea quattuor illis viris, idque ad unum omnibus, aliquantulum temporis datur tacendi cogitandi deliberandi trepidandi... Fateor autem fieri posse, ut in errore verser. Iudex ergo esto Agricola!
:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Mo 15. Feb 2010, 14:18

Postquam omnia bene deliberatus sum, puto te recte dicere, Conse.
Usus enim primi viri est eum quoque pileum gerere, quod ceteros adjuvat in inveniendo colorem suorum pileorum.
Hujus rei oblitus eram.
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Mo 15. Feb 2010, 16:34

Hoc aenigma solvendum meis discipulis hodie fuit -
ita est: vir III clamat, si vir IV non clamat !
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 15. Feb 2010, 16:48

O di immortales: Saxonia inferior hoc iam die in cilicio et cinere agit paenitentiam :lol: .
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Mo 15. Feb 2010, 17:36

aenimate soluto dedit tres victores discipulus pugillum dulcis (Rhenani noninant ea 'Kamelle') ea septendecim fuerunt
cetera tribuenda erant victoribus inter se
primo dimidium tribuendum
secundo tertia pars
tertio nona

quot 'kamelle' unicuique sumere licet?
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 15. Feb 2010, 18:04

Salve (id est Alaaf), romane!
Notum est aenigma, quod ad camelos pertinet, non ad minutissima illa frusta esculenta dulcia, quae ab Agrippinnensibus ipsorum lingua Kamelle appellantur. Ecce ratio distribuendi: 17 frustis (sola scilicet mente) addatur 1. Sequitur, ut uni ex filiis tradantur 18/2 = 9 frusta, alteri 18/3 = 6, tertio 18/9 = 2.
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Mo 15. Feb 2010, 18:22

circumago in adorando totum corpus meum :D
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 15. Feb 2010, 18:27

romane scripsit / hat geschrieben:circumago in adorando totum corpus meum :D
Vide ne vertigine correptus corruas, amice! :grins:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Mo 15. Feb 2010, 19:47

Salvete.
Paene nihil intellexi.
Num latinitate utimini ut linguam vestram hodiernam ceteros celetis ?
:? :?
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Per iocum...

Beitragvon consus » Mo 15. Feb 2010, 20:58

Salve, optime Francogalle!
Perendie Caput erit ieiunii sive Feria quarta cinerum. Qua de causa his ipsis diebus antequadragesimalibus multarum Germaniae regionum incolae, imprimis ii, qui catholicos se fatentur esse, dies agunt festos sane voluptarios, idque in iocos effusi laetitiaque exsultantes. Quod tempus Francogallice carnaval, Theodisce Karneval appellatur. In Rhenania - neque vero, ut opinor, in Saxonia Inferiore - hic dies Lunae dies est feriatus. Quid ergo mirum, si ad romane amicum nostrum scripsi Saxoniam inferiorem hoc iam die in cilicio et cinere agere paenitentiam? Qua enim in regione protestantica hodie romane praeceptoris munere debebat fungi. Et reliqua verba per iocum scripta esse scito.
Bene vale et feliciter.
:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Francogallus » Di 16. Feb 2010, 12:08

Teneo !
Gratias tibi ago pro explanatione tua.
Et "Kamelle" sunt bellaria (dulcia esculenta) quae soletis edere hodie in die Carnelevarii, nonne?

Quia id nesciebam, non intellexeram vos de Carnelevario loqui, etsi hortatio tua ut Saxonia inferior in cinere paenitentiam agat mihi indicium dare debuisset.
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 16. Feb 2010, 14:48

Francogallus hat geschrieben:...Et "Kamelle" sunt bellaria (dulcia esculenta) quae soletis edere hodie in die Carnelevarii, nonne?
Ita est, amice. Hoc addere velim, priusquam prohibear feria IV Cinerum :lol: : Francogall. caramel, Theod. Karamell < canna mellis (per dissimilationem, ut opinor, cf. *medidies > meridies). Agrippinenses autem sua ipsius utuntur lingua: Kamelle (plur.), id est Karamellen (per haplologiam, ut mihi videtur).
Bene vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon agricola » Di 16. Feb 2010, 17:02

et res levitate maxima atque antiquitate "olle Kamellen" nominantur.

:D
Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi...
Benutzeravatar
agricola
Praetor
 
Beiträge: 104
Registriert: Di 9. Feb 2010, 21:47

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste