LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Bader" Latine dicitur?

Beitragvon MusaClaudicans » Do 20. Feb 2014, 17:33

Quid de medicis peragrantibsvel pervagantibus sentis?

In lexico Georgesiano inscriptum est, ut Bader esset Barbier, qui Latine tonsor appellatur.
http://www.zeno.org/Georges-1910/A/Bader?hl=bader
Omnia possideat, non possidet aera Minos. (Ov. Met. 8,187)
MusaClaudicans
Quaestor
 
Beiträge: 54
Registriert: So 3. Mär 2013, 12:05

Re: Quomodo "Bader" Latine dicitur?

Beitragvon Laptop » Do 20. Feb 2014, 19:48

non recte. nomine "Barbier" (lat. tonsor) appellabatur homo, qui crines tonsit. "Bader" (lat. balneator "Bademeister") autem olim, qui rerum balnearum curam suscipit, atque, in medio aevi, qui corpora infirma vel aegrota pauperum tractat (~chirurgus, "Schröpfarzt").
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5738
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Quomodo "Demenz" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 24. Feb 2014, 09:33

Salvete, coryphaei!

Propono: [morbum oblivionis]

Bene valete, respondete nec morbo oblivionis affecti obliti sitis rupem illam *asteroidem sive *planetoidem octo milibus octoginta duobus diebus post de caelo in hunc mundum delapsuram omnesque, qui, quot dierum iter ab hoc mundo abesset, Hungarice non numerarint, opressuram esse! :hammer:

Thomas vester
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mo 24. Feb 2014, 13:05, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "plug-in" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 24. Feb 2014, 10:14

Ego ipse propono: [programma impositum]
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Demens" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Laptop » Mo 24. Feb 2014, 10:15

Appellatio “morbum oblivionis” et intellegatur pro Gedächtnisstörung. Quomodo voces ambas segregas?
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5738
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: Quomodo "Flash Player" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 24. Feb 2014, 10:15

Ego ipse propono: *fulgurtrum.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Bader" Latine dicitur?

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 24. Feb 2014, 10:16

Laptop hat geschrieben:non recte. nomine "Barbier" (lat. tonsor) appellabatur homo, qui crines tonsit. "Bader" (lat. balneator "Bademeister") autem olim, qui rerum balnearum curam suscipit, atque, in medio aevi, qui corpora infirma vel aegrota pauperum tractat (~chirurgus, "Schröpfarzt").


Apud Graecos: iatraliptes.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Demenz" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Mo 24. Feb 2014, 10:38

Equidem, optime Vulpi, adhibendum puto esse vocabulum defectionis (cf. Cic. Cato 29): defectio memoriae.
Zuletzt geändert von consus am Mo 24. Feb 2014, 17:33, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo "Flash Player" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Laptop » Mo 24. Feb 2014, 11:09

censeo nomina, quae mercatores mercibus suis imponunt (Markennamen), in linguam alteram transferenda non esse.
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5738
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: Quomodo "Flash Player" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Mo 24. Feb 2014, 12:18

ThomasVulpius scripsit / hat geschrieben:...Quomodo "Flash Player" Latine dicatur, resciscere velim...
O di immortales! Vae homini mihi prisci moris! Prorsus nescio quaenam res his verbis barbaris significetur. Quid ergo mirum, si illa priusquam in linguam convertantur Quiritum Theodisce reddenda censeo esse?
:grins:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo "Demens" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 24. Feb 2014, 13:04

consus hat geschrieben:Equidem, optime Vulpi, adhibendum puto esse vocabulum defectionis (cf. Cic. Cato 29): defectio memoriae.

Optimam elocutionem proposuisti. Nec sunt ulli bonarum artium magistri, qui in scribendo loquendoque M. Ciceronis genus dicendi imitari conantur, non beati putandi.
---------
Nonne scribi oportet "Demenz"? idque hac de causa: "die Demenz" < dementia; sed "dement" < demens.


Recte mones! In Germanice scribendo, cum Romanus sim, saepius erro. :oops:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Demenz" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 24. Feb 2014, 20:46

Recte dixisti, Conse. Nos medici dicimus "Demenz".
Decimus Iunius Iuvenalis scripsit haec, quae vobis legenda est:
(Iuv.X, 232ff.)........................sed omni
membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici
cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos
quos genuit, quos eduxit. ...

;-)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Quomodo "Demenz" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Di 25. Feb 2014, 12:56

Quod ad vocabulum dementiae pertinet, doctissime Medice, etiam Cels. 3, 18 inspexi. Nescio an errem, sed Celsi verbis lectis aliam vim puto apud veteres subiectam esse voci dementiae atque apud medicos nostrae aetatis. Qua de causa Vulpio scripsi aptam mihi videri vocem defectionis memoriae. Nonne illum hominem, qui nostra lingua “dement“ appellatur, vires animi sensim vel gradatim deficiunt?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo "Demenz" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Di 25. Feb 2014, 14:58

Ita est, Conse. Hoc, quod scripsisti, mihi notum est, sed aliquid addam : Exemplum Iuvenalis demonstrat fere morbum, qui hodie "Alzheimer-Demenz" appellatur. Morbus, qui "Demenz" nominatur, multis signis exprimitur: Non solum defectione memoriae ("kognitive Störung"), sed etiam multis aegrotis hoc morbo affectis quasi sunt multa signa morbi, quem Romani dementiam vocabant.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Quomodo "Zombietrain" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Laptop » So 16. Mär 2014, 04:11

“Zombie” Latinè redderem per vocem “mortuus ambulans” (cf. walking dead, wandelnde Tote)
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5738
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 14 Gäste