aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 15. Apr 2010, 21:50

Tiberis Medico Domestico s.d.p.

verba tua ad artem typographicam pertinere videntur: nonne "res quaesitae" sunt libri, qui propter eam artem non modo multo facilius leguntur, sed etiam per totum orbem diffunduntur? quid ergo mirum, si gaudes Ioannem Gutenberg vixisse, quem illam artem invenisse constat?
qui Mogontiaci anno MCDLXVIII. mortuus est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Do 15. Apr 2010, 22:04

Doleo, quod erras, Tiberis..., sed recte dicis res quaesitas esse libros... :)
Duo colores sunt.........paene rem per indicium enuntiavi


Libri sunt rubri vel virides... :idea:

Optime vale!
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Apr 2010, 22:38

Scripta Latina tenent homine hoc auctore uirentes;
scito scripta rubros Graeca replere libros.

Bibliothecen Teubnerianam, quam quin Benedictus G. Teubnerius condiderit, dubium non est, te, optime Medice, quaesiuisse pro certo habeo. Lipsiis ille uir litteris dicatus obiit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17047
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Do 15. Apr 2010, 22:57

doleo, quod erras, mi Zythophile!

Libri Latini sunt rubri...Libri Graeci sunt virides...

Bonam noctem!
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Fr 16. Apr 2010, 03:34

Scripta Latina libris rubris dat bibliothece,
tegmine sub uiridi Graeca latere iubet.

Loeb Classical Library
Hanc collectionen condidit James Loeb, qui Monaci mortuus est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17047
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Fr 16. Apr 2010, 08:28

Medicus Zythophilo s.d.p.

Recte invenisti solutionem aenigmatis [*], gratulor ! :)

Optime vale.

[*]
Bild
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Fr 16. Apr 2010, 13:37

Ecce noua res quaeritur:
Signa forum decorant, equitum simulacra duorum.
Hic pepulit Turcas, ductor et ille fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17047
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 16. Apr 2010, 14:10

Salve, Zythophile!
Vindobonae in Foro Virorum Fortium duas conspicere licet nobis egregias statuas equestres, quarum altera honoratur Eugenius* de Savoia et Cariniano, altera Carolus archidux Austriae. Utinam ne errem!

____________________________________
* http://www.youtube.com/watch?v=OV2vN-o26RM
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Fr 16. Apr 2010, 15:30

Rem optime citissimeque explanasti, mi Conse, sed unum e uobis sagacissimis id mox explanaturum iam antea arbitratus eram.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17047
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 17. Apr 2010, 11:09

Montis in excelso construxit culmine templum
Christiadum pia gens: sidera tangit opus.
Fulgida resplendent pretioso marmore tecta.
Undique conspicitur candidus urbis apex.

Quae aedes sacrae?
Qua in urbe?

:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Apr 2010, 12:07

Ardua praesulibus facta est regnantibus aedes,
Hister ubi Soluae moenia clara lauat.

http://de.wikipedia.org/w/index.php?title=Datei:Hungary.Esztergom.Bazilika.1999.hires.jpg&filetimestamp=20050121104600
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17047
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 17. Apr 2010, 12:31

Salvete aenigmatores!

Censeo consum urbem Zythophili ;-) in mentem venisse ad aenigma faciendum. Puto solutionem aenigmatis esse aedes sacras sive ecclesiam nomine "Kirche am Steinhof" Vindobonae sitam. Quae spectatur a locis variis et collucet.
Timeo ne errem... :?

Valete feliciter.
Zuletzt geändert von Medicus domesticus am Mo 19. Apr 2010, 10:12, insgesamt 1-mal geändert.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 17. Apr 2010, 13:26

Consus amicis suis s. p. d.
O rem difficillimam! :-o Solva… hm… Quod oppidum, optime Zythophile, satis mihi notum esse scito. Ecclesia quidem illa cathedralis undique conspicitur, neque vero candidus urbis apex videtur esse; nego enim Solvam esse urbem appellandam, nego ecclesiam illam fulgidam resplendere pretioso marmore. --- Vindobona? Doleo, optime Medice, quod et tu in errore versaris. Num templum abs te commemoratum, quamvis quadam ex parte illi, quod investigandum vobis proposui, simile esse videatur, sidera tangit? Qua de causa oro vos atque obsecro, ut indagetis urbem, cuius incolae aedibus sacris montis in excelso culmine exstructis cordi se Christi haerere testabantur.
Valete.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Apr 2010, 14:42

ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 17. Apr 2010, 19:39

Consus amicis suis carissimis imprimisque Tiberi suo s. d. p.
Mihi quidem (ut verum fatear) illud Cordis Sacri templum ante oculos obversabatur, quod Lutetiae Parisiorum situm est in Monte Martyrum¹; sed quoniam Catalani, cum in urbe Barcinone aedificarent Sacrati Cordis templum², imitari cupiebant Francogallos, Tiberim nostrum recte iudicasse censeo. Qua de causa iure meritoque accipiat palmam.
Iubeo bene vos valere.
:-D
______________________________________________________
¹ http://cache.virtualtourist.com/2324008-Sacre_Coeur-Paris.jpg
² http://mypics.at/bilder/barcelona/sagrat-cor-4913.jpg.html
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Majestic-12 [Bot] und 2 Gäste