Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc DCLXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 20. Okt 2023, 03:17

Papa flagellantes uetat ire per oppida Clemens,
quorum dilacerant dura flagella cutes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCLXXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 20. Okt 2023, 13:56

Maria Theresia Austriaca coronatur archiductrix Austriae et regina Hungariae Bohemiaeque.

Quo plus libertatis marito concesseris tuo, quo plus eo modo animum et fiduciam tuam revelaveris,
eo amabilior ei videberis et quo magis tibi erit deditus.


Ordo vitae est anima. Quo sublato nihil superest grati, ne iucundi quidem invenitur.
Nulla re fruimur, premimur rebus in omnibus . Ordo est omnia. Negotiorum est anima.


Nihil molestum est, si vere amamus et muneribus fungimur nostris.
Nulla est via alia, ut fiamus beati et contenti.


Consiliarios eligere regenti summae esse curae oportet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 21. Okt 2023, 04:42

Nocte nigra Cicero Catilinae consilia audit,
et iuuenem impurum ui retinere parat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 21. Okt 2023, 13:02

Françiscus Truffaut scaenarum dispositor, pellicularum et criticus et confector,
actor Francogallus obit in oppido Neuilly-sur-Seine ad Lutetiam sito,
qua in urbe natus est a.d.VII Id. Feb. anno MCMXXXI.
Pellicullarum genus conditor est, quod VNDA NOVA appellatur.

Hilaritas in mente positast, cui cor adicitur, quae res orta dividitur cognitione sui.

Theatrum cinemeticum est facere, ut feminae pulchrae agant res pulchras.

Neminem consequi potes, si sequeris vestigia illius.


https://de.wikipedia.org/wiki/Fran%C3%A7ois_Truffaut
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXVII annos

Beitragvon marcus03 » So 22. Okt 2023, 10:42

Paulus Cézanne pictor Francogallus de vita decedit in urbe Aix-en-Provence, cui universitas est.
Natus est a.d. XIV Kal. Feb. anno MDCCCXXXIX ibidem.
Modestia virtus est, quae positast in scientia, ut nobis sit potentia propria.

Ad res duas nobis est assuescendum, ut vitam ducamus tolerabilem:
ad tempora iniqua et iniurias humanas

Nostro robore cognoscendo fimus modesti.

Ex nullo pendere, virum sui pectoris esse, suorum institutorum eiusque, quod sentitur:
Nihil vidi rarius.

Colores imaginor cogitata viva, rationis res integras, quas attingere mihi liceat.

Nihil cogito pingens, video colores

Quid est philosophus? Homo, qui naturae legem, mori rationem, opinioni communi conscientiam suam, errori iudicium opponat suum.

Qui naturae dolorem noscit, mortem contemnit.
Qui societatis dolorem noscit, contemnit vitam.

Concedendumst: Ut beati vivamus in mundo, certas animi vitae partes supprimamus opus est.

Quod arte continetur, imprimis in eo inest, quod cogitant oculi nostri.

Maturemus opus est, si quid videre volumus omnibus evanescentibus.



https://de.wikipedia.org/wiki/Paul_C%C3%A9zanne
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCLXXXII annos

Beitragvon Zythophilus » So 22. Okt 2023, 15:51

Martellum Carolum uitam mors linquere cogit,
cui ferus est forti ui superatus Arabs.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXII annos

Beitragvon Tiberis » So 22. Okt 2023, 23:29

Pannonicis Franciscus Liszt est natus in agris,
musicus eximius qui fuit Hungariae.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MMLXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Okt 2023, 10:33

Pessime, cum socio superaris, Brute, Philippis
et mox in gladium suppositum ipse ruis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 23. Okt 2023, 13:14

Adalbertus Stifter scriptor, pictor, paedagogus Austriacus in lucem editur
in oppido Oberplan in Bohemia sito.
Decessit a.d. V Kal. Feb. anno MDCCCLXVIII Lentiae.

Innotuit e.g. operibus, quae BUNTE STEINE et NACHSOMMER IN WITIKO inscribuntur.
Ad aetatem pertinet, quae BIEDERMEIER appellatur.

Nusquam nisi in animo quieto ipso ad ripas agitamur novas securi.

Nihil nisi amor nos educare potest. Qua de causa matri plurima sunt agenda,
cui plurimum sit amoris.


Sine amore educandi instituta optima manent scientia mortua parta.

Nil melius homo alii etiamnunc facere potest quam eum esse, qui illi est.


Quantopere Deus hominem beavit afficiendo facultate amorem sentiendi et dono dandi!


Quid quidem homini dicam?
Mundus omnis in amore aedificatus est, mare amoris plenum sunt omnia.


Dolor angelus sanctus, per quem homines maiores sint redditi quam omnibus mundi gaudiis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 24. Okt 2023, 09:45

Ernstus Henricus Barlach sculptor,scriptor,delineator Theodiscus obit Rostochii.
Natus est a.d. IV Non. Ian. anno MDCCCXX in oppido Wedel in Germania boreali sito.
Cuius opera ad realismum et expressionismum pertinent.
Est societas, quae nomen ducit ab eo et eius opera investigat, curat exhibitque.

Tempora sunt in nobis, non sumus in iis.


Deus se post omnia occultat et in rebus omnibus sunt rimae, per quae lucet - lucet et fulget.
Sunt rimae tenues et subtiles, tam tenues, ut numquam reperiantur capite semel tantum verso.


Ars res est profundissimae humanitatis, experimentum ad indagandum,
qua subtilitate sint mens et anima.


Religio quaeque, genus quodque nihil est nisi temptatio
ex nobis exponendi, quomodo mundum sentiamus.
Qua de causa homo quisque suo vincit modo

Cui aures sunt ad audiendum, in periculo est, ne quid sibi simul oculis utenti
persuadeatur de rebus, ad quas percipiendas primo et imprimis oculis opus sit.



https://de.wikipedia.org/wiki/Ernst_Barlach
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 25. Okt 2023, 11:14

Pablo Ruiz Picasso pictor , graphicus,sculptor Hispanicus in lucem editur Malagae.
Decessit a.d. VI Id. Apr. anno MCMLXXIII in Francogallia.

Susurrus feminae pulchrae latius auditur offici vox.


Sunt amoris genera diversa, sed omnia ad nihil aliud spectant nisi ad possessionem
.

Artis mysterium in eo positumst, ut non quaeratur, sed inveniatur.

Libenter viverem ut vir pauper, qui pecunia abundat.


Actio est clavus successus cuiusque.gravissimus.


Ars mendacium, quo usi veritatem cognoscere possimus.


Quod agis. refert nec id, quod agere in animo habuisti.


Amor vitae est recreatio maxima.


Mundus hodiernus inanis est. Quid imagines pingam, quae non sint inanes?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 26. Okt 2023, 07:50

Moenia Graiugenae ceperunt Thessalonices,
Axius aequoribus flumen ubi dat aquas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXVI annos

Beitragvon marcus03 » Do 26. Okt 2023, 07:53

Nikos Kazantzakis scriptor Graeciae saeculo vicesimo gravissimus obit Friburgi,
quae urbs in Brisgovia sitast.
Natus est a.d. VI Non. Mart. anno MDCCCLXXXIII in insulae Cretae capite.

Innotuit fabula romanensi, quae ALEXIS SORBAS inscribitur in pelliculam illo Antonio Quinn
partes primas agente scaenarumque dispositore Michaeli Cacoyannis anno MCMLXIV conversa.

Idem alio libro gloriam peperit, qui inscribitur TEMPTATIO VLTIMA et in pelliculam mutatast
ante annos XXXV illo Martino Scorcese scaenarum dispositore.
Qua in pellicula Iesus Christus inter alia illam Mariam Magdalenam valde et tenere amat
nullis scaenis obscenis adhibitis.
Tamen magna indignatio factast inter fideles, qui tum theatra cinematographica petierunt spectatum.
Quorum portae partim interclusae sunt a fidelibus de blasphemia indignantibus.
Mihi persuasi plerosque fideles non intellexisse, ad quid illa pellicula spectaret, quae
nihil aliud ostendere temptavit nisi Dei humanitatem totam, puram, integram, cui nihil humani
alienum sit.

Portae caeli et gehennae iuxta se sitae sunt et inter se simillimae sunt.


Neminem tam facile decipere potest quam te ipsum.


In terris et caelo nihil invenitur, quod Deo similius sit anima humana.


Nulla invenitur in terris femina nisi una, femina multarum facierum.


Nihil timeo, nihil spero, sum liber.


Vita durat per vitam omnem, defuncti cognoscemus omnia fuisse aerem.
Sic et vita tota fabula tantumst.


Dum sunt liberi esurientes, Deus non est.


Et lux iuravit se non desperaturam, sed non ignorat sibi nullam esse salutem.
Hastam non abiciet, exstinguetur.

Contentum esse peccatum omnium maximumst.


Quid est felicitas? Mala pati omnia.


Properamus scientes nos morti occurrere, sed subsistamus non licet.


Nullum praemium bonus magister sibi exoptet licet quam discipulum educasse,
qui se sit superaturus.


Corpus femininum mysterium est atrum et monstrosum.


https://de.wikipedia.org/wiki/Nikos_Kazantzakis
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXVIII annos

Beitragvon Tiberis » Do 26. Okt 2023, 11:34

Austria in aeternum neutris in belligerando
partibus ut faveat, sponte sua statuit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MCMXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 27. Okt 2023, 06:22

Filius est factus Traianus lege regentis
naturaque simul Nerua negante pater.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste