Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 13. Dez 2023, 09:46

Christianus Ioannes Henricus Heine poeta, scriptor, diurnarius Theodiscus nascitur
Dusseldorpii.
Obiit a.d. XIII Kal. Mart. anno MDCCCLVI Lutetiae.

Cogitatio natura invisibiis, visibilis cogitatio natura.


Ad statum peiorem pervenire non potest religio quam cum religio facta est rei publicae.

Diabolus, nobilitas, Societas Iesu tamdiu exstabunt, quamdiu eos esse creditur.

Quod ad feminas attinet, numquam scis, ubi angelus esse desinat angelus et diabolus incipiat.


Verbum, si vivit, a nanis portatur; si verbum mortuumst, gigantes sustinere non possunt illud.

Pecunia rotundast et devolvitur, sed humanitas permanet.

Deus nihil fecit manifestum, quod vitam permansuram post mortem indicet.
Nec de eo locutus est Moyses. Fortasse Deus non probat pios perpetuitatem esse sibi persuasos esse.

Quicumque matrimonium init instar est ducis, qui mare Adriaticum in matrimonium ducit.
Nescit, quid contineat, quid ducat uxorem: divitias, monstra, margaritas, tempestates ignotas.

Quid sint verbera, non ignorat nemo; quid sit amor, adhuc nemo repperit.

Et dixit: aenigma omnium maximum, puer dulcis, is est amor. Quod quidem solvere nolumus.

Vita morbus est, mundus totus valetudinarium morte medica nostra.

Libertas religio nova, religio aetatis nostrae.

Persequi, qui idem non sentiunt ac ceteri, ubique est monpolium clericorum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 14. Dez 2023, 09:28

Fredericus Reinholdus Dürrenmatt scriptor, dramaticus, pictor Helveticus obit
sua in patria annos LXIX natus.
Innotuit inter alia operibus, quae inscribuntur PHYSICI, VISITATIO DOMINAE VETERIS, PROMISSVM,
IVDEX ET EIVS CARNIFEX, SVSPICIO.

Homo magna perficere non potest, perficere tantum potest parva.
Et parva maioris sunt momenti magnis.


Multum boni facere possumus modesti.



Homo animal est unicum, quod se esse moriturum scit.
Hanc scientiam supprimere id est hominis drama unicum.


Dei ab homine imprimis poscunt, quod fieri potest.


Genus humanum nihilo magis beatus esse potest quam numerus aut linea recta.


Scientia plenus scit sibi fidem opus esse.


Amor mirculum, quod iterum atque iterum fieri possit, malum factum, quo semper inveniatur.


Qui imprimis mente utitur et ei confidit soli, eo, quod cogitat, magis capitur quam a femina.


Puto homini adhuc tempus non fuisse, ut fiat aliquid aliud quam quod his diebus est.


Qui in republica beatitudinem quaerit, imperare vult.


Crede bono in homini sito malum exspectans.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCCXXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 15. Dez 2023, 06:38

Sergius a populo est Romano papa creatus:
Vult nouus hic Anglis tradere papa fidem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCXLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 15. Dez 2023, 12:12

Ioannes Vermeer aetatis Barocae pictor Batavus nascitur Delphi.
Artem secutus est suam Bataviae Aetate Aurea,quae dicitur. Qua aetate Batavia floruit,
quod ad rem publicam,oeconomiam cultumque attinuit.
Inter cuius opera notissima est illa PUELLA INAVRIBVS EX MARGARITIS FACTIS EXORNATA.
Opera quoque aliorum artificium ei ascripta esse constat.

Vera pulchritudo in simplicitate positast.


Ars non solum oculum delectet, sed et cor tangat oportet.


Natura artifici est fonti inspirationís omnium uberrimo.


Ars exprimit vitam, qua expressione res cottidianae transcenduntur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXCI annos

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Dez 2023, 21:33

Qui struxit illam turrim adamantinam
Lutetiae mirabile symbolum,
Gustavus Eiffel Divione
nascitur inclutus architectus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11932
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCCXCII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 16. Dez 2023, 08:37

Mortifer evomuit fatales Vesbius ignes
miliaque occidit flamma cinisque cadens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXIV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 16. Dez 2023, 12:48

Guilhelmus Carolus Grimm linguarum et litterarum investigator Theodiscus decessit Berolini.
Natus est a.d. VI Kal. Mart. anno MDCCLXXXVI Hanoviae, quae urbs in Hassia sitast.
Quem cum fatre magnam vim fabularum fictarum collegisse quis ignoret?

Antiquitatis disciplinae est spiritum populi in temporis fluctibus iamdudum submersum recognoscere et ita exponere, ut clare et distincte intellegatur.


Fabulae putei instar sunt, quem, qua sit altitudine, ignoramus.
Ex quibus quidem omnes aquam haurimus pro desideriis nostris.

Aetas nostra in legibus gravissimis moveri potest, non potest innocenter et recte narrare.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLIII annos

Beitragvon marcus03 » So 17. Dez 2023, 14:54

Ludovicus van Beethoven componista et clavicen Theodiscus in lucem editur Bonnae.
Obiit a.d. VII Kal. Apr. anno MDCCCXXVII Vindobonae.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCDLXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » So 17. Dez 2023, 21:06

Aurea Roma, Gothi capiunt tua moenia saeui;
quo casu pereunt res ueteres et opes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 18. Dez 2023, 18:16

Ioannes Gottfriedus Herder poeta, interpretator, theologus philosophusque Thediscus obit Vimariae.
Natus est a.d. VIII Kal. Sept. anno MDCCXLIV in Prussia orientali.
Qui inter gravissimos habetur scriptores et viros acutissimos aetatis eruditae.
Est illius quadrigae cum Ch. Wieland, I.W. Goethe, F. Schiller.

Mundi pulchritudo creata tantum est, ut cum quiete perfruamur ea.

Quidquid vivit sua delectatur vita. Non quaerit nec meditatur, ad quid natum sit.
Quodcumque invenitur sibi est fini et invenitur, ut vivat.

Magis capimur voce suavi quam pulchritudine ipsa. Illa corpori est decori, haec animi vis.

Amori fidum esse officium pulcherrimum.

Qui rationi servit, necessitatem praevenit.



https://de.wikipedia.org/wiki/Johann_Gottfried_Herder
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 19. Dez 2023, 15:12

Édith Piaf cantrix Francogalla nascitur Lutetiae Edith Giovanna Gassion.
Decessit a.d. VI Id. Oct. anno MCMLXIII. Cuius cantandi modus eius vitae tragodias reddere visa est.
Innotuit canticulis LA VIE EN ROSE, MILORD, NON JE NE REGRETTE RIEN

https://www.youtube.com/watch?v=Q3Kvu6Kgp88

Nulla re vivere possumus nisi amore.


Viri feminis stultiores. An umquam audisti
feminam viro nupsisse nulla ex causa alia nisi ob eius crura mirifica?


Vita mirissimast. Sunt momenta, quibus mori desiderem.
Sed tum aliquid novi accidit, quo efficiatur, ut nos in caelo esse putemus.


Vita honesta est vita, qua, si talem agimus, minime delectemur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 20. Dez 2023, 12:57

Ioannes Ernestus Steinbeck III. scriptor et diurnarius Americanus obit Neoeboraci.
Natus est a.d. III Kal. Mart. anno MCMII in California.
Praemio Nobeliano affectus est anno MCMLXII propter fabula, quae inscribitur IRAE FRUCTUS.
Ex qua pellicula facta et prolata est anno MCMXL illo Henrico Fonda partes agente primas.

Vita imprimis in eo constat, ut superemus, quae fiant necopinata.

Ars requiescendi pars est artis operandi.


Quod erat,tapeti instar est, in quo aut gradiamur liceat aut labi
.

Servi hodierni non flagellis incitantur, sed agendorum tabella.


Paucis exceptis homines pecuniam non cupiunt. Cupiunt luxuriam, amorem admirationemque.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMLV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 20. Dez 2023, 20:36

Ebrius in Tiberi perit amne Vitellius Aulus,
nec tegere horribiles hunc potuere canes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCXLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 21. Dez 2023, 12:17

Ioannes Boccaccio scriptor, poeta, humanista renatarum litterarum aetatis recentis obit Certaldone.
In lucem editus est a.d. XVI Kal. Iul. anno MCCCXIII ibidem.
Imprimis innotuit opere, quod inscribitur IL DECAMERONE, quae est collectio centum fabellis.
Quo factus est conditor narrandi traditionis Europaeae facetarum.

Modo perdifficile est cognitu, quid nobis sit saluti.


Amoris praeceptum plus habet roboris omnibus ceteris.

Sapientiae est fortunam prosperam percipere, quam Deus tribuit nobis.

Agere et paenitentia vexari praestat quam non agere paenitentia vexari.


https://de.wikipedia.org/wiki/Giovanni_Boccaccio
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 22. Dez 2023, 14:38

Samuel Barclay Beckett scriptor Hibernus obit Lutetiae.
Natus est Id. Apr. anno MCMVI Eblanae.

Cum feminae non iam sciunt, quid agant, vestimenta exuunt.
Hanc rem optimam esse verisimilest, quam facere possint feminae.


Vita est series paradisorum, quorum alio deleto alius deletur.

Nihil mirius est calamitas, aliorum calamitas quidem.


Nos omnes nascimur insani. Sunt, qui insani esse non desinunt.


In terra versaris. Huic rei nulla est sanatio-


Semper modo quaerimus, an sit vita nobis mortuis. Quaeramus oportet, an vita sit nobis natis.


Primo salta! Delibera postea! Hic est ordo naturalis.


Sol lucebat in nihil novi, cum optare sibi non liceret.


Deus est testis, qui iure iurando adigi non possit.


Si Deum dixissem, dixissem "Deus" nec "Dedus".


„Wenn ich mit Godot Gott gemeint hätte, hätte ich Gott gesagt und nicht Godot.“


Confiteor fuisse tempora, quibus non solum obliviscerer, quis essem, sed etiam me esse obliviscerer.


Ne manseris, dum te persequantur et te abdas opus sit. Haec semper fuit sententia mea.


Fuerimusne non liberi? Operae fuerit pretium de hac re meditari.


Nulla est culpa nisi una i.e. peccatum, ut omnino nati simus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 12 Gäste