aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » So 25. Jul 2010, 15:27

Optime, nil te, Conse, fugit. Bene causa soluta.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 26. Jul 2010, 12:15

Ecce aenigma zoologicum!
Habitat in Oceani Germanici aestuariis parvulum animal, quod alteri cunni, alteri bestiolae terrestris simile esse censent.
Oro vos, amici illustrissimi, mihi dicatis non solum eius nomen Theodiscum, sed etiam zoologicum.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 26. Jul 2010, 13:00

SALVE, o Conse!
Te his de animalibus locutum esse censeo, quae Germanice "Seescheiden" appellantur, Latine autem nomine ab hominibus animalium peritis ficto Ascidiae aut Ascidiacea.
In maribus litora Germaniae lauantibus inter alia Clavelina lepadiformis et Styela rustica inueniuntur.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 26. Jul 2010, 13:28

Vehementer doleo, mi Zythophile, quod in errore versaris :sad: ; neque enim video, cuius bestiolae terrestris illud animal aquatile abs te commemoratum simile esse videatur. Sed me clementem scito esse: Appellatione Theodisca nomen illius bestiolae terrenae continetur, nomen autem Latinum sive zoologicum formosa dedit mater Aeneae.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 26. Jul 2010, 15:40

Ignotum est animal, Veneris quod nomine gaudet,
nec mihi bestiola est nota. Sodalis, ades!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Mo 26. Jul 2010, 16:37

Veneroida
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 26. Jul 2010, 17:25

Et tu erras, optime romane. :sad:

Adiuvari ergo vos oportet, amici:

Est vermiculus pellitus sive comatus, cui quadam de causa 8) idem nomen impositum est atque τῇ Ἀφρογενεῖ. Similis videtur esse pusillae bestiolae, quam non insolitam felis praedam constat esse.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 26. Jul 2010, 17:34

Salve conse,
Sum medicus, qui sanat cottidie homines....animalia a sodalibus sanantur: Salvete veterinarii !! :smile: ...,sed censeo me nomen animalis mirifici invenisse: Aphrodite aculeata .....Nostra lingua vermiculus "Seemaus" appellatur.

Vale!
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Gratulor.

Beitragvon consus » Mo 26. Jul 2010, 17:47

Aenigma perfecte solvisti, optime Medice. Gratulor. Ecce illius vermiculi imago subtiliter delineata:
http://chestofbooks.com/animals/zoology/Anatomy/images/Aphrodite-aculeata.jpg
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 26. Jul 2010, 18:00

Heus, quot in Oceanis animalia mira morantur!
Quam felem fugiat mus maris ille citam?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 26. Jul 2010, 19:31

A medico petimus: Noua quaere, sodalis, ut acris
exponenda aciem mens nouitate probet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 27. Jul 2010, 11:22

Ecce novum aenigma ad herbam medicam pertinens:

Est herba in terris, similis rosae: Tune agnosces eam esse genus rosarum? Minime! Praestat odorem mellis et amygdalarum. Si folia sive flosculos conteris, tibi affert in memoriam odoris tabernae medicamentarii.

Quis vestrum nomen herbae Latinum primus inveniet?
:-D
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 27. Jul 2010, 11:53

SALVE, Medice!
Filipendula vulgaris (Germanice: Mädesüß) a te quaeri uidetur. Tali odore, qualem exposuisti, hanc herbam esse constat.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 27. Jul 2010, 12:13

Bene solutum, mi Zythophile! :)
Est etiam genus quoddam Filipendularum nomine Filipendula ulmaria [*], quam non solum ego colligo et diligo, sed etiam aegroti.

[*] www.floralimages.co.uk/images/filipendu ... ia_4e3.jpg
Optime vale!
:)
Zuletzt geändert von Medicus domesticus am Di 27. Jul 2010, 12:46, insgesamt 1-mal geändert.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 27. Jul 2010, 12:22

Ecce aenigma ad geographiam pertinens:
Huic semper ferrum promiserat infore monti
daemon. Cuius habet munera collis adhuc.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste

cron