aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 27. Jul 2010, 12:38

Nonne est, mi Zythophile, collis, qui Theodisce Erzberg appellatur? Situs est in Alpibus Ferrariis, quas in Stiria sitas esse novimus (Theodisce: Eisenerzer Alpen).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 27. Jul 2010, 12:57

Addendum.
Daemon ille, qui et Aquarius appellabatur, nisi vehementer fallor, hoc fertur dixisse: „Aurum annorum promitto decem, argentum autem centum, at ferrum in omne tempus“.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 27. Jul 2010, 13:04

Cedit, Conse, tibi Pylius, superatur Vlixes,
ut nihil in toto te fugere orbe putem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 27. Jul 2010, 13:16

Obiter dictum:
Nonne nosti, optime Zythophile, res Austriacas privatis de causis mihi esse cordi? :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 27. Jul 2010, 13:26

Addendum:
Aes licet insit adhuc saxis, iam promere nolunt
quodque liquefaciant, ferrum alicunde ferunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 27. Jul 2010, 14:38

Ecce aenigma historicum, amici spectatissimi!

Est locus in terris, ubi collem conspicis altum,
Ornat quem validus magnanimusque leo.
Mortales statuam grati posuere leonis:
Ungula dextra globo nititur atque cubat.
Victores homines tumulum fecere superbum,
Excideret ne animis pugna cruenta suis.


Quod monumentum?
Quae pugna?
Quando commissa est?

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Di 27. Jul 2010, 15:59

Hic, ubi uictus erat Corsorum filius armis,
stant in colle nouo maxima signa ferae.
Francorum spoliis fecerunt membra leonis,
Belgica qui cunctos despicit arua monens.

Te, Conse, existimo illum leonem aenum quaesiuisse, qui pugna ibi anno MDCCCXV facta ad municipium, cui nomen est Waterloo (foramen aquae?) positus est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Gratulor.

Beitragvon consus » Di 27. Jul 2010, 23:39

„Aut noctem aut Blucherum!“ dixit dux Anglius audax,
Praesidium sperans hoc fore forte sibi.
Mox duce magnanimi Bluchero venere Borussi
Francorumque truces perdomuere manus.
Quo viso vocem fudit Cambronnius acrem:
“Merda! Nihil dicam nunc nisi: Merda madens!”

Optime solutum, Zythophile! Gratulor. Quid plura?
:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mi 28. Jul 2010, 00:47

Alterum leonem quaerimus:
Dic mihi, ubi liceat dormire uidere leonem,
quique locus teneat saxea membra ferae.
Hoc illata loco clades est prima tyranno:
Danubio uictum crede fluente ducem!

Qui duces?
Quae pugna?
Quando?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 28. Jul 2010, 08:04

Nonne, mi Zythophile, ante oculos tibi obversatur dormiens ille leo, quem conspici licet in vico Aspern haud procul a Vindobona sito? Pugna ibi commissa est XII et XI Kal. Iun. MDCCCIX. Francogallorum dux: Napoleo, Austriacorum sociorumque dux: Carolus archidux. Vide http://austria-lexikon.at/attach/Wissenssammlungen/Denkmale/L%C3%B6we_von_Aspern/Loewe_von_Aspern_kl.jpg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mi 28. Jul 2010, 08:38

Nunc est Vindobonae statua illa leonis, ad urbem
quae fuit, atque aucta ciuis in urbe leo.
Vera quidem de dicto uerba fuere leone
resque bene exposita est. Gratulor – euge! – tibi!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Addendum: Waterloo

Beitragvon consus » Mi 28. Jul 2010, 10:35

Zythophilus hat geschrieben:... ad municipium, cui nomen est Waterloo (foramen aquae?) ...
Salve, Zythophile! Quod sciam, illa syllaba -loo non foramen (id est Loch) significatur, sed lucus, cui vocabulo Latino propinquum est Theodiscum antiquum lōh, id est nemus (exstat et in Batavorum lingua: -loo et in lingua Anglorum antiqua: leah). Cf. Lucus Augusti = Luc-en-Diois; Gütersloh = Guntari (?) lucus; (Duisburg-)Marxloh = Marci (?) Lucus; Waterloo ~ Lucus Aquosus; Eastleigh.
Zuletzt geändert von consus am Mi 28. Jul 2010, 20:35, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mi 28. Jul 2010, 10:51

Ecce. Hac re a te optime ostenta, mi Conse, prudentior factus sum. Gratias.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17073
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Do 29. Jul 2010, 13:38

Amicis suis sal. Ecce aenigma geographicum sive historicum:
Duo sunt oppida antiqua, quorum nomina Latina ex septem litteris composita inter se quarta sola differunt littera. Alterum in Asia situm est, in Europa alterum.
Quae oppida?
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 30. Jul 2010, 12:17

Iam mea verba puto nimiis contecta tenebris:
Haec ego nunc mitto commodiora nova:

Alterum in Asia situm est, in Pannonia alterum.
:wink:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste

cron