aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Do 29. Apr 2010, 09:07

Ecce novum, amici!

In orbe terrarum invenis locum amoenum,
qui in parte meridiana insulae mirandae situs est.
Perpauci homines ibi incolunt et sinum maritimum montemque vides.
Figura montis in sinu siti tibi affert memoriam tegumenti capitis sacri.

Quae insula?
Nomen montis et sinus maritimi?

Optime valete, aenigmatores! :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 29. Apr 2010, 14:22

Tiberis Medico suo s.d.p.

sunt duae insulae in Oceano Pacifico sitae, quae lingua aboriginum Aotearoa , nostra autem "Neuseeland" appellantur. in insula meridionali mons ille invenitur, cuius forma mitrae episcopali simillima est; qua de causa "Mitre Peak" vocatur. nomen sinus maritimi: Milford Sound.

bene vale!
:smile:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Do 29. Apr 2010, 16:16

Optime solvisti aenigma, mi Tiberis...gratulor tibi :)
Ante tredecim annos illum locum amoenissimum spectavi (cum uxore mea) [*]

[*]
http://davidwallphoto.com/images/%7BCC8 ... 35B%7D.jpg

Vale!
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 3. Mai 2010, 02:10

Tiberis multa nocte :sleep: amicis suis aenigmatophilis sal.

agitur de opere celeberrimi cuiusdam pictoris..

Infelix patriae mediis stat virgo ruinis:
non tegit indigenus pectora nuda habitus.

obruta saxis - heu - populi nunc spes iacet omnis :
tuque, colore nigro barbare, sceptra tenes.


nomen picturae ?
nomen pictoris ?
quo in museo ?
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Mo 3. Mai 2010, 11:11

a - libertas ducit populum
b - Eugène Delacroix
c - Musée du Louvre
:?
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 3. Mai 2010, 15:16

erras, mi Romane, quamquam... :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 3. Mai 2010, 16:07

Consus Tiberi suo sal.
Nonne tabula est ab Eugenio de Cruce picta? Inscribitur Graecia in Mesolongii ruinis exspirans. Exhibetur Burdigalae in Museo Bonarum Artium. Sed iterum timeo ne eqs.
Optime vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 3. Mai 2010, 16:45

consus hat geschrieben:Sed iterum timeo ne eqs.

hoc loco communi sive τὀπωι modestiae Consus noster non carebit , etsi non dubitat, quin rectam invenerit solutionem.. :lol:
at ego timeo, ne nihil iam inveniam, quod abs te non possit investigari... :(
quid plura? GRATULOR ! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 3. Mai 2010, 17:00

Paene dixi, optime Tiberis: Nonne illa tabula* considerata etiam de praesente Graeciae difficultate pecuniaria admonemur? :shock:
________________________________________
* http://art.mygalerie.com/lesmaitres/delacroix/grece_large.jpg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 3. Mai 2010, 21:24

hac difficultate pecuniaria - ut aperte dicam - adductus ipsam eam tabulam pictam elegi.. :wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 4. Mai 2010, 15:29

Amicis illustrissimis:

Eminet e pelago scopulus: par esse videtur
procero calamo, par quoque nomen ei.
Aethera tangit apex; radix latet aequore tecta;
Tethys Tyrrhenis fluctibus ambit eum.
Summa silex statua* decorata est haud ita magna,
Christicolae quondam quam posuere pii*.


Nomen scopuli? Ubi eum invenies?

:D
__________________________
* Scribo itinerarii verba secutus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » Di 4. Mai 2010, 16:12

Scoglio Quaglietto, prope insulam cui nomen indicat ibi Vulcani fabricam fuisse. ni fallor, statua Virginis Mariae est in caverna sub aqua.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 4. Mai 2010, 16:31

Erras, optime Apolloni :( . Nonne imprimis duos neglexisti versus? (2 et 5). Neque tamen causa est cur abicias hastam...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 4. Mai 2010, 16:58

Puto locum quaesitum esse "La Canna" .... Insula in Mare Tyrrheno sita "Filicudi" appellatur?

..... :?
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 4. Mai 2010, 17:55

Eu euge eugepae, mi Medice! :D Rupes est, cui nomen Canna, haud procul ab insula Phoenicusa (Φοινικώδης > Filicudi) e mari surgens. Statuam Mariae, qua summam rupem ornatam esse scripsi, nescio qua de causa triginta fere ante annis in fluctus praecipitatam et ab urinatoribus miro sane modo investigatam suo iterum loco positam esse in quodam itinerario legi.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste

cron