Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc C annos

Beitragvon marcus03 » So 12. Nov 2023, 14:09

Loriot scurra, actor, moderator, scaenarum dispositor et fabricator Theodiscus nascitur
Bernhardus -Victor „Vicco“ Christophorus-Carolus a Bülow Brandenburgi.

Obiit a.d. X Kal. Sept. anno MMXI in Pago Ammeri.
Nomen LORIOT ducitur a verbo Francogallico, quo avis orioli exprimitur,
quod animal conspicitur in insigni familiari.
.
Ab anno MMIII professor h.c. erat artis theatralis Berolini.

Homo animal unicum, quod volans cenari potest.


Vitae amoenitas in eo posita est, ut non omnia esse debere talia putemus,
qualia sint, sed etiamnunc parati simus ad mirandum.


Ridenda sunt omnia, quae cadant ad irritum.

Iamne nostisne balaenam mammale omnium minimum futurum fuisse, nisi tam magna esset.

Matrimonium felix est illud, in quo uxor quadam est caecitate et maritus quadam surditate.

Iamne nostisne Alpes aspectu futuros fuisse miserrimo, si montes abesse imaginemur.

Et autumno papa mea cum filia tabernam aperit, in qua vestimenta virilia veniunt, Wuppertali.

https://de.wikipedia.org/wiki/Loriot
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc C annos

Beitragvon marcus03 » Mo 13. Nov 2023, 14:24

Aurelius Augustinus Hipponensis episcopus et doctor ecclesiae in lucem editur Tagastae.
Obiit a.d.V Kal. Sept. anno CDXXX Vadalibus Hipponem Regium obsidentibus.

Proximum amare debemus, quod aut bonus est aut ut reddatur bonus.

Amor animae pulchritudo.


Miraculum non accidit contra naturam, sed contra quod scimus de natura.


Mortem qui metuit, non amat Deum.


Non verba quaerit Deus apud te, tuum quaerit cor.


Homo non eo iudicandus est, quod scit, sed ex eo, quod amat.


Beatus est, qui habet, quod cupit.


Da mihi castitatem et abstinentiam, sed ne nunc dederis mihi eas!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCVII annos

Beitragvon marcus03 » Di 14. Nov 2023, 12:38

Godofridus Guilhelmus Leibniz philosophus. mathematicus, iurisconsultus, historicus,
virorum civilium consultor Theodiscus obit Hannoverae.
Natus est Kal. Iul. anno MDCXLVI Lipsiae.

Qui putatur suae aetatis ingenium universale et erat unus ex philosophis gravissimis saeculi
decimi septimi exeuntis et decimi octavi ineuntis. Viam patefecit aetati eruditae cogitatis suis.


Nulla est mens finita, quae materia careat omnis.

Qui discipulos suos docuit litteras, facinus perfecit maius imperatore, qui pugnam

Sapientia nihil est aliud nisi studium beatitudinis.

Iustitia nihil est aliud nisi sapientis caritas.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDLXX annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 15. Nov 2023, 09:13

Quae latuit sub humo, redit Arretina chimaera;
cuius ahena magis tecta cauda manet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXCIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 15. Nov 2023, 15:26

Ioannes Keplerus astronomus, physicus, mathematicus, philosophus Theodiscus obit Ratisbonae.
In lucem est editus a.d. VI. Kal. Ian. anno MDLXXI Weilae.
Graecium ei olim cum uxore reliquendum erat Protestanti, cum Catholici reformationem ad irritam
facere studerent. Qua de causa Pragam commigravit.

Corpora pulchra non essent, nisi moverentur.

Nulla re nisi veritatis amore miracula efficiuntur.


Gaudium necesse est sanitati et corporis et animi.

Sidera pater tantum sunt fati tui. Mater est animus tuus proprius.


https://de.wikipedia.org/wiki/Johannes_Kepler
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CI annos

Beitragvon marcus03 » Do 16. Nov 2023, 10:44

Iosephus Saramago scriptor, lyricus,narrator, dramaticus, diarii compositor Lusitanus nascitur Azinghagae
Obiit a.d. XIV Kal. Iul. anno MMC in insula Lanzarote.
Anno MCMXCVIII praemio affectus est Nobeliano.

Videntes caeci manemus. Videre possums,sed non videmus.
Vivimus in horrore cottidiano et oculos avertere didicimus.


In luto haeremus. Animo laeto revera ille tantum sit licet,
qui sensibus careat, stultus est aut pecunia abundat.


Omnia in deterius non refero, sed nemo sum nisi quidam, qui animo laetus est bene certior factus.


Litterae et amor formulam faciunt magicam, qua mortem resistam.




https://de.wikipedia.org/wiki/Jos%C3%A9_Saramago
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 16. Nov 2023, 21:42

Altera fit contra sceleratos pugna Philippis,
et poenam moriens turba nefasta luit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 17. Nov 2023, 07:49

Imperio iusto, Caesar, qui sceptra tenebis,
te tua Polla parit, Vespasiane, parens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 17. Nov 2023, 11:04

Ricarda Octavia Huch scriptrix, philosopha, historica Theodisca obit Schoenbergae, quod
oppidum in Castello Monte Tauno situmst. Scribens nomine Richardi Hugo uti solita est.
Nata est a.d. XV Kal. Aug. anno MDCCCLXIV Brunsvici.
Quae inter feminas erat primas, quae in historiae disciplina promotione
affectae sunt in terris Theodisce loquentium.

Ex cordis vivere plenitudine id est vitae mysterium omne.

In amore manus oculique plerumque maiore voce loquuntur ore.


Et in mari saxa non inveniuntur, quae permaneant in omne tempus.

Ut beatus sis, munus magnum et magnam spem habeas opus est.
Omnia humana diurnitatem desiderant, Deus vult mutationem.

Si sciremus, quam brevis vita esset, alius alii plus gaudi afferret.

Felicitas res est, quam dono demus licet carentes ea.

Quod nos temptat et adoritur, nobis est saluti; quo impedimur, ne obtorpescamus.

Schola videat, ut liberi clare et distincte loquantur.

Amor est res unica, quae non minuatur profusa.



https://de.wikipedia.org/wiki/Ricarda_Huch
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXCVII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 18. Nov 2023, 17:35

Consecrat Vrbanus tibi, apostole, maxima templa,
quae stant trans Tiberim nomine dicta tuo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCDLIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 19. Nov 2023, 08:53

Caelestis primum regis uexilla canuntur
et Domini laudat uiuida lingua crucem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 20. Nov 2023, 03:22

Plurima quam Cyprium per saecula texerat aequor,
inuenta est sub aqua nauis onusta mero.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 20. Nov 2023, 06:57

Anglorum nubit regina futura Philippo
nec cum coniuge erit pulchra corona uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 20. Nov 2023, 15:59

Selma Ottilia Lovisa Lagerlöf scriptrix Suesca nascitur Sunnae.
Obiit a.d.XVII Kal. Apr. anno MCMXL ibidem.

Anno MCMIX prima femina affectast praemio Nobeliano.
Cuius opera inter litteras numerantur orbis omnium gravissimas.

Femina prudens gaudet, si pulchra putatur.
Pulchra femina gaudet, si prudens putatur.

Nemo alium dolore liberare potest,
sed eum animo afficere potest, ut
dolorem perferat.


Culex leonem maiori molestiae sit licet
quam leo illi.


https://de.wikipedia.org/wiki/Selma_Lagerl%C3%B6f
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 21. Nov 2023, 06:43

Editus Agricola est a matre Georgius infans,
cui posthac lapides, aera, metalla placent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste