aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Ecce gratum et optatum...

Beitragvon consus » Sa 27. Feb 2010, 16:44

Amicis pariter omnibus sal.

Diruta sunt urbis Rhenanae moenia quondam,
Sed validas portas tres superesse vides.
Ex quibus attribuit Iovis uni nomen honorum
Ales adunca rapax Romulidisque favens.


Quae porta? Qua in urbe?

Valete. III Kal. Mart.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 28. Feb 2010, 00:41

Conso aliisque sal.

Estne nomen urbis Colonia Claudia A.A.?
Ibi enim est porta dicta "Eigelsteintorburg", sive Porte de L'Aigle.
tor
cf. http://de.wikipedia.org/wiki/Eigelsteintorburg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Gratulor.

Beitragvon consus » So 28. Feb 2010, 11:11

Salve, Christophore.
Non mediocri me complesti gaudio, quod Aquilae indagasti Portam, quam a parvula mihi aetate notissimam esse scito. Restat, ut hoc addam: Nonne hoc proposito aenigmate series quoque servata est quaedam? Ut enim Austria iure incitatur Tiberis, Medicus Domesticus Bavaria, sic ego Rhenania :lol: . Nunc autem ordo te vocat, amice.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 1. Mär 2010, 23:02

Christophorus Conso aliisque sal.

O Conse, vae, mi quoque Rhenania patria est .
Igitur series a me servari non potest, ut timeo.
Novum aenigma modo proponam.

Valete
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 4. Mär 2010, 17:42

Nescio, Christophorus taceat cur noster amicus.
Ambiguis verbis nos cruciare valet.

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 4. Mär 2010, 23:06

Christophorus collegis sal.

Minume vos excruciare volui, sed aenigma mihi fingendum erat.

Agedum:

Quaeruntur duo nomina, nomen poetae Americani et nomen cantoris Germani, et singula opera eorum.
Ille poeta de eodem sive simili problemate scribit , quod Helvetiis e finibus suis exire cupientibus solvendum erat Orgetorige mortuo. Hic cantor feminam amatam eodem modo adhortatus est ut Catullus noster Lesbiam suam.

Curate, ut valeatis.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 5. Mär 2010, 13:14

Christophorus scripsit / hat geschrieben:... Minume vos excruciare volui...
Excruciamur, amice! Proposuisti enim aenigma, quo obscurius hercle excogitari non potest... :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 5. Mär 2010, 15:42

Christophoro sal.
Num de poeta agitur Americano, qui carmen composuit de hominibus, qui ipsorum lingua pioneers appellabantur? Qui saeculo XIX ut nova sibi pararent domicilia profecti sunt ad regionem occidentis… O rem difficilem! :shock:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 5. Mär 2010, 22:54

Christophorus Conso aliisque sal.

Non de hominibus aliis iste poeta narrat, sed de se ipso. Est poeta Americanus praeclarus, item est poema illustrissimum ...
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 6. Mär 2010, 14:11

Christophorus hat geschrieben:... nomen poetae Americani...Ille poeta de eodem sive simili problemate scribit, quod Helvetiis e finibus suis exire cupientibus solvendum erat Orgetorige mortuo. ...
Bene, optime Christophore. Apud Caesarem legimus Erant omnino itinera duo..., et apud Robertum Frost in carmine, quod inscribitur The Road Not Taken: Two roads diverged in a yellow wood.... Nonne est carmen, quod poeta de se ipso composuit?
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 6. Mär 2010, 22:09

optime, mi Conse :klatsch:
nunc modo restat nomen cantoris carminisque
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 7. Mär 2010, 00:29

Christophorus scripsit / hat geschrieben:...nunc modo restat nomen cantoris carminisque...
Quid igitur, amice? Nomen cantoris videtur esse Marius Mueller-Westernhagen; ut enim apud Catullum (5) legimus Vivamus ... atque amemus eqs., ita apud illum cantorem Lass uns leben eqs. :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 7. Mär 2010, 21:32

iterum optime solutumst, mi Conse

nunc tua res agetur :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

????

Beitragvon consus » Mo 8. Mär 2010, 22:13

Romulidae quondam posuere potentia saxa,
civibus ut clare detegeretur iter.
His saxis similes miras res esse videbis,
e quibus effusa est fervida lympha fluens.

Oro vos rem explicetis, amici.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

----

Beitragvon consus » Di 9. Mär 2010, 21:08

Iam metuo, amici carissimi, ne aenigma vobis proposuerim, quod non facile possitis solvere :oops:.
Mementote quaeso: Duae illae inter se diversae res a Romanis duobus inter se similibus fere vocabulis nominabantur...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste