Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Mo 25. Sep 2023, 09:22

Guilhelmus Cuthbert Faulkner scriptor Americanus nascitur
in oppido New Albany in terra foederali Mississippi sito.

Decessit prid. Non. Iun. anno MCMLXII Byhaliae praemio litterarum Nobeliano anno MCML accepto.
Inspiratus erat ab auctoribus Marcello Proust, Iacobus Joyce auctriceque Virginia Woolf.

Imprimis versatus est in interitu spirituali et culturali suae patriae meridianae et auctoritate crescenti
hominum novorum et omnibus scrupulis vacuorum bello civili finito describendis.


Intelligentia est facultas ea acceptandi, quibus circumdati sumus,

Qui veritatem quaerit, in periculo est, ne interdum inveniat illam.

Cui mores non sunt mali, eum et persona propria carere verisimile est.

Res, quae vere sint magni momenti, emi non licet.

Genus humanum liber est, qui iterum atque iterum imprimatur,
sine spe, ut quam saepissime vendatur.

Quod appellamus fatum caecum, revera in
mala videndi vi humana posita est.

Hominibus malis confidamus licet. Qui saltem mores non mutant suos.

Sunt, qui non prius animo capiantur forti, quam sibi fugere non iam liceat.

Si mihi optare licet aut nihilum aut dolorem, dolorem opto.

Sententiam ita scribe primam, ut lector cupiditate et secundam legendi capiatur.


https://de.wikipedia.org/wiki/William_Faulkner
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 25. Sep 2023, 20:52

Gadibus expeditio est Liguri altera coepta Columbo
cumque decem et septem nauibus ire parat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17289
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 26. Sep 2023, 01:14

verbum expedîtiônis naturae hexametri omnimodis repugnare mihi videtur :D :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7005
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc CXXXV annos

Beitragvon marcus03 » Di 26. Sep 2023, 11:39

Thomas Stearns Eliot lyricus, dramaticus criticusque Americanus nascitur in urbe Sancti Ludovici
in terra foederali Missouri sita.
Obiit prid. Non. Ian. anno MCMLXV Londini praemio litterarum Nobeliano anno MCMXLVIII accepto.

Litteris et philosophiae studuit Harvardi et Lutetiae. Ab anno MCMXXVII civis erat Britanniae,
quam in terram se contulerat primo bello mundano ineunte.

Innotuit ubique terrarum dramate, quod inscribitur NEX IN AEDE CATHEDRALI FACTA.
Qui postremo favit humanismo Christiano ad problema existentiae humanae solvendum.

Mundus hunc capiet finem: Non finem fragore, sed vagitu plenum.


Quod nominamus initium saepe finis est. Aliquid finire est aliquid incipere.
Ex fine novum aggredimur.

Qui longius procedere audet, ei occasio contingat investigandi, quatenus procedere liceat.

Munus poetae grave unicum est quam minima scribere.

Apparet nos nemini quendam animi impetum facilius explicare posse, qui
numquam expertus sit quam caeco lucem explicare possimus.

Utilia agere, animose loqui, se in pulchra mergere hoc sat est vitae humanae.

Paenitentia ex veritate cognita oritur.

Vir obliviscendo vivunt, recordando feminae.

Mali alterum dimidium, quo in mundo fit, in culpa hominum est, qui graves videri velint.

Qui praeterita fugit, ex certamine discedit victus.

Non solum amari , sed et audire me amari cupio.
Tacendi imperium in vita post mortem agenda sat erit magnum.

Numquam serius est, ut ii fiamus, qui fieri possemus.

Cui rei vivimus nisi ei, qua vitam inter nos reddamus simpliciorem.

Cum mors veniet, nos indulgentiae non paenitebit, sed duritiae nostrae.

Sentio nos, dum vivamus, cupidine moveri non desituros.

Sunt res certae, quas bonas et pulchras esse sentiamus quasque sectari cogamur.
Nemo est, qui se erga feminam arrogantiorem, aggrendiendi cupidiorem aut maiore contemptu usum
praebeat viro, qui virilitati timeat suae.



.
https://de.wikipedia.org/wiki/T._S._Eliot
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXCIV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 27. Sep 2023, 05:42

Vindobonam ueniunt Turcae expugnare uolentes,
sed nequeunt armis moenia firma capi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17289
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 27. Sep 2023, 16:01

Ioannes Franciscus Champollion, vir doctus et linguarum interpretandarum
antiquarum peritus Francogallus pronuntiat se scripturam Aegyptam antiquam perspexisse
et intellegere posse quodam saxo, quod SAXUM ROSETTANIANUM appellatur, inquisito.

Qui decessit a.d. IV Non. Mart. anno MDCCCXXXIII annos XLI natus Lutetiae aopoplexia peremptus.
Natus est a.d. X Kal. Ian. anno MDCCXC in oppido Figeac in Occidania sito.
Ab eo nomen ducunt quaedam navis vectores portans, crater in luna situs, asteriodes numero MMMCDXIV.

Illud saxum in Museo Britanno spectari licet, quo loco ex anno MDCCCII situm est.
Quod ipse anno MCMLXXIX spectavi mense Aprili, quo tempore illa Domina Margareta Thatcher
id studuit, ut ministrorum praeses crearetur, quod sibi brevi post contigit imperatura annos XI.
Quae ante annos X obiit morbo dementiae diu vexata..
Sunt, qui dicant eam duriorem fuisse illo saxo in re publica gubernanda et perpetrando,
quod sibi videretur agendum.

Animi ardor vita est vera!

https://de.wikipedia.org/wiki/Stein_von_Rosette
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 28. Sep 2023, 08:09

Brigitta Anna-Maria Bardot scaenaria et cantrix Francogalla, quae breviter BB appellari
solet,nascitur Lutetiae.
Innotuit pelliculis ut VIVA MARIA, ... ET SEMPER ALLICIT FEMINA, HELENA VENUSTA, VERITAS,

Postquam ante annos L in pelliculis apparere desiit, se curae animalium salutis dare coepit,
imprimis canes maxime amans.

Iuventutem meam et venustatem viris dedi dono. Nunc meam sapientiam peritiamque
dedico bestiis.

Tempore procedente nos omnium paenitet peccatorum, et nonnullorum, quae non commisimus.

De vita multum didici, sed res pretiossima erat haec: Vita progredi non desinit.

Si puellae exspectare vellent, dum viri iuvenes consilium caperent, genus humanum mox
interiret.

Maritos meos muto, non muto meos amicos.

Maritum esse perfectum rumorem duco adhuc non confirmatum.

Venatores sunt viri, quibus dissuaderi non liceat capreolo nihil maiori voluptati esse
quam glande feriri.

Rugae meae mihi sunt decori. Quae sunt vita meo ori impressa.


Mea amandi facultas infinita est. Mihi summae esset felicitati illa nox,
quae numquam capiat finem illustrata sole clarissime lucente.

Annos XXX nati aetate sumus ipsa, qua sciamus, quid agamus. Sed ea adhuc non sumus aetate,
qua hoc tamen agamus.

Dormiens sola esse malo.

Hoc mihi iniucundum est in computatris: Negare aut confirmare tantum possunt,
sed numquam dicere possunt: FORTASSE


https://de.wikipedia.org/wiki/Brigitte_Bardot
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXX annos

Beitragvon Zythophilus » Do 28. Sep 2023, 16:02

Caesus in Aegypto est Gnaeus Pompeius Achillae;
insidiis fugiens Caesaris arma perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17289
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDXX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 29. Sep 2023, 07:08

Deleri ingentem Salamis uidet insula classem,
quae petiit Graecas Xerxe iubente rates.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17289
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXXI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 29. Sep 2023, 12:03

Freitag: 29. 9.
Aemilius Edvardus Carolus Antonius Zola scriptor fabularum romanensium magnus,pictor, diurnarius Francogallus obit Lutetiae, qua in urbe idem natus est a.d. IV Non. Apr. anno MDCCCXL.
Qui auctor putatur naturalismi Europaei.
Innotuit illo "J'accuse" in quodam praefecto militari defendendo,
qui false condemnatus erat patriae parricida.

Risus vis est, cui hominibus maximis cedendum sit.

Veritas profecta est nec ulla re sisti potest.

Mater femina est,cuius amor caelo benedictus est.

Femina imperat precibus, iubendo vir.
Illa, cum vult, hic, cum potest

Nobis est cognoscendum vitae praemium unicum in eo positum esse,
ut animo forti vivatur et pensum expletum sit,quod cuique proponitur illa.

Non ignorantes Deum nil mali facere posse,
facile inferimus, unde oriunda sit femina.

Libris nobis opus est, plus atque plus librorum.
Libro nec gladio genus humanum superabit mendacium et iniuriam
et sibi pariet pacem fraternam perpetuam.

Homo hominem erudiat oportet,
eum tractando hominem.



https://de.wikipedia.org/wiki/%C3%89mile_Zola
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 30. Sep 2023, 06:23

Doctor ad alta uolat moriens Hieronymus astra,
qua Mariam Christum progenuisse ferunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17289
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 30. Sep 2023, 13:41

Udo Iuergens cantor, componista, clavicen Austriacus nascitur Clagenfurti Udo Iuergens Bockelmann.
Obiit a.d. XII Kal. Ian. anno MMXIV in Helvetia.

Cecinit Theodisce, Anglice, Francogalle, Italiane. Ab anno MMVII ei erat et civitas Helvetica.
Vendidit plus quam decies quinquies decies centena milia phonodiscorum aut alia sonifera.

Anno MCMLXVI victor discessit ex cantorum cantricumque certamine Europaeo, in quo
canticulum MERCI, CHERIE recitaverat.

Artem fidem corporis servandi adhibere numquam didici.

Nonnullas feminas fortasse reddidi beatas, cum eas non duxi uxores.

Homines, qui semper et ubique ratione utuntur, cum sensibus vivere dedicerunt.

Vir non iam iuvenis, qui amore capitur femina iuveni, vires expedit omnino novas.
Et femina iuveni aetate, quae cum viro vivit aetate progressa, hoc ex coniugio
multum capit fructus et ad pecuniam et ad mentem pertinentis.

Qui vivit singularis homo est, qui respicere didicit ea, quae alii experti sunt.

Etsi femina vestimenta ostentans ut Claudia Schiffer magna sit, tamen puella est parva,
cum Barbrae Streisandae coram publico apparent


https://www.youtube.com/watch?v=r7gPRSdv_as

https://de.wikipedia.org/wiki/Udo_J%C3%BCrgens
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCCCLIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 1. Okt 2023, 10:32

Cedis Alexandro Macedoni, Daree, petenti,
felicique duci rex superate, fugis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17289
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCXXXIX annos

Beitragvon marcus03 » So 1. Okt 2023, 12:02

Petrus/Pierre Corneille auctor et dramaticus Francogallus obit Lutetiae annos LXXXII natus.
In lucem editus est prid. Non Iun. anno MDCVI in oppido ROUEN in Francogallia boreali sito
Qui cum illo Moliere illoque Ioanne Racine gravissimus erat theatri auctor aetatis classicae in
Francogallia ineuntis.
In operibus versatus est et in antiquitatis fabulis.



Tempus potens artifex, qui
multa disturbata novo afficit ordine.

Non refert, quid dono demus.
Plus refert, quomodo demus.

Amor tyrannus est, qui nulli parcit.

Officia exple tua. Quod restat, permitte deis!

Amor parit aequalitatem, sed non quaerit eam.



https://de.wikipedia.org/wiki/Pierre_Corneille
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXIX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 2. Okt 2023, 11:43

Henricus Graham Greene scriptor et diurnarius Britannus nascitur in oppido Berkhamsted.
Obiit a.d. VI Non. Oct. anno MCMXCI in Helvetia.
In cuius fabulis imprimis agitur de culpa, fide, proditione. Ad hoc colonialismum valde vituperavit.
Multa ex eius operibus in pelliculas conversa sunt, inter quas sunt illa, quae inscribuntur VIR TERTIVS,
OMNIVM RERVM COR, PARS HVMANA, VIR NOSTER HAVANNAE SITVS.

Homo creatura, cui fatum est in calamitatibus vivendi.

Genus humanum amare non licet, licet homines tantum amare singulos.
.
Innocentes vituperare non licet, qui semper culpa careant. Quos coercere tantum licet et excidere.
Innocentia genus est insaniae.

Nova semper cum dolore nascuntur.

Plurimi homines libentissime confitentur aliorum peccata.

Recusarem in deum credere,quem intellegere possem.

Mirum est homines de rebus gravissimis tam paulum deliberare.

Delphinus octo fere centesimis sui utitur cerebri, sex centesimas homo.
Imaginari non possum, quid assequerentur, si saltem uterentur sex et dimida centesima.

Vitia voluptates sunt, quibus frui non audeamus.

Dum nos in tuto esse non sentimus, vivi sumus.

Deum qui quaerit, iam invenit eum.


https://de.wikipedia.org/wiki/Graham_Greene
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 27 Gäste