Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MMLXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 10. Jan 2024, 07:27

Alea - uae! - iacta est! Bellum ut committeret acre,
Caesar iit paruas trans Rubiconis aquas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Jan 2024, 12:31

gatha Maria Clarissa Christie scriptrix Britanna obit in oppido Wallingford in Britannia meridiana sito.
Nata est a.d. XVI Kal. Oct. anno MDCCCXL.
Plus quam duo milliarda eius librorum venisse dicuntur, qua re inter litterarum historiae numeratur auctores felicissimos.
Cuius fabula Romanensis, quae inscribitur MUSCIPULUM, ex annis fere LXXII cottidie spectaculum agitur Londini.

Quod de matrimonio et caelebatu summa ratione dici licet est hoc:
Utrumque facias, te paenitebit.



Contentum esse illud momemtum est inter duo, quibus contenti non sumus.


Puellae cuique ius est consilia desperata capere ad eum virum captandum, quem optat.


Mendacia, quae homines nobis dicunt, eodem sunt usu ac veritas.


Plerumque plus habemus amicorum quam habere timemus


Nulla re maiore afficimur felicitate quam quodam homine inveniendo, quem irritemus licet,
dum mortem obeat.



https://de.wikipedia.org/wiki/Agatha_Christie
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 13. Jan 2024, 08:53

Fracta apud Aegilium est ingens Concordia nauis
trigintaque homines hoc periere malo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMCXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 13. Jan 2024, 16:02

Morte pater patriae est Marius dux victor ademptus,
qui prius occiderat milia multa furens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXX annos

Beitragvon Zythophilus » So 14. Jan 2024, 06:18

Niliacum uincunt Mithridates Caesarque tyrannum
perque suas undas tunc Ptolemaeus obit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CX annos

Beitragvon marcus03 » So 14. Jan 2024, 09:50

Henricus Ford autoraedas per taeniam continuam confici iubet, qua re autoraedarum pretium valde minuitur.
Autoraeda,quae MODEL T appellata est, pro dollariis DCCLXXX dollariis XD vendi potuit.
Simul operariorum salarium a dollariis fere III ad dollarios V auctumst.

Qui semper agit, quod potest, semper manet, quod iam est.


Ille, cui sunt proposita perfecta, homo est, qui efficit, ut alii ad prosperitatem perveniant.


Ames opus est, quod agere debes, et permittaris, ut agas, quod ames.


Dives non redderis eo, quod meres, sed eo, quod non erogas.


Capitalismus maxime non ad id spectat, ut pecunia pariatur, sed ut pecunia adhibenda vita reddatur melior.


Si ex hominibus quaesivissem, quid vellent, dixissent: equos celeriores


Plus pro mundo praestare, quam mundus praestat pro te, is est eventus prosper.


Nullus invenitur homo vivus, qui plus non possit, quam posse putet.


Noli requirere errores, id stude, ut solutionem reperias!


In schola discere non potes, quod mundus acturus est anno proximo.


Impedimenta sunt eae res horribiles, quas vides, cum oculos avertis ab eo, quod petis.


Omnia ex te pendunt ipso, anno novo usurus sis freno an flagello.


Sunt plus hominum, qui hastam abiciant quam naufragium faciant.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 14. Jan 2024, 09:54

Saxea, Laocoon, Romae tua signa reperta,
quae prius abdiderat uinea in urbe diu.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 15. Jan 2024, 07:31

Londini reserant musei tecta Britanni,
cui non sponte sua plurima terra dedit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 15. Jan 2024, 11:07

Ioannes-Baptistus Poquelin alias Molière actor, theatri praefectus, dramaticus in lucem editur Lutetiae.
Diem supremum obiit a.d. XIII Kal. Mart. anno DCLXXIII ibidem.
Qui theatrum reddidit disputandi forum de rationibus, quibus usi homines se gerunt in societatibus.

Rebus nullum est pretium nisi id, quo afficimus illas.

Quo magis quendam amamus, eo minus ei blandiamur oportet.

Qui ita loquitur, ut eius verba intellegantur, bene loquitur.

Non solum id praestamus, quod agimus, sed et id, quod non agimus.

Grammaticae vel reges se subicere debent.

Homo stultus et doctus stultior est homine stulto et ignaro.

Invidi certe pereunt, numquam perit invidia.

Nihil rei publicae tanto usui est quam musica.

Feminae ambitio unica in eo posita est, ut inspiret Erotem.

Curiositas est una ex Invidiae filiabus.

Si cor quodque iustum esset et sapiens, nonnulla virtus esset supervacua.

Amor non regitur ratione.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MML annos

Beitragvon marcus03 » Di 16. Jan 2024, 14:21

Bello civili finito Octavianus Lucio Munatio Planco consulare auctore inter dies festos
titulo Augusti afficitur.
Quem diem principatus initium haberi constat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXIV annos

Beitragvon Tiberis » Mi 17. Jan 2024, 00:35

Morte Georgius Heym scriptor periit properata:
qui submersus aquis vita abiit gelidis.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc XII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 17. Jan 2024, 10:59

Phil(ippus) Bosmans, scriptor sacerdosque ordinis Belgicus obit
in oppido Mortsel in provincia Antverpiae sito.
Natus est Kal. Iul. anno MCMXXII in provincia Limburgi.
Qui auctor fuit scriptorum spiritualium, inter quae est liber, qui inscribitur "NOLI GAUDII OBLIVISCI!"
Cuius libri editiones mille DCCC in Flandria et vicies centena milia ubique terrarum venditae sunt.

Homo probus stellae instar est iis, qui lucem non inveniant.

Vita redditur festum, cum gaudere potes rebus simplicibus et cottidianis.


Si homines amore adducti iterum fiunt homines, caelum patefit supra terram.


Hominibus credo et credere non desinam ut naturae credo et credere non desinam, cum
in locis desertis florem efflorescentem video.


Hominem quendam sanare est ei animum perditum reddere.


Hominem esse i.e. hominem bonum esse ea est res omnium gravissima.


Flori sol opus est, ut fiat sol. Homini amor opus est, ut fiat homo.


Os quodque pulchrumst, si post se latet cor bonum.


Sunt multa veritatis genera.
Tamen postremo est ea veritas omnium
optima, qua fiamus beati.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCCLXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 17. Jan 2024, 21:53

Sulpicius moritur Biturigum praesul in urbe;
quo multi accipiunt efficiente fidem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XLVII annos

Beitragvon marcus03 » Do 18. Jan 2024, 09:49

Carolus Zuckmayer scriptor Theodiscus, cui erat civitas et Americana et Helvetica
obit in oppido Visp in Helvetia sito annos aetate annorum LXXX peractorum.

Plurimis innotuit spectaculo, quod inscribitur PRAEFECTUS MILITARIS KOEPENICKENSIS.
Summus successus ei contigit comoedia,quae inscribitur VINEA LAETA, quae anno MCMXXVI
primum actast Berolini inter aetatem, quae Vimariana appellatur.


Altera vitae pars est fortuna prospera, altera disciplina, quae maximi est momenti.
Qua enim sublata fortuna prospera bene utamur non licet.

Qui animum pro intellectu integro supprimere vult, ei nulla est mens.


Qui recte ridet, recte cogitare et sentire incipit.

Sunt, quibus somnus sit vitae parti fructuosissimae.


Vita cane carens error.

Qui verecundia plenus vivit, ei vita credat licet.

Mundi malum non per eos vivit, qui malum faciunt, sed per eos, qui malum permittunt.

Mundus numquam reddetur bonus, sed melior fiat.

Dignitas humana est incarnatio earum rerum, quibus homo fiat liber, magnus aeternusque
quaeque in eo, i.e. in creatura mundo parta, scintillam ingeniosam suscitant et custodiunt.


https://de.wikipedia.org/wiki/Carl_Zuckmayer
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Jan 2024, 14:25

Clodius est Pulcher curante Milone necatus,
cui soror incesto Lesbia pulchra fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste