Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MDCCCLXXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 10. Jul 2024, 13:06

Augustus Baiis Hadrianus morte peremptus,
quo Mauors fuerat sceptra tenente silens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 11. Jul 2024, 08:10

Imperator Caracalla i.e. Marcus Aurel(l)ius Severus Antoninus illam Constitutionem Antoninianam
proferri iubet, qua omnibus civibus liberiscivitatem Romanam concedit.

Imperator Caesar Marcus Aurelius Seuerus Antoninus Augustus dicit : Nunc uero . . . . potius oportet querellis et libellis sublatis quaerere quomodo diis immortalibus gratias agam, quod ista uictoria . . . . me seruauerunt. Itaque existimo sic magnifice et religiose maiestati eorum satisfacere me posse, si peregrinos, quotiens cumque in meorum hominum numerum ingressi sint, in religiones (?) deorum inducam. Do igitur omnibus peregrinis, qui in orbe terrarum sunt, ciuitatem Romanorum, manente omni genere ciuitatum, exceptis dediticiis. Oportet enim multitudinem non solum omnia . . . . sed etiam uictoria circumcingi. Praeterea hoc edictum augebit (?) maiestatem populi Romanorum cum facta sit eadem aliorum (?) ( peregrinorum ? ) dignitas. . . . . . .


https://droitromain.univ-grenoble-alpes ... ono.gr.htm


https://www.constitutio.de/de/constitut ... infuehrung
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon mystica » Do 11. Jul 2024, 14:06

Hodie hanc diem festum venerabilis abbatis Sancti Benedicti Nursiensis Ordo Sancti Benedicti sollemniter celebrat.

Apud Gregorium Magnum papam in praefatione Vitae S. Benedicti legimus:

"Fuit vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso suae pueritiae tempore cor gerens senile. Aetatem quippe moribus transiens, nulli animum voluptati dedit: sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere uti potuisset, despexit jam quasi aridum mundum cum flore." (Gregorius Magnus, Vita S. Benedicti)


Sancte Pater Benedicte, ora pro nobis!
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2102
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 11. Jul 2024, 15:35

Doleo nos ignorare, quid olim post scaenas monasterii Monte Cassiani acta sint.
Sunt, qui dubitent, quin ille Benedictus re vera vixerit:

https://www.evangelisch.de/inhalte/80327/17-03-2013

https://www.katholisch.de/artikel/33583 ... kunstfigur

mystica hat geschrieben:Sancte Pater Benedicte, ora pro nobis!

Rene vera credis illum sanctum aliquid efficere posse pro nobis? Quomodo hoc fieri putas?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCCLI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 11. Jul 2024, 16:44

Traduntur tumulo tua, Benedicte, nouo ossa,
quae tenuere prius condita claustra tibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Do 11. Jul 2024, 16:56

Festum Sci Benedicti non omnes mense Iulio celebrant. In monasterio montis Casini ipso hic dies spernitur, quia ossa patris uenerabilis e sepulcro sumpta uel rapta sunt, ut denique ad Ligerim transferrentur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Jul 2024, 13:32

Henricus Davidus Thoreau scriptor, fabricator, magister, scholae praefectus, philosphus Americanus
nascitur Concordi, qua in urbe et decessit prid. Non. Mai MDCCCLXII.
Qui auctor est operis, quod inscribitur WALDEN, et tractatus, qui est de officio rei publicae non
oboediendi, anno MDCCCXLIX proferti.

Qui errores indagare vult, eos et in paradiso inveniet.

Dic, quod habes dicendum, ne dixeris, quod dicere debes!

Non prius nos ipsos vere cognoscemus, quam in aporia versabimur.

Ille est omnium divitissimus, cuius voluptates vilissimae sunt.

Non solum sis simpliciter homo bonus! Bonus sis pro aliqua re!

Pueri puellaeque amore indigent, praesertim cum digni non sunt eo.

Nihil audimus nec intellegimus nisi quod ex parte iam scimus.

Reperire stude, ubi sint tuae radices firmissimae, noli mundos desiderare alios!

Eo, quod homo cogitat, fatum eius destinatur aut via ei monstratur.

Omnes viae, quibus usus pecuniam parare potes, te perdunt.

Rebus veris et rosis sunt spinae.

Cum anima cum natura nuptias agit, mens redditur fecunda imaginandi vi creanda.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 13. Jul 2024, 07:09

Gaius Iuius Caesar vir civilis, imperator, auctor Romanus in lucem editur Romae.
Periit ictibus XXIII mucrone illatis. Id. Mart. anno DCLIII a.u.c.

Veni, vidi, vici.

Aut Caesar aut nihil!

Et tu, Brute?

Alea iacta est.

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.

Cras legam.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 13. Jul 2024, 07:24

Iulius est Caesar Tiberina natus in urbe,
cui, quam Mars dederit, maxima gloria erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc M annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 13. Jul 2024, 22:15

Filius Henrici est Henricus morte peremptus:
In tumulo sanctis additur inde situs.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 14. Jul 2024, 06:53

Constituente Pio papa Missale Tridenti
editur, ut cunctis uerba sacrata forent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXXV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 15. Jul 2024, 10:06

Saxum Rosetteanum casu invenitur in Nili convalle a praefecto militari
Petro Francisco Xaverio Bouchard.
Quo saxo decretum continetur linguis compluribus scriptum, quod editum est anno CXCVI a.C.n.
a rege Ptolemaeo V.

https://de.wikipedia.org/wiki/Stein_von_Rosette
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Di 16. Jul 2024, 10:55

Henricus Theodorus Boell scriptor et interpretator Theodiscus de vita
decedit in quodam oppido in Eifalia sito.
Natus est a.d. Xii Kal. Ian. anno MCMXVII Coloniae. .
Qui inter auctores habetur gravissimos secundo bello mundano finito.
Olim innotuit fabula, quae inscribitur HONOS PERDITVS CATHARINAE FLORIS, quae anno MCMLXXV
in pelliculam conversa est Angelica Domroese partes agente primas et Volkero Schloendorff
scaenarum dispositore anno MCMLXXV.

Qui ironice dicta non intellegit, diurnia ne legat!

Ars leges nob curat.

Ceterum censeo rationem nihil esse aliud nisi amorem, qui usu bene disponatur.

Ibi domi sum, ubi alios intellego et ab iis intellegor.

Nimis laboramus, parum deliberamus.

Hilaritas est bulla, qua prohibeatur, ne collaria rumpantur nostra.

Qui potestate utitur, etsi consilio optimo agens, ea corrumpetur.

Lingua est mater, non ancilla cogitati.

Facta nosse opus est, priusquam perverti possint.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 16. Jul 2024, 16:54

Decidit ex alto monachorum monte Iuuaui
saxea massa: domus uis hominesque tegit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17253
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CVI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 17. Jul 2024, 10:14

Nicolaus II. Caesar Russicus sua cum gente ad supplicium trahitur in urbe Catharinae Arcis.
Mense ante eius frater Michaelis Alexander occisus iam erat.
Quo facto domus regnatrix Romanovae interiit.


Nulla est seditio tumultuosa in Russia.. Nulli inveniuntur nisi pauci turbulenti.

Paratus non sum ad Caesaris munus fungendum. Numquam Caesar esse volui.
Regnandi imperitus sum.

Vir civilis non sum. Sum miles.

Ubique inveniuntur proditio, ignavia, fraus!

Sentio onus gravi meis in umeris situm esse.

Cum munere me abdicavero, quis in Russia tum imperium obtinebit?
Russiam deserere mihi non licet.

Paratus sum ad omnia pro patria mea sacrificanda.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11752
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste