Sphinx Styriaca Oedipodi in tenebris erranti s.d.p.
erras, mi Conse! cogita, quaeso, haec verba : montibus et tenebris , deinde: est breve iter reliquum. sed nescioqua causa iterum volo mitis esse : "res" quaesita , ut plerumque fieri solet, intra fines imperii Austro-Hungarici invenitur...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Nunc, Sphinx mitissima, haec verba oculis tuis ausim subicere: Rete diligenter perscrutatus fluvium inveni Timavum, cuius mentionem faciunt et Vergilius (Aen. 1, 244) et Martialis (4, 25, 5). O di immortales, quantae erat molis illud solvere aenigma!
Censeo Agriam (nostra lingua illud oppidum "Eger, sive Erlau" appellatur) in Hungaria sitam solutionem aenigmatis tui esse. Ibi vinum praeclarum bibi potest nomine "sanguis tauri Agriae" (nostra lingua "Erlauer Stierblut"). Non solum invenies fontes fervidos in oppido praedicto, sed etiam arcem praeclaram.
Consus amicis suis pariter omnibus, imprimis Tiberi Medicoque sal. pl. d. Perfecte nunc solutum, optime Medice, szÃvbÅ‘l gratulálok! Ex animo gratulor. Illum librum Hungari ad unum omnes, quod sciam, solent legere. Quod vero ad ipsum aenigma attinet, iam timeo, ne verbis “tauri sanguine†additis eius vim atque naturam infregerim. Curate ut valeatis.
o solutionem quasi in propinquo iacentem, cum ego caecissimus iam de flumine Jangtse cogitaverim, cuius superior pars a Tibetanis bubulus fluvius appellatur..
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis