aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 13. Jun 2010, 11:49

Tiberis Conso Medicoque, amicis suis, s.d.p.

eheu me neglegentem, qui in aenigmate ponendo non cogitaverim fieri posse, ut plures eius generis viae inveniantur! sed cum via, quae mihi ante oculos versabatur, prope urbem Romam sita sit* , ille polus Magneticus , qui dicitur, idem spectaculum mirum praebere videtur. quin etiam in Italia ipsa nonnullis locis similia fieri dicuntur. :-o
quid ergo? puto equidem palmam Medico nostro Domestico esse tribuendam, ut qui aenigma recte solverit. ceterum in hac re iudicanda non refert, mendaciumne oculorum id sit an res vera ac probata.

valete! :)

* in via publica , cui numerus 218, inter Ariciam et Castellum Papae (Rocca di Papa)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11898
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » So 13. Jun 2010, 13:26

Multa quidem loca sunt, ubi decipiantur ocelli
naturamque putent iussa nouata sequi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17064
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 16. Jun 2010, 08:42

Salvete amici,
Propono aenigma breve:

Res quaesita "dicit":
"Possem esse ater,
sed vitro similis sum,
tamen consisto ex una materia."

Qua de re agitur?
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 16. Jun 2010, 10:24

salve, Medice!

si verba tua recte intellexi, rem quaesitam puto esse adamantem: qui perspicuitate quidem vitro est similis, deinde ex una materia ( ex carbogenio) constat , cuius species , ut in fuligine, atro quoque colore esse potest.
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11898
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 16. Jun 2010, 10:46

Euge, recte dixisti! :)
Hoc breve dicam: Proposui aenigma breve et tu, mi Tiberis,brevi tempore illud solvisti!

Optime vale!
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Jun 2010, 01:13

Tiberis amicis suis sal.

Alpibus in mediis me erexit episcopus arcem;
me parum adhuc poterat rodere tempus edax:
nam dilapsuram sanavit medicus olim.
famosus me habuit posterior dominus .
dicitur is, cum cuncta perirent , huc voluisse
se abdere; iudicium nec potuit fugere.


quae arx ?
nomen medici?
nomen domini posterioris ?

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11898
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 19. Jun 2010, 09:59

Consus Tiberi optimo amico suo sal.
Nisi vehementer fallor, rem puto ita se habere:
Quae arx ? Burg Mauterndorf in pago Iuvavensi sita.
Nomen medici? Hermann von Epenstein, medicus Berolinensis.
Nomen domini posterioris ? Hermann Göring.
Bene vale!
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Jun 2010, 21:20

Tiberis Conso suo s.d.p.

modo reversus ex nostrae gentis conventu, qui in eo ipso vico (i.e. Mauterndorf) habebatur - nam maiores mei ibi vixerunt -, tibi ex animo gratulor de hoc quoque aenigmate optime soluto ! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11898
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

? ? ? ?

Beitragvon consus » So 20. Jun 2010, 12:02

Ut possis solidum conectere, navita, nodum,
Haec memorare licet commoda dicta tibi:
Prosiliens serpens ex stagno surgit et exit,
Circuito trunco curva revisit aquam.

Oro vos rem enodetis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » So 20. Jun 2010, 12:59

Salve Conse,
...Prosiliens serpens ex stagno surgit et exit,
Circuito trunco curva revisit aquam.
....
Puto esse nodum "Palstek" solutionem aenigmatis tui. Haec verba monstrant quomodo ille necti possit.

Vale.
:)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 20. Jun 2010, 14:32

Est Medicus noster moderator duxque carinae
Callidus atque sagax: Gratulor ecce viro.

:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » So 20. Jun 2010, 19:37

Ecce novum, amici!

Est planta, quam vos novistis,
et in terra nostra invenitur.
Folia acinique sunt venenis accommodati,
sed eius lignum, ut scripsit Romanus,
nobis demonstrat, si merum bibamus.

Nomen plantae?
Nomen Romani ?
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 21. Jun 2010, 10:30

Paene dixi, mi Medice: Per Bacco! Quid ergo? Plinii Naturali Historia evoluta hunc repperi locum*, quem pertinere puto ad aenigma abs te propositum:
Hedera mira proditur natura ad experienda vina, si vas fiat e ligno eius, vina transfluere ac remanere aquam, si qua fuerit mixta.
:-o
__________
* Plin. nat. 16, 155.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 21. Jun 2010, 11:13

Medicus Conso suo s.d.p.

Bene solutum! :D
Recte invenisti plantam (sive herbam)! Quod ad scriptorem Romanum attinet:
Sunt igitur duo scriptores, qui de ligno hederaceo magico scripserunt: M. Porcius Cato [*] et Plinius maior, quem tu nominasti :-o

[*]
M. PORCI CATONIS CENSORIS DE AGRI CVLTVRA (111):
Si voles scire, in vinum aqua addita sit necne, vasculum facito de materia hederacia. Vinum id, quod putabis aquam habere, eo demittito. Si habebit aquam, vinum effluet, aqua manebit. Nam non continet vinum vas hederaceum.


Optime vale! :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 22. Jun 2010, 10:21

Cato scribit (agr. 111): Si habebit aquam, vinum effluet, aqua manebit. Nam non continet vinum vas hederaceum. Quibus verbis lectis perpensisque dubitatio mihi quaedam inicitur. Tu quid sentis, optime Medice?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste