Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Fr 13. Okt 2023, 23:32

Zythophilus hat geschrieben:Caesar et rexit hoc

nonne Caesar et hoc rexit? ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CMLVII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 14. Okt 2023, 07:15

Nordmannis superat iunctis exercitus Anglos
et pugna rabida uictus Haroldus obit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXVII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 14. Okt 2023, 19:43

Hannah Arendt cogitatrix et scriptrix Iudaico-Theodisca nascitur Hannoverae.
Obiit a.d. prid. Non. Dec. anno MCMLXXV Neoeboraci.
Quae olim dissertationem composuit apud Carolum Jaspers,
quae inscribitur AMORIS NOTIO AB AUGUSTINO ADHIBITA.
Quam amatam illius Martini Heidegger clandestinam fuisse constat


Non sunt cogitationes periculosae. Cogitatio ipsa periculosa.


Sapientia est aetatis progressae virtus, quae nullis contingit nisi iis, qui iuvenes nec sapientes
nec moderati fuerunt.


Cogitatio omnis est meditatio, meditatio de re iam facta.


Qui non cogitant, instar noctabulorum sunt.


Timor nobis opus est, ut supersimus.


Non est ius oboedientiae.


Amor magnus non disturbatur iis, quibus amatus circumdatus est.


Philosophus, qui rem publicam capessere vult, philosophus non iam est, est vir civilis.
Non solum veritatem iam cupit, sed potestatem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXLI annos

Beitragvon Zythophilus » So 15. Okt 2023, 07:59

Temporis in toto mundo nouus incipit ordo,
postquam papa decem sustulit ipse dies.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXXII annos

Beitragvon Zythophilus » So 15. Okt 2023, 08:21

Vergilium genuit Romanum Mantua uatem,
carmine qui Latium iussit adire uiros.

https://divinacommedia.weebly.com/uploa ... 467017.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLVI annos

Beitragvon marcus03 » So 15. Okt 2023, 10:42

Fredericus Guilhelmus Nietzsche philologus philosophusque in lucem editur
in oppido Roecken in Saxoniae-Anhaltinae arcium regione.
Quem olim philologiam Baseliae docuisse constat professorem extraordinarium annos X.
Obiit a.d. VIII Kal. Sept. anno saeculi centisimi vicesimi ineuntis.

Quod amore fit, semper fit ultra bonum et malum.


Alter proximum adit, cum se quaerat ipsum, alter, cum se amittere velit.


Libidinem reddere spiritualem appellatur amor.


Ex nulla re nascitur quod imo in animo cognoscimus nisi ex amore.


Libido saepe amoris auctum antecedit, ut radix manet infirma et facilis est eradicatu.


Amor animi status est, in quo homo res maxime tales aspicit, quales non sunt.


Semper quaedam insania amori inest. Sed semper et quaedam ratio inest insaniae.


https://de.wikipedia.org/wiki/Friedrich_Nietzsche
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMXCII annos

Beitragvon marcus03 » So 15. Okt 2023, 10:58

Vergilius poeta in lucem editur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXIX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 16. Okt 2023, 12:05

Oscarus Fingal O’Flahertie Wills Wilde scriptor Hibernicus nascitur Eblanae.
Obiit prid. Kal. Dec. anno MCM Lutetiae.
Innotuit auctor fabularum Romanensium, lyricus, dramaticus, criticus.
Schola et studiis finitis vixit Oxoniae et Londinii.
Annis duobus in carcere peractis, valetudine perdita, re familiari amissa Lutetiae vitam egit miseram
ad paupertatem redactus.
Annos XLVI tantum natus praemature periit morbo cerebrali peremptus.

Amoris mysterium maius mysterio mortis.

Possessione non solum officia efficiuntur, tanta oriuntur, ut eorum multitudo cruciatui sit.

Beatus se et iis, quibus circumdatus est, contentus est.


Initio femina viri resistit impetui, postremo eum prohibet, ne se recipiat.

Mundi mysterium verum in rebus visibilibus positumst nec invisibilibus.

Omnia, quae novi, sunt haec: vita sine multo benignitatis intelligi non potest nec vivere possumus
multo carentes benignitatis.

Hoc est vitae mysterium: Animus sensibus sanatur, sensus animo.

His diebus plurimi vitam ducunt rem negotiandi. Negotium non est, immo res est sacra.
Quae amore gubernatur stella eius.

Vitae gaudio, pulchritudini,varietati interesse oportet.

Temptationibus indulgere vitae est mysterium.

Eruditio digna est admiratione, sed iterum atque iterum reminisci oportet
ea, quae digna sint scitu, doceri non posse.

Quod tibi bene cessit, id ipsum amicis displicet optimis.

Se ipsum amare initiumst amoris romantici, qui non desinet vitam per omnem
.
Viri perspiciantur licet, adorentur feminae tantum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XLVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Okt 2023, 19:38

Ioannes Paulus fit papa secundus in urbe
et totus Mariam uult pius ille sequi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CV annos

Beitragvon marcus03 » Di 17. Okt 2023, 19:44

Rita Hayworth scaenaria Americana nascitur Margarita Carmen Cansino Neoeboraci.
Obiit ibidem prid. Id. Mai. anno MCMLXXXVII.
Innotuit pellicula, quae GILDA inscribitur, prolata anno MCMXLVI.
Apparuit in pelliculis LX et cognomine Amoris Deae affectast.
In tabella actricum pellicularum gravissimarum locum XIX obtinet (anno MIM).

Vir quisque, quem noveram, Gildae amore captus est, sed iuxta me est expergefactus.

Amans vivis, magni es momenti.

Nihil aliud cupivi nisi quod quisque desiderat: amari quidem

Puto omnibus feminis quandam esse elegantiam, quae evanescit vestimentis depositis.

Nos omnes ad fatum sumus alligati nec via est, ut absolvamur illo.

Non habui omnia in vita, habui nimium.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXXIV annos

Beitragvon Tiberis » Di 17. Okt 2023, 23:20

FRIDERICVS CHOPIN MVSICVS INGENIOSVS E VITA SVA EXIIT
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc XCII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 18. Okt 2023, 08:36

Thomas Alva Edison repertor, conductor, machinator Americanus obit in oppido West Orange.
Natus est a.d. III Id. Feb. anno MDCCCXLVII Milani, quod oppidum in civitate OHIO situmst.

Anno MDCCCLXXVII phonographum repperit.
Quem de electricitate utenda et propaganda optime meruisse constat.
Cognomine MAGICI EX illo "MENLO PARK" ORIUNDI appellatus est.

Si via est aliquid reddendi melius, fac quaeras eam!


Peritia est summa errorum omnium.


Nullum est adiumentum, quo homo non utatur, ne cogitare cogatur.


Societatis eruditae munus est gravissimum hominem docere cogitare.


Homo summi ingenii quidem saepe homo ingeniosus tantum est,
cui multum fuit temporis ad pensa domestica absolvenda.

https://de.wikipedia.org/wiki/Thomas_Alva_Edison
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 19. Okt 2023, 12:18

Secundum bellum Punicum finem capit Hannibale a Romanis
Publio Cornelio Scipione duce ad Zamam victo.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCCXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 19. Okt 2023, 21:43

Scipiades Poenos uincit Cornelius armis.
Hannibal ex patria dux regione fugit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDLXXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 19. Okt 2023, 21:55

Moenia Vandalicis cedunt Karthaginis armis
atque hic inde diu barbara turba manet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste