LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "halterlose Nylonstrümpfe" Latine dicatur

Beitragvon medicus » So 21. Sep 2014, 16:37

ad periscelides:
http://www.google.de/imgres?imgurl=http ... CGQQrQMwFA
Georges dicit eae periscelides supra genu feminarum fuisse. In pictura supra pedes sunt :nixweiss:
Ad tibialia fixanda idonea non fuisse videntur.
http://www.zeno.org/Georges-1913/A/peri ... periscelis
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo "halterlose Nylonstrümpfe" Latine dicatur

Beitragvon RM » So 21. Sep 2014, 17:10

Et Klotz idem dicit atque Georges, i. e. "Strumpfband". In pictura quidem Pompeiana nomen eorum ornamentorum scriptum non est, ergo cuidam opinioni locus datur.
Est autem locus apud Petronium: Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae. Tunc sudario manus tergens, quod in collo habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor, osculataque plaudentem 'est te' inquit 'videre?' Eo deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis detraheret lacertis Scintillaeque miranti ostenderet. Ultimo etiam periscelides resolvit et reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat. notavit haec Trimalchio iussitque afferri omnia et 'videtis' inquit 'mulieris compedes: sic nos barcalae despoliamur.
Tibialia autem non habuit, ut videtur.

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "halterlose Nylonstrümpfe" Latine dicatur

Beitragvon medicus » So 21. Sep 2014, 17:42

@RM: Cum tu peritus harum rerum esse videaris, haec questio liceat:" Erant iam tibialia illis temporibus"? :nixweiss:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo "halterlose Nylonstrümpfe" Latine dicatur

Beitragvon RM » So 21. Sep 2014, 17:51

Hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace laneo et feminalibus et tibialibus muniebatur, aestate apertis cubiculi foribus ac saepe in peristylo saliente aqua atque etiam ventilante aliquo cubabat.
(Suetonius, VC, Aug. 82, 1)

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "halterlose Nylonstrümpfe" Latine dicatur

Beitragvon medicus » So 21. Sep 2014, 18:33

Gratias ago, nunc vestimentorum illorum temporum peritus sum: :hail:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quomodo "halterlose Nylonstrümpfe" Latine dicatur

Beitragvon Zythophilus » So 21. Sep 2014, 21:38

Per se leuia tibialia haerent
crure in femineo, decora dona.
Gaudet Vulpius haec uidens metrisque
narrat Zythophilus poeta causam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "eine Macke/Spleen haben" Latine dicatur

Beitragvon ille ego qui » So 21. Sep 2014, 21:56

leviter / quodammodo insanire

;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "eine Macke/Spleen haben" Latine dicatur

Beitragvon ille ego qui » So 21. Sep 2014, 22:00

RM hat geschrieben:"Spleen" in Lexico Auxiliari inest diciturque ibi "ineptae deliciae" sive "ineptiae", verbo fortasse "ineptiandi" uti licebit.

8) RM


nonne "ineptiendi" secundae coniugationis verbum est? :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "eine Macke/Spleen haben" Latine dicatur

Beitragvon Zythophilus » So 21. Sep 2014, 22:05

Suadeo, ut sanum non esse dicamus. cf. Catulli c. 41,7
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "eine Macke/Spleen haben" Latine dicatur

Beitragvon Zythophilus » So 21. Sep 2014, 22:13

Etiam de "more miro" loquamur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "eine Macke/Spleen haben" Latine dicatur

Beitragvon ille ego qui » So 21. Sep 2014, 22:50

nonne is, qui sanus non est, per definitionem insanit?

ille ego qui hat geschrieben:leviter / quodammodo insanire

;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "halterlose Nylonstrümpfe" Latine dicatur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 22. Sep 2014, 08:10

Gratias Roberto, qui tam aptum locum laudavit, agamus!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "halterlose Nylonstrümpfe" Latine dicatur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 22. Sep 2014, 08:20

Zythophilus hat geschrieben:Per se leuia tibialia haerent
crure in femineo, decora dona.
Gaudet Vulpius haec uidens metrisque
narrat Zythophilus poeta causam.


Vulpius non solum Zythophili, poëtae laureati, artem admiratur verum etiam novis verbis, quae hīc proposita sunt, ad res carcerarias describendas utitur. Nam Vulpius, quippe qui poetula ("ein ziemlich armseliges Dichterlein", cf. MBS § 4,1d) sit, versūs pangere maximam partem nescit et duos fere annos impendit, ut carmen dominatricis suae conficeret.

Hæc domina est nōbīs, hæc est rēgīna dolōris.
Mē premit īra deæ sævæ et pārēre recūsō
imperiō nigræ fugientem mente rebellī.1
Nec fīnīre licet tantōs mihi morte dolōrēs;
sed nocet esse deam, præclūsaque jānua lētī 5
æternum nostrōs lūctūs extendit in ævum.
Nunc iacet in lectō limbumque petit moribunda.
Nec fātum ēvītāre potest atque hæret in umbrā,
ex quā nōn fugiet nisi mē auxiliante – recūsō!
Hæc pœna est furibundæ animæ rapidīque furōris. 10
Illa aderit nostrīs domibus – sed mortua lārva!
Ac rēs prōcumbent aliīsque locīs remanēbunt.
Pēgmata claudentur – nūllō tangente! –, dehīscent.
Aura tremit, videō fōrmam speciemque venustae.
Verba refert nostrās bene pervenientia ad aurēs. 15
In terrīs longævus erō, tum mortuus ūnā
vīvam cum dominā atque habitāns in sēde beātā
vītam aliam vīvam, diuturnus amābor ab illā.

1) Īra deæ sævæ mē fugientem mente rebellī premit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "eine Macke/Spleen haben" Latine dicatur

Beitragvon RM » Mo 22. Sep 2014, 19:24

ille ego qui hat geschrieben:
RM hat geschrieben:"Spleen" in Lexico Auxiliari inest diciturque ibi "ineptae deliciae" sive "ineptiae", verbo fortasse "ineptiandi" uti licebit.

8) RM


nonne "ineptiendi" secundae coniugationis verbum est? :-)

Forsitan propter analogiam effugerit "a" littera: "ineptae - ineptiae - ineptiandi" :shock:

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Quomodo "corpsepainting" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 26. Sep 2014, 06:13

Salvete, coryphaei!

Musici metalli atri ora ita expingere solent, ut cadavaris instar esse videantur:

http://en.wikipedia.org/wiki/Corpse_paint

Quomodo haec oris expingendi ars et breviter et apte Latine dicatur, resciscere velim.

Bene valete et respondete!

Thomas vester
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 15 Gäste