Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCXLI annos

Beitragvon marcus03 » Di 3. Sep 2024, 13:42

Bello Britanno-Americano confecto per pactum de pace Lutetiae facta constituitur
Civitates Americas Unitas sui esse iure nec ex magno regno Britanno iam pendere.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XVI annos

Beitragvon Tiberis » Di 3. Sep 2024, 17:41

Solschenizyn horam obiit supremam
hoc die scriptor. male facta eorum,
a quibus cives fuerant repressi,
tradidit orbi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MDLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 4. Sep 2024, 06:48

Romulus Augustulus imperator imperi Romani occidentalis ultimus ab Odoacro
Germanorum exercitus duce imperio privatus in exilium depellitur,
qua re haec imperi pars esse desiisse a plurimis putatur.
Sunt quidem et alii eventus, quibuscum imperium finem cepisse dicitur.
Interitum ipsum esse exitum rerum multarum et per saecula complura tractum esse.

https://de.wikipedia.org/wiki/Untergang ... en_Reiches
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDLVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 4. Sep 2024, 07:35

Romulus Augustus deponere regna coactus:
Imperium Romae desinit esse uetus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMCCCXLV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 5. Sep 2024, 06:24

Victis ornauit Craterum uictoria Athenis
caraque libertas denique in urbe perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCL annos

Beitragvon marcus03 » Do 5. Sep 2024, 09:13

Casparus Davidus Friedrich pictor, graphicus delineatorque Theodiscus nascitur Gryphiswaldiae.
Obiit Non. Mai. anno MDCCCXL Dresdae.

Pictorem non solum pingere oportet, quod ante se versans videt, sed etiam, quod in se percipit.

Ars mundo placet debet omni i.e. opus vere arteficiosus ubique, in homine quoque
resonare debet.

Nullus est alius artis fons verus nisi animus noster, i.d.animus sentiens

Nihil nisi natura ipsa artifici sit magistrae.

Homo naturae pars, in qua maneat oportet.

Natura magistra optima optimaqua via se intellegendi et experiendi.

In natura silente homo suam animam audiat licet.

Tenebrae partes sunt lucis. Nulla re alia lux suum splendorem ostendere potest verum.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 6. Sep 2024, 07:49

Eugenius moritur, qua mittit Frigidus undas,
imperium princeps unus ut inde regat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXCV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 6. Sep 2024, 09:37

Moses Mendelssohn Theodisco-Iudaicus philosophus aetatis eruditae nascitur Dessaiviae,
quod oppidum in Saxonia-Anhaltina situmst.
Decessit pr. Non. Ian. anno MDCCLXXXVI Berolini.
Qui erat viam patefecit illi Haskalae, quae dicitur, i.e. aetati eruditae Iudaicae.

Homo a principio errat, si id studet, ut rationem fundamentum suae fidei faciat et vicissim.
Fides sensus est quidam, non est persuasio,cum ratio sit persuasio, non sensus talis.

Indulgentem esse non est probare, quod alii in mentem venit, sed alii concedere ius,ut sit alius.

Genus humanum cogendum non est ad fidem singuli faciendam fidem suam propriam,
sed ad veritatem quaerendam et agendum, quod rectumst.

Conscientiae libertas ius humanum est, quod non sit laedendum nec ei adimi non possit
humanitate eius non laesa.

Homo animal, quod ad veritatem annitatur et in amore perficiatur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 7. Sep 2024, 09:45

Gala Éluard Dalí artificum Musa Russica nascitur Jelena Dmitrijewna Djakonowa
in urbe Kasan imperio olim Russico sita.
Obiit a.d. IV.Id. Iun. anno MCMLXXXII in Hispania.
Cui erant maritis poeta Paulus Eluard et pictor sculptorque Salvator Dali et amato pictor Maximus Ernst.
Praeter quos imprimis favit aliis artificibus, qui ad surrealismum pertinent.

Sum ea, quae alios inspirat et simul ea, quae destruit.

Ars est insania, quae fit inter fines, qui non transcenduntur.

Meus Dalii amor immortalis.

Spiritus sum, quo Dalii ignis accenditur.

Libertas luxus, quo nulli nisi mori sibi permittere possint.

Nullus invenitur amor, qui invidia caret.

Dalio sum idem, quod pisci est aqua.

Gala sum, non sum angela nec diabola.

Vita mea artificium.

Licentia mihi opus non est.

Possidear non licet.

Speculum sum, in quo Dali conspicit suam naturam veram.

Sum principium et finis mei ipsius.

Regina sum corona carens.

Mysterium non sum, sed aenigma, quod manet, dum solvatur.

Mythos sum meus proprius.

Nemo invenitur alius nisi ego, quae Dalium servare possit a se ipso.

Sum initium magnae cogitationis subitae cuiusque, quae Dalio venit in mentem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXX annos

Beitragvon marcus03 » So 8. Sep 2024, 07:20

Michelangelo in loco, qui Piazza della Signoria appellatur, Davidis statuam ponendum curat,
quae altitudinis est pedum fere quattourdecim.

Michelangelo natus est Michelangelo di Lodovico Buonarroti Simoni prid. Non. Mart. anno MCDLXXV
et decessit a.d. XII Kal. Mart. anno MDLXIV Romae.

Homo quisque statuam in se portat. Quam revelare artificis est.

Artifex omnium maximus est ille, qui more simplicissimo res effingere potest difficillimas.

Homines, si scirent, quantum laboris subeam ad opera mea ingeniosa creanda, id, quod ago,
adeo mirificum esse non iudicarent.

Ars non ad id spectat, ut rerum speciem exteriorem exprimat, sed id, quod iis inest momenti.

Fructus maxime egregius continetur intellegendi gaudio.

Quod praestare possum nulla ex causa alia extraordinarium est nisi quod plus perfeci ceteris.

Summum ingenium continetur industriae infinitae opera.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCXCIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 8. Sep 2024, 08:58

Corbinianus obit, domitus cui paruit ursus.
Gentibus ignaris attulit ille fidem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 9. Sep 2024, 09:18

Mao Zedong/ Mao Tse-tung vir civilis Sericus, qui dictator patriam fecit terram Communisticam,
obit Xuntieni.
Natus est a.d. VII Kal. Ian. anno MCMXCIII in urbe Shaoshan, quae in provincia Hunan sitast.
Ab anno MCMLIV imperavit praeses. Quo imperante et terram convertente in rem publicam
Communisticam quinquaginta ad octoginta decies centena milia civium crudeliter perisse aestimantur.


Exercitum cum populo in unum confundi opus est, ut ille a populo putetur eius exercitus.
Talis exercitus vinci non poterit.

Homo, qui communismo favet, intellegere debet potestatem politcam
ex tubibus sclopetorum esse oriundam.

Populus, nihil nisi populus est illa vis, qua generis humani historia fiat.

Dogma minoris preti est lutum vaccinum.

In pueris puellisque educandis agitur de magistris aptis reperiendis, quod difficultati est.

Artis et litterarum adhuc est revelare.

Res mundanae sunt difficiles. Quae ex omnibus pendent rebus.
Omnia, quae difficilia esse videntur, ex partibus omnibus sunt consideranda
nec ex parte una tantum.

Communismus non est caritas. Qui est malleus, quo inimicum contundimus.

Rem publicam administare est bellum caede carens.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 9. Sep 2024, 10:31

Flauius a matre est Augustus Honorius ortus,
cui pars imperii est tradita morte patris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Di 10. Sep 2024, 11:57

Georgius Bataille scriptor et philosophus Francogallus nascitur in oppido Billom, quod situm est
in regione Arverniae-Rhodani Alpium.
De vita decessit a.d. VII Id. Iul. anno MCMLXII Lutetiae.
Qui ad surrealismum pertinet et protulit opera poetica, prosaica, studia ad res,
quae aguntur, pertinentes, articulos in diurnariis proferendos imprimis de oeconomia.
Versatus est in rebus politicis, in sociologia, anthropologia, re erotica, artis historia, philosophia
atheologiaque.
Adhoc erat archivarius et bibliothecarius.
Reru veneriarum veritas tragodia est.

Libertas summa est labendi libertas.

Vita semper vitae profanatio.

Hominis natura animi concitatione vitae continetur.

Fieri non potest, ut simul liber et securus sis.

Rebus venerariis vita assensum ostendere non desinit usque ad mortem.

Risus libertatis humanae copia est ultima.

Nihili attrahendi vis infinitast.

Nihil cognoscimus destruendo,
sed semper id destruimus cognoscentes.

Beatitudo pura et sincera est doloris negatio, doloris omnis vel iam doloris appropinquantis metus.

Homo non pane solo vescitur, vescitur veneno.

Gaudium et mors inter se mixta sunt violentia, cui non sunt fines.
Violentiae fines omnino carent fine.

Quodam modo bellum nihil aliud est nisi aggressionis impulsuum communis dispositio.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11769
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCLV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 10. Sep 2024, 16:48

Filius Augusti puer Annius additur Orco:
Eripitur, sapiens, sic tibi, Marce, puer.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17286
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste