Christophorus hat geschrieben:Cuius autem viri crudeliter necati memoria anno sancto celebrata est?
Jordani Bruni
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Christophorus hat geschrieben:Cuius autem viri crudeliter necati memoria anno sancto celebrata est?
consus hat geschrieben:Primo quidem aspectu, o Exinterator, cogitare te puto de "Savone oppido Alpino"* (i.e. Italice: Savona piazzaforte/cittadella alpina), quam civitatem ipse visitavi abhinc novem annos. Nemo est quin validissimum ibi admiretur castellum cui nomen est Priamar. Utinam ne captus sim errore!
____________
* Liv. 28, 46, 10.
consus hat geschrieben:Tabula geographica et circino (!) adhibito, o Exinterator, scribere nunc audeo ante oculos tibi obversari Albium Ingaunum, cui oppidulo nostra aetate nomen est Albenga. Fecisse narratur bello Punico secundo foedus cum Poenis. Exstructumque ibi est Castellum Genuense quo piratae propulsarentur. Quod apud Italos Fortino di Albenga / Fortino genovese appellatur.
Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 3 Gäste