Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MMVIII aut MMVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 6. Nov 2023, 04:09

Iulia Agrippina est, ubi Rhenus it amnis,
nata; Neronis erit femina clara parens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXLIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 6. Nov 2023, 09:25

Robert Musil scriptor et theatri criticus Austriacus in lucem editur Clagenfurti.
Obiit a.d. XVI Kal. Mai. anno MCMXLII Genevae.
Innotuit operibus,quae inscribuntur VIR VIRTVTIBVS CARENS et PERTURBATIONES TÖRLEßI ALVMNI

Qui tempori irascatur suo sibi detrimentum non capiens ipsi?

Nam cogitationes quoque, quae potentiam parere volunt, ex cogitationibus pendent, quibus potentia iam est.

Ordo perfectus esset progressionis et voluptatis cuiusque ruina.

Omnia in mundo sita amor est! Amor est mundi lenis, divina, cinere obruta, sed indelebilis natura.

Qui nescit, quid velit ipse, saltem sciat oportet, quid velint alii.

Amores verbis perdi possunt, non possunt tacendo.

Benevolentia gradibus parvis tantum paratur, sed uno perdi potest.

Hominem quendam amamus, cum noverimus eum et cum eum non noverimus.
Et eum cognoscimus, cum eum amemus, et non novimus, cum amemus eum.

Istud liberum arbitrium est facultas humana sua sponte agendi, quod coactus velit.

Ars amor est. Amans res reddit pulchras. Fortasse toto in mundo nulla est alia instrumentum
rem quandam aut animal quoddam reddendi pulchrum nisi amando id vel illam.

Nulla nist una cogitatio integra atque infracta et amore plena nobis saluti esse potest.

Homo scire solitus non est sibi esse credendum se plus esse, ut id possit esse,quod sit.

Sunt vera,sed non est veritas.

Estne amor animi motus? Quem esse non puto. Amor est mentis alienatio.

Mente tantum utendo nihil aliud, ut scimus, nisi vita exprimitur exsiccata aut instrumentum est eius.


Felicitas communis hominum duorum nihil est aliud nisi duae lineae iuxta positae, quae in infinitate
incisae sunt.


https://de.wikipedia.org/wiki/Robert_Musil
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc VII annos

Beitragvon Tiberis » Mo 6. Nov 2023, 21:26

Zoltán Kocsis obit diem supremum.
clarus non modo clavicymbalista
magnam qui sibi gloriam paravit :
et symphoniacorum erat magister.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11932
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CXX annos

Beitragvon marcus03 » Di 7. Nov 2023, 12:36

Conradus Zacharias Lorenz zoologus Austriacus nascitur Vindobonae, ubi obiit
a.d. III Kal. Feb. anno MCMLXXXIX.
Anno MCMLXXIII ei medicae tributum est praemium Nobelianum.
Inter gravissimos est, qui mores animalium investigant, quae doctrina appellatur ETHOLOGIA.
Lorenz ipse hanc doctrinam nominavit bestiarum psychologiam. Praefuit instituti Maximi Planck,
quod hac in re versatur.

Cognitio humana finita est, sed fines non novimus.


Homines denuo ita sunt educandi, ut florem pulchriorem putent concreto.


Ad summam felicitatem per lacrimarum vallem tantum pervenimus.


Darwinus in hominibus sibi placentibus aggrediendi impetus suscitavit. Qui quidem libenter audiunt
se versari medio in mundo, sed inviti audiunt eorum proavum magni putatum fuisse simiam.


Mendacia nobis proposita multo minus periculosa sunt iis, de quibus certiores non fiamus.


Ea, quae diu quaesita est connexio inter animal et hominem vere humanum, ii sunt nos!


Periculum, in quo genus humanum horum dierum situm est, non ex eius potentia oriundum est
rerum naturam perspiciendi, sed ex eius impotentia res sociales ratione gubernandi.

Non credetis, sed inveniuntur civitates salutem omnium curantes, quae a prudentissimis reguntur:
eae sunt papionum societates.

Desiderium bestiam habendi ex causa pervetere oriundumst i.e. ex hominis eruditi desiderio paradisi amissi.



https://de.wikipedia.org/wiki/Konrad_Lorenz
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Di 7. Nov 2023, 22:38

Quattuor usa rotis coepit Cygnea uehicla
conficere; haec, oriens, apta fuere tibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc C annos

Beitragvon Tiberis » Mi 8. Nov 2023, 01:27

Rebus, Adolphe, novis Monachi frustra studuisti.
Publica te superat res sociosque tuos.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11932
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 8. Nov 2023, 09:30

Petrus Huldericus Weiss alias Sinclair scriptor, pictor, graphicus,
pellicularum experimentalium confector Theodisco-Suescicus nascitur ad Potisdamiam.
Obiit a.d. VI Id. Mai. anno MCMLXXXII Holmii.

Innotuit fabula ex voluminibus tribus composita, quae inscribitur "Die Ästhetik des Widerstands".
Cui cordi erat ad id contribuere, quod VERGANGENHEITSBEWAELTIGUNG appellatur.


Multi homines tam bene educati sunt, ut ore cum pleno loquantur, sed non dubitent idem facere
mente cum vacua.


Ad veritatem reperiendam disputari opus est.


Ita qui scribit circuitu usus per dissolutionem et impotentiam pervenit ad scribendum,
et verbum quodque, quo aliquid veri sibi parat, ex dubiis et contradictionibus proveni

Itaque pauperes pro pane contenti erant imagine Christi sanguinem effundentis,
cruciati, crucifixique adorantes illam imaginem inopiae suae.


I
terum atque iterum reiciebamur, cum nostra cogitandi facultas, res mente coniugendi, concludendi
sat non profecisset Hic rerum status mutari coepit, cum intellegeremus classium superiorum vi maxima nostrum scientiam parandi impetum supprimi.

Ars magna semper classibus caret, quae ad omnes pertineat, qui recipere possint illam.

Nobis omnibus historia est propria, Quisque nostrum penitus insitus est in rebus praeteritis.


https://de.wikipedia.org/wiki/Peter_Weiss
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 8. Nov 2023, 18:16

Tullius est Cicero Catilinam consul adortus,
cum cuperet populi sceptra nefastus homo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCIC annos

Beitragvon Zythophilus » Do 9. Nov 2023, 06:21

Sanctus Siluester Lateranam consecrat aedem,
Caesare quae Romae structa iubente patet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc VIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 9. Nov 2023, 14:10

Ernestus Vulpespictor, graphicus, sculptor, scaenarum confector, componista scriptorque obit Vindobonae,
qua in urbe natus est Id. Feb. anno MCMXXX.
Cum aliis condidit schola realismi phantastici Vindobonensis.
Pater esse dicitur septem liberorum.

Ars metaphora eius, quod immortale est.


An quidam artifex immortalis sit, nescio. Ego certe immortalis sum homo.


Sine dubio ars ei tantum est, qui se creat. Qui eius impotens est,
dubitat eam esse necessariam vel revera esse.


Coeundi impetus deus est carni insitus
.

Imagines arietibus albis affixae specie sunt foraminum atrorum.


Non pingo, quod mihi proposui. Semper aliquid aliud oritur. Sentio me non esse meorum operum auctor.


Pulchritudo ipsa, quid est? Arte carens omnino nihil est pulchrumst.
Ars ipsa pulchritudine inventast. Stulti sunt isti,qui artem pulchram esse oportere affirment.
O quae stultitia!


De Vulpe quidam olim dixit hoc:
Res, quibus Vulpes excellit, sunt eius intellegentia magna, ingens litteerarum scientia,
imaginatio se effulgens, quae se effundit instar fontis diu repressi omnia secum animi ardore rapiens.
Qui numquam deficere videtur.
Opus eius contemplanti cultus humanus originis annorum milium trium ob oculos versatur,
quem reddit operibus suis.


https://de.wikipedia.org/wiki/Ernst_Fuchs_(Maler)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCLXII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 10. Nov 2023, 08:47

Papa Leo Magnus moritur summusque sacerdos,
Hunnos qui potuit sistere uoce feros.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCLXIV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 10. Nov 2023, 09:28

Ioannes Christophorus Fridericus Schiller poeta, philosophus, historicus medicusque Theodiscus
in lucem editur Marbachi.
Obiit a.d. VII Id. Mai. anno MDCCCV Vimariae.

Amor amoris pretiumst.
.

Homo non ludit nisi cum secundum verbi huius significationem totam homo est
nec homo est tum totus, nisi cum ludit.


Novum quodque nos terret nec felicitate excepta.


Beatus est, qui perferre, quod mutare non possit, et cum dignitate prodere didicit,
quod servari non possit.


Cor grave verbis non redditur leve.


Spiritus est, qui sibi facit corpus


Casum praebet providentia. Quem homo formare debet ei, quod cupit.


Malum, quod nobis accidit, raro tam grave est eo, quod metuimus.


Magnus est, qui terribilia superat, excelsus, qui, etsi vincitur ipse, non timet illa.

Lex infirmo amicus.


Quid est casus aliud nisi saxum rude, quod vita afficitur sculptoris manu?


Coniuncti et infirmi fiunt potentes.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 11. Nov 2023, 08:08

Fjodor Michailowitsch Dostojewski scriptor Russicus nascitur Moscuae.
Obiit a.d. V Id. Feb. anno MDCCCLXXXI in urbe Sancti Petri.
Qui inter litterarum gravissimarum psychologos habetur.

Fieri quidem potest, ut erremus de quadam cogitatione subita,
sed fieri non potest, ut erremus in corde.


Horribile est pulchritudinem esse et arcanam et horribilem.
Ibi Deus et diabolus inter se certant, pugnandi locus est cor humanum.

O quod gaudium quaeque fortuna secunda est hominem reddere pulchrum!

Te libera dubiis, priusquam agas!

Hominem quendam amare est eum Dei oculis contemplari.

Ubi amor non invenitur, ibi nulla invenitur méns.

Omnia sunt bona. Homo infelix est, quod nescit se esse beatum. Non fit alia ex causa.
Haec sunt omnia, omnia! Qui hoc cognoscet, statim erit beatus, statim hoc momento ipso!

Nihil est prudentiae maioris quam si te geris eum, qui es, non dissimulans.
Hoc enim nemo tibi credet.

Mysterium vitae humanae in vita ipsa non inest, inest in eo, quod id esse putamus,ad quod nati sumus.

Numquam ex libris discere possumus, quod oculis non videmus nostris propriis.

Nihil est difficilius in orbe quam dicere verum, nihil facilius adulatione.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 11. Nov 2023, 12:38

Søren Aabye Kierkegaard philosophus, theologus, scriptor Danicus obit Hafniae annos XLI tantum natus.
In lucem editus est a.d. III Non. Mai. anno MDCCCXIII in eadem urbe.

Qui viam patefecit philosophiae, quae EXISTENTIALISMUS appellatur.
Cuius operis pars tertia constat ex praedicationibus et orationibus religiosis sub eius nomine prolatis.
Fautor erat ardentissimus Christianitatis imaginum et doctrina vituparans vitam Christianam in
in vita cottidiana sibi observatam.
Est inter Daniae aetatis aureae scriptores scribendi genere utentes gravi pulchroque.

Homo summi cogitandi ingenii, qui paradoxis caret, similis est amanti animi ardore carenti.

Qui se comparat cum aliis, beatus esse et contentus non iam esse incipit.

Quod quaedam res est vera, ex hoc non sequitur, ut eam conficere possimus.

Homines linguam non accepisse videntur ad cogitata occultanda,
sed occultandi causa sibi nulla esse.

Sacram scripturam non habemus, ut reprehendamus eam, sed ut ab ea reprehendi sinamus.

Rerum mutationem ii desiderant, quibus vita est taedio.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 11. Nov 2023, 13:59

Insula Martini Sancti est inuenta Columbo,
cum non nota iterum quaereret arua Ligur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste