Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Mo 16. Sep 2024, 14:26

ille ego qui hat geschrieben:Nonne iuvabit ex carminibus vestris annalibus libellum conflare?


Quod suades, etiam mihi probatur.
Consus, si modo adesset hic apud nos,
non hoc propositum , mihi ut videtur,
laudandum abnueret. sed est videndum,
num fautor Cereris velit probare
hoc iam consilium, poeta noster,
cuius arte libellus haud carebit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc LXXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 17. Sep 2024, 06:36

Ingens Vindobonae deleuit flamma Rotundam,
sed nouus hanc structam pons monet esse domum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17289
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXX annos

Beitragvon marcus03 » Di 17. Sep 2024, 07:18

Reinholdus Andreas Messner orobates inclutissimus, vir pericula subiens magna, scriptor, musei conditor virque civilis Italianus nascitur Brixinae.
Quem omnes terrae montes omnium altissimos ascendisse constat.
Anno MCMLXXVIII illum MONTEM EVERESTVM ascendit oxygenio non usus.
Anno MCMLXXX eius frater annos XXIV natus, qui eum montem ascendentem comitabatur,
periit rediens in vallem. Cuius reliquiae anno MMV investigatae sunt.

Non est mons, qui superatur, sed animus tuus proprius.

Periculum vitae maximum est pericula numquam subire.

Mons nec iustus nec iniustus est, est periculosus.

Nulla est democratia in monte.

Reditus maximi est momenti in montibus ascendendis.

Montes non peto me inventurus ipsum. Quos peto amissurus me.

Res vere periculosae, quae audere volumus, in mente eveniunt.

Mons non vocat. Simpliciter invenitur.

Fines primo in mente versantur, dum revera fiant.

Qui animo deficit, victus iam est.

Id studere, ut quod fieri posse non videatur, perficiatur, res maxima.

Non montem superare, sed se ipsum labori est maximo.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 18. Sep 2024, 06:32

Occidit Stephanum custodia Caesaris acris,
qui dominum gladio clam petere ausus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17289
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCC annos

Beitragvon marcus03 » Mi 18. Sep 2024, 08:27

Imperator Constantinus, qui Magnus nominabitur defunctus, adversario Licino ad Chrysypolim victo solus
imperare incipit Augustus toto in imperio Romano usque ad mortem.
Qui a.d. XI Kal. Iun. anno CCCXXXVI obiisse fertur annos minimum fere L natus.
Est spatium annorum fere XVII, inter quod natus esse putatur, quod incipit ab anno CCLXX et
finem capit anno CCLXXXVIII p.C.n.


Deus Christianorum verus est Deus.

Servus Dei sum et is sum, qui super omnia in mundo regnat.

Unusquisque fidem, quam velit, eligere debet.

Fides Christiana fundamentum imperii est.

Fidem defendere est imperii munus.

Ecclesia una cum imperio florere debet.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11772
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXX annos

Beitragvon ille ego qui » Mi 18. Sep 2024, 19:33

marcus03 hat geschrieben:vir pericula subiens magna


Latinitas Marciana in dies Marcianior fit :D

Curiositate commotus rursus claude 3.5 temptavi. en vobis:

"Ante hos octoginta annos Reinholdus Andreas Messner, Alpium scandendarum peritissimus, vir audax periculorumque contemptor, scriptor insignis, musei fundator necnon rei publicae Italicae administrator illustris, Brixinae in lucem editus est."


quae versio erat altera. haec autem fuerat prior:

vir civilis Italianus sollte italienischer Politiker heißen. berücksichtige diese intention und verbessere. außerdem hast du einen fehler: Alpium scandentium mit PPA würde implizieren, dass die alpen selbst steigen (nicht aber bestiegen werden)!


ad quam responderam:
vir civilis Italianus sollte italienischer Politiker heißen. Berücksichtige diese Intention und verbessere. Außerdem: Alpium scandentium mit PPA würde implizieren, dass die Alpen selbst steigen (nicht aber bestiegen werden)!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7005
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste