Tiberis omnibus, quorum interest Latine colloqui ac sermocinari, p.s.d.
si vos iam diu desiderastis libellum, qui vos doceret de ratione sermonum Latinorum ad res cum cotidianas tum viatorias pertinentium, paginam interretialem visere debetis editionis cuiusdam Francofurtianae, quae modo talem librum in medium protulit:http://www.fsf-verlag.de/neuerscheinungen.htm
qui libellus vobis sive iter facientibus sive medicum aut advocatum consulentibus sive quaslibet res in urbe ementibus apta praebebit verba sermonesque. qui "sermones viatorii" licet inutiles videantur, tamen eos vobis legentibus aliquantulum gaudii allaturos mihi persuasum est.
quos ut benigne accipiatis atque huic praeconio indulgeatis, a vobis peto.
valete.